Reportata parisiensia liber quartus.
Quaestio iv. utrem hoc sacramentum possit iterari?
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis
Quaestio ii. utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
Quaestio unica. utrum affinitas impediat matrimonium?
Quaestio v. utrum resurrectio fiat in instanti ?
Quaestio ii. utrum in deo sit justitia
Utrum recipiens Baptismum a malo Ministro peccet mortaliter 1
D. Thomas 3. part. quaest. 64. art. 5. et hic quaest. 2. art. 2. Richardus art. 3. quaest. 4. Covarruv. cap. Alma Mater, part. 2. sig. 2. num. 7. Solus dist. I. quaest. 5. art. 6. Suar. 3. tom. disp. 11. sect. uti. Scotus in Oxon. hic. q. 2.
Arguitur quod sic, per Ambrosium, ubi supra, qui vult quod Baptismus ab eis susceptus cedit in judicium, et non in remedium.
Item, qui cooperatur peccanti mortaliter, peccat mortaliter ; sed recipiens a Ministro malo est hujusmodi, quia non conferret nisi peteret ; ergo, etc.
Item, esto quod Sacerdos noluerit baptizare, nisi vendat aquam suam, in tali casu adultus baptizatus videtur consentire peccato, vel si deportet parvulum suum, ut baptizetur a tali.
Oppositum de Consecr. dist. 4. cap. Romanus, dicitur in fine capituli : Romanus Pontifex non attendit hominem, qui baptizat, sed Deum, ministrare gratiam, etsi Paganus sit qui baptizat.
Item, Augustinus super Joannem homil. 5. Non abhorreat columba ministerium malorum, etc.