REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum parvulus in utero matris possit baptizari ?
Alens.4. part. quaest. 17. membro 2. D. Donavent. dist. 6. part. 2. art. I. quaest. I Richard. art. 2. quaest. I. D. Thomas quaest. I. art. I. et 3. part. quaest. 68. art. 11. Suarez ibi. disp. 27. sect. 3. et omnes negant contra Cajet. ibid.
Arguitur quod sic. Donum Dei est perfectius, quam peccatum Adae ; peccatum illud transfunditur a matre in filium, dum est in ventre matris suae, quia in Adam omnes facti sumus rei ; si ergo donum Dei conferatur matri, cum sit perfectius et efficacius, potest purgare matrem, et similiter filium ejus in utero.
Item, si puella manumittitur, et filius ejus in utero manumittitur ; ergo si mulier liberatur a servitute, et filius ejus similiter in utero existens ; ergo si mater liberatur a peccato, et filius ejus in utero, et ita non indiget Baptismo, cum natus fuerit.
Item, ad Rom. 11. Si radix sancta, et rami, et si arbor sancta, et fructus ; et cum filius sit fructus matris, ergo mater si sit sancta, et filius, et per consequens sanctificatio matris sufficit ad sanctificationem filii.
Contra, Apostolus 1. Cor. 15. Non prius quod spirituale, sed quod animale, deinde quod spirituale; ergo prius nascitur homo corporaliter quam spiritualiter. Item, Isidorus de summo bono : Qui natus non est, renasci non potest.