Ulterius. Videtur quod filius dei carnem assumpsit mediante spiritu sancto. Verbum enim creatum non unitur voci, nisi mediante spiritu.
Sed sicut verbum mentis humanae unitur voci, ita verbum divinum unitur carni, ut dicit Augustinus.
Ergo illa unio facta est mediante spiritu sancto.
Praeterea, in omni conjunctione quae fit per gratuitam voluntatem, amor medium cadit. Sed unio filii dei ad humanam naturam est hujusmodi.
Ergo in ea spiritus sanctus, qui est amor, medium est.
Praeterea, secundum Augustinum et Hilarium, inter tres personas spiritus sanctus est nobis propinquior.
Sed id quod alicui magis propinquat, est medium quo magis distanti unitur. Ergo spiritus sanctus est medium quo unitur humana natura divinae.
Sed contra, medium magis unitur utrique extremorum quam extrema ad invicem. Sed spiritus sanctus non unitur humanitati in persona. Ergo non est medium unionis.