REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum, fingens se dispositum, id est, paenitentem de peccatis commissis, accipit Sacramentum, sed non gratiam. Trident. sess. 6. cap. 6. August. de fide et operibus, cap. 4. et 5. Carthag. IV. cap. 85. Aquisgran. I. cap. 114. Dionys. de Ecclesiast. Hierach. cap. 2. Nozian. orat. in S. Lavacrum. Secundum, recedente fictione, gratia Baptismalis per Deum, non per characterem causatur. Tertium, recedente fictione peccatum actualis fictionis, et praecedentia, per Baptismum, reliqua omnia peccata per paenitentiam remittuntur, et gratia tunc data utrique partialiter correspondet. Vide Scholium in Oxon. hic num. 4. de eo quod ait Doctor dari paenitentiam de uno peccato, et non de omnibus simul.
Respondeo, dicitur fictus qui praetendit aliquid exterius, quod non habet interius, et ideo talis accedens, praetendens se esse dispositum ad gratiam suscipiendam, et non est dispositus, propter peccatum mortale fictionis, de quo non conteritur, recipit Sacramentum et characterem, quia Deus noluit hoc Sacramentum esse reiterabile, ne facilitas veniae, et copia indulgentiae, qualis est in hoc Sacramento, quia remittit tam culpam quam paenam, praeberet iter contemptui, et irreverentiam Sacramento, non tamen dat gratiam, quia Sap. primo, dicitur : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Sed effectus Baptismi est donatio spiritus ; ergo non erit in ficto ; et etiam quia neminem nolentem justificat, secundum illud Augustini, quia qui fecit te sine te, non justificat te sine te.
Sed hoc videtur dubium, videtur enim quod talis sit perplexus, nullus enim potest justificari, nisi per gratiam baptismalem. Si ergo fictus non recipiat illam, dum baptizatur, nunquam justificabitur, et ita nunquam salvabitur.
Respondeo quod fictione recedente statim recipit gratiam baptismalem, quam etiam recepisset in Baptismo, nisi obex fictionis tunc infuisset, non quia character impressus in baptizato aliquid disponat vel agat ad susceptionem gratiae, ut dicit Richardus ; sed Deus ex eadem pactione, qua assistit suo signo efficienti, ad conferendum gratiam, si fictio tunc temporis non infuisset, eadem confert gratiam fictione recedente, quod fuit impedimentum quare gratia non infuit.
Sed tunc videtur quod illa gratia non sit collata virtute Sacramenti Baptismi, sed virtute Sacramenti Paenitentiae, qua cessat fictio ; fictio enim illa impediens effectum Baptismi, aut cessat post Baptismum per Paenitentiam, aut non ? Si cessat per Paenitentiam, ergo qua ratione, et unum peccatum per paenitentiam cessat, et omne, quia unum non potest deleri sine alio, quia secundum Augustinum : Impium est a Deo dimidiam sperare veniam.
Non potest dici quod cessat sine paenitentia, quia post Baptismum non deletur aliquod peccatum, nisi per paenitentiam, cum sit secunda tabula post naufragium, secundum Hieronymum.
Respondeo, quod fictus potest habere multa peccata, et tamen non propter omnia est fictus ; veniens enim ad Baptismum potest habere complacentiam de aliquibus peccatis, et displicentiam de aliis.
Nec dicitur fictus respectu illorum peccatorum, de quibus conteritur vel atteritur. Et dico atteritur vel conteritur, indifferenter sumendo illa, quia non requiritur in veniente ad Baptismum vera displicentia de peccatis, sicut in veniente ad paenitentiam, sed solum attritio, scilicet non velle peccare. Si ergo sit fictus respectu omnium peccatorum mortalium, quae habet, quia de nullo atteritur, recedente fictione per confessionem et paenitentiam peccata dimittuntur, virtute praecedentis Baptismi, et quantum ad culpam, et quantum ad paenam. Si autem sit fictus propter unum peccatum, et de omnibus aliis attritus recedente fictione istius unius, per confessionem delentur omnia alia virtute Sacramenti et gratiae baptismalis, quae tunc infunditur, quae etiam infusa fuisset in receptione Baptismi, nisi fictio infuisset, et ideo sicut in principio expulisset omnia, et quantum ad paenam et culpam, eodem modo, eademque virtute hoc facit cessante fictione, de qua paenitere oportet, et specialiter confiteri.
Quando ergo dicis quod per paenitentiam non potest unum peccatum remitti vel deleri sine alio, dico quod hoc verum est, quantum est ex se, quia quantum est ex se ita dimitteret omnia sicut unum ; sed non est verum, quando alia causa potentior praevenit, sicut est de Baptismo, qui praevenit Paenitentiam, et omnia peccata praecedentia ipsum nobiliori modo remittit, quam paenitentia, et quantum ad culpam, et quantum ad paenam.
Dices, ergo fictus, cui sic dimittuntur peccata, haberet lucrum ex fictione sua, quia omnia peccata sibi omnino dimittuntur post contritionem, virtute Baptismi et gratiae Baptismalis.
Dico, quod fictus non habet lu crum ex peccato suo, sed magnum patitur dispendium, quia quamdiu est fictus, amittit lotum tempus, in quo posset cum gratia meritorie operatus fuisse, et suam gratiam augmentasse, quia de omnibus peccatis intermedio tempore commissis debet paenitere, quia illa non auferuntur, nisi per paenitentiam, non per Baptismum, quia Baptismus non habet efficaciam, nisi respectu peccatorum praecedentium, et ideo nihil est in illo tempore medio, sed addidit peccata peccatis, de quibus oportet paenitere eum.
Ad primam rationem, dico quod ficti baptizati Christum induunt, quantum ad characterem, et quantum ad vestem armigeri, non autem quantum ad gratiam, vel vestem nuptialem, ut filius ; habet enim dominus diversos gradus in familia sua, quia quidam attribuuntur familiae suae, ut filii, ut habentes gratiam, et quidam alio modo, et sine veste gratiae, cujusmodi sunt ficti, qui sunt de familia sua tantum quantum ad judicium Ecclesiae, quae non judicat de occultis, sed de manifestis quae apparent.
Ad secundum, dico quod consequentia non valet ; Deus enim disposuit unum remedium in Ecclesia, quo quotiescumque homo laberetur, et offenderet Deum, posset sibi reconciliari, ut Sacramentum Paenitentiae.
Unde quotiescumque homo peccaverit, potest sibi per Paenitentiam reformari. Quaerenti enim Petro Matth. 18. quoties dimitteret fratri peccatum ? Usque septies ? respondit, non dico tibi usque septies praecise, sed usque septuagies septies, imo secundum Augustinum, usque millies millies, et hoc ideo quia paenitentia est secunda tabula, contra secundum naufragium, et peccatum actuale. Baptismus autem est prima tabula contra primum naufragium, et peccatum originale quod tantum est unum ; peccatum autem actuale est multiplex, et ideo providet Deus ut per unum Sacramentum toties repararetur, quoties peccaret, ne omnino esset sine adjutorio ad salutem.
Noluit autem Deus Sacramentum Baptismi iterari, quia Baptismus imprimit aliquam indelebilem dispositionem ad gratiam, ut characterem, qualem non imprimit absolutio sacramentalis, ne frequenter adscriberetur familiae suae, et frequenter deleretur, et sic facilitas et magnitudo veniae pateret ad ruinam.
Ad tertium dico quod usque ad instans, quo datur effectus Baptismi per ipsum Baptismum delentur omnia peccata quae insunt. Unde non delet peccata illa quae insunt pro illo instanti, pro quo inest effectus Baptismi, quia non stat cum illis, sicut nec gratia cum peccato, sed delet omnia peccata, quae insunt in toto tempore ante instans quo datur gratia.