Ad tertium sic proceditur. Videtur quod caro prius fuerit concepta quam assumeretur. Quod enim non est, non potest assumi. Sed caro per conceptionem efficitur ens. Caro ergo prius fuit concepta quam assumeretur.
Praeterea, motus semper praecedit tempore terminum motus. Sed conceptio carnis terminata est ad unionem, sicut motus ad terminum. Ergo conceptio unionem praecessit.
Sed contra, sola unione communicatio proprietatum efficitur, ut quod de homine dicitur, de filio dei dicatur. Sed concipi proprie carnis est. Si ergo conceptio carnis unionem praecederet, filius dei de virgine conceptus non esset; quod est contra symbolum. Ergo conceptio carnis unionem non praecessit.