Ulterius. Videtur quod non assumpserit animam mediante spiritu. Impossibile enim est ut per idem medium uniatur aliquid superiori et inferiori; quia illud quo unitur inferiori, est infra ipsum; illud quo unitur superiori, est supra ipsum. Sed anima mediante spiritu unitur corpori, quod est infra ipsum, ut quidam dicunt. Ergo non unitur deo, qui est supra eam, mediante spiritu.
Praeterea, medium oportet differre ab extremis.
Sed mens quae spiritus dicitur ab Augustino, non est extra essentiam animae, immo est id quod in anima nostra est sublimius, in qua imago dei invenitur, ut idem Augustinus dicit.
Ergo non assumpsit animam mediante spiritu.
Praeterea, spiritus humanus differt in hoc ab angelico quod est animae unitus et carni: quod Angelo non convenit. Sed spiritus angelicus non est assumptibilis: ut supra dictum est, qu. 2, art. 1, quaestiunc. 3. Ergo quod spiritus humanus sit assumptibilis, est ex ratione animae, vel ex ratione carnis. Ergo magis assumpsit spiritum mediante carne vel anima, quam e converso.
Sed contra, ea quae sunt distantia, per aliquid utrique proximum conjunguntur. Sed spiritus proximus est deo per similitudinem imaginis, quia et ipse deus spiritus est, ut dicitur joan. 4: similiter etiam cum anima convenit in hoc quod pars quaedam animae est. Ergo deus animam mediante spiritu assumpsit.
Praeterea, sicut anima corpore, ita aliis partibus animae spiritus superior est. Sed deus assumpsit corpus mediante anima. Ergo eadem ratione assumpsit animam mediante spiritu.