REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
aequalis est gratia Baptismi ex parte Dei, sed inaequalis esse potest ex parte suscipientis, dubitat an disposuerit Deus majorem gratiam dare his parvulis quam illis, sed nihil asserit. Affirmant tamen Bassol. Gabr. et Eckius citati. Quod ait forte ex merito parentum majorem dari gratiam parvulis, loquitur de merito de congruo, et nihil asserit ; asserunt tamen tres citati. Vide Eckium tom. 3. homil. de sancto Nicolao.
Respondeo ad quaestionem, quod cum ad effectum Baptismi concurrant causa principalis, ut Deus, et causa meritoria, ut passio Christi, et suscipiens, aequalitas et inaequalitas possunt attendi penes quodlibet istorum. Si enim attendatur aequalitas in effectu Baptismi penes agens principale, sic dico quod effectus Baptismi est aequalis in omnibus, quia Deus in se aequalis disposuit hoc signo baptismali semper conferre aequalem gratiam, et aequale signatum, si alia sint aequalia.
Si attendatur penes causam meritoriam, sic potest esse inaequalitas, tenetur enim quod Christus novit scientia visionis (quae est respectu futurorum) omnia quae sunt in Verbo, et omnia quae novit Verbum, et ita novit aliquos electos esse praevisos et praedestinatos ad majorem gloriam secundum aliquos, et ita potuit obtulisse passionem suam, ut causam meritoriam majoris gratiae plus uni quam alteri, ut praedestinatis ad majorem gloriam quam ad minorem.
Item, passio sua nunc exhibita magis meretur nobis, quibus jam exhibita est, quam Patribus et Prophetis, quibus tantum praevisa et praecredita erat aliquando exhibenda.
De suscipiente Sacramentum Baptismi distinguo, quia vel sunt parvuli vel adulti ? Si parvuli, tunc dico quod aequalis est effectus Baptismi in eis, quantum est ex parte ipsorum. Parentes tamen eorum per modum meriti plus possunt mereri suo parvulo, quam alii, quia sunt meliores, et magis sunt eorum opera a Deo accepta quam aliorum, sicut forte fuit de parentibus beati Nicolai, qui meruerunt sibi forte majorem gratiam, quam habuisset, si genitus fuisset ex aliis parentibus.
Si vero suscipientes Baptismum sint adulti, cum tales habeant proprium motum voluntatis, non oportet quod aequaliter recipiant effectum, sed dico quod secundum magis et minus participant effectum Baptismi, secundum quod magis et minus per opera propria sunt dispositi ad fidem et devotionem.
Ad rationem in oppositum, dico quod effectus Baptismi magis dependet a ministro, ut rite fiat illud ad quod sequitur, ut Sacramentum, quia in ministro requiritur intentio, quae non requiritur in baptizato, sed non magis dependet a ministro ut fiat effectus major vel minor per modum meriti, sed a baptizato sic magis dependet, quia secundum ejus dispositionem majorem vel minorem, si sit adultus, vel parentum, si parvulus, confertur major vel minor gratia, et non propter minorem vel majorem dispositionem ex parte conferentis, quia sive minister sit bonus, sive malus, aequaliter potest esse effectus Baptismi in eis.