REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum parvuli baptizati recipiant effectum Baptismi ?
Vide Doctores citatos in quaest, antecedenti, et Conc. Florent. in Decreto Eugenii.
Secundo quaeritur : Utrum parvuli baptizati recipiant effectum Baptismi ? Arguitur quod non, quia effectus Baptismi est gratia ; parvuli non recipiunt gratiam, quia gratia non infunditur sine fide, quia sine fide impossibile est Deo placere, Hebr. 2. et ipsi non recipiunt fidem, quia habens habitum potest uti illo cum voluerit, saltem cum pervenerit ad usum rationis ; sed cum pervenit parvulus ad aetatem adultam, et usus fuerit ratione, non potest exire in actum credendi articulos fidei magis quam si nunquam fuisset baptizatus ; ergo. Nec faciliter etiam credit per habitum fidei infusum sibi in Baptismo magis quam alius non baptizatus ; ergo parvuli non recipiunt fidem, nec per consequens effectum Baptismi.
Confirmatur minor, quia ad Rom. 10. fides est ex auditu ; nulli ergo datur fides, nisi illi qui est docibilis secundum auditum, cujusmodi non sunt parvuli.
Item, secundo confirmatur ista minor sic : Si Deus modo infunderet alicui habitum Geometriae occurrentibus phantasmatibus terminorum Geometralium, posset exire in actum Geometriae ; ergo a simili, si Deus infundat fidem parvulo, ipso postea habente usum rationis, occurrentibus phantasmatibus de aliquo articulo fidei, potest exire in actum credendi, et ita occurrentibus phantasmatibus istius articuli, mortui resurgunt, sine alia ulteriori informatione crederet, quod falsum est, quia nullus invenitur talis, imo quantumcumque habeat habitum fidei, nisi aliunde informetur, semper judicabit oppositum esse verum.
Confirmatur tertio eadem minor sic : Qui non aliter se habet ad agendum, quam alius, nullum habitum habet, quem non habet alius ; sed puer baptizatus se aliter non habet ad credendum, quam puer non baptizatus, quia non facilius inclinatur ad actum credendi per informationem, quam alius, caeteris paribus, nec etiam difficilius dissentit haeresibus, quam puer non baptizatus, vel si ipse non esset baptizatus. Patet experimentaliter.
Ad principale arguo secundo sic : Quicumque recipit effectum gratiosum, Deo prius conjungitur, quia non dat gratiam non volenti, et indisposite, et disjuncto ab eo ; sed conjunctio non fit cum Deo, nisi per fidem, ad Rom. 5. ergo si non habeatur fides, non conjungitur sibi per gratiam, et per consequens non recipiunt effectum Baptismi.
Contra, Augustinus in Enchirid. cap. 34. et de consecr. dist. 4. A parvulo recenter nato usque.ad decrepitum senem, sicut nullus prohibetur a Baptismo, ita nullus est, qui non moliatur peccato in Baptismo ; sed nullus moritur peccato, nisi recipiat gratiam ; ergo, etc.