REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Negat pretium dandum pro Sacramento, etsi nullus sit qui baptizare possit praeter petentem pretium. (Idem tenent Alens. 2. part. quaest. 187. m. 3. art. I. D. Thom. hic quaest. 2. art. 8. et distinct. 25. quaest. 3. art. 2. et 2. 2. quaest. 100. art. 2. ad primum. Aragon. ibi Richardi 4. distinct. 25. art. 3. quaest. I. Paludan. quaest. 8. licet tamen aliquid dare pro redimenda vexatione, pro materia et labore, sed praecise in emendo spirituali est intrinsece malum nulla circumstantia excusabile.
Ad aliud de simonia, dico quod si emat aquam, quia sancta est, peccat, quia emit aliquid, quod non potest rebus temporalibus aestimari secundum valorem. Non autem peccat, qui petit Sacramentum a malo sacerdote, qui non vult dare sibi aquam, sed vendere, sed peccat quia contrahit forum illicitum, si illam emat, quia sanctificata est.
Sed quid est faciendum cum isto, qui sic vult vendere aquam sanctificatam omnino? Dico quod si talis sacerdos velit vendere aquam, non quia sanctificata est, vel consecrata, sed propter laborem suum, quem ponit circa consecrationem ejus, sicut sacerdotes celebrantes anniversaria, vendunt laborem suum, quem habent circa Missas, et non ipsas Missas, sic potest aliquis licite emere aquam consecratam, et alius vendere officium suum et aquam, sed nullo modo carius, quia est consecrata. Si autem velit omnino vendere aquam et officium suum carius, quia consecrata, committendus est sacerdos Diabolo, et reportandus est parvulus, a patre (si nullus alius minister idoneus occurrit) cum fiducia baptizandus.