REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Non debere ministrum baptizare si praevideat ex illo actu mortem certo secuturam. Repetit hic quod supra docuit dist. 4. quaest. 3. scilicet infantem in flumen projectum non esse baptizatum, et eum, qui dejiceret, mortaliter peccare.
. Ad tertiam quaestionem dico, quod nullus debet sibi facere conscientiam, quod propter Baptismum convenienter datum, etiam infirmo in periculo mortis, quod propter hoc vergat in periculum ejus. Nec debet hoc aliquo modo praesumere, potest enim sine omni periculo spargere modicum de aqua tepida super corpus ejus, vel ejus partem principalem, ut super caput, vel frontem, si praesumitur quod frigida noceat. Et verisimile est quod aspersio nullo modo noceat, cum pueri tenerrimi vel infirmi balneentur in tali aqua, pro solatio et remedio speciali. Si autem aliquis habeat conscientiam erroneam, credens Baptismum esse causam accelerationis mortis baptizati, et periculum vitae ejus, licet non sit talis irregularis in baptizando et faciendo quod officium suum in causa necessitatis requirit, tamen stante conscientia ejus quod acceleret mortem per actum ejus Baptismalem, committit homicidium, quia habet conscientiam quod faciendo illud quod tenetur circa ipsum, occidit ipsum. Et ita factus est perplexus stante conscientia, quia baptizando occidit non baptizando praetermittit illud ad quod tenetur ex officio in causa necessitatis, et fit irregularis ; unde sola conscientia erronea facit eum perplexum, quia ex lege divina non est aliquis perplexus. Quid est ergo sibi faciendum ? Respondeo, dimittenda est conscientia erronea, quae fuit causa perplexitatis, et implendum est praeceptum de Baptismo conferendo in articulo necessitatis. Si tamen aliquis baptizandus non potest baptizari, nisi in periculum, ut si sit juxta flumen profundum, et non potest cito haberi aqua, et est periculum mortis ejus, non debet minister eum projicere in flumen, et sic baptizare, quia Baptismus est ablutio in ordine ad siccitatem et sanitatem futuram. Posito etiam quod projiciens in flumen, baptizaret, quod non est verum, tamen adhuc peccaret mortaliter sic projiciens, quia interficeret eum et ideo posito quod aliquid faceret, nullo tamen modo deberet eum propellere in flumen, quia unusquisque magis sibi tenetur quam alii. Quid ergo est faciendum? Expectandum est quousque possit haberi convenienter materia, et si prius moreretur,nihil ad ministrum.