REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum : Omnis homo habens virtutem motivam ad lavandum, loquelam, et rationis usum, valide baptizare potest. Secundum : Si Angelus baptizaret, teneret, quia si bonus est, id non faceret, nisi Dei mandato ; de malo tamen praesumendum esset quod mala intentione faceret, nisi constaret de Dei mandato ad ipsum. Tertium : Sacerdos est minister baptismi ex officio, et eo absente Diaconus, post hunc subdiaconus, et post clericos laicus. Quartum : Congruum est maxime solum hominem esse Baptismi ministrum. Et hujus rei affert tres rationes.
Respondeo, quod nullum suppositum intellectuale excluditur a potestate ministrandi hoc Sacramentum cuilibet alteri a se in articulo necessitatis, nisi propter triplicem defectum naturalem. Aut enim propter defectum usus rationis, propter quem non potest habere intentionem baptizandi ;' aut quia non potest loqui, ut propter defectum naturalem linguae, vel alicujus alterius instrumenti, quod requiritur ad formandum verba ; aut propter defectum instrumentorum necessario requisitorum ad collationem hujus Sacramenti, ut propter defectum vel impotentiam in virtute motiva manuum, quibus deberet corpus tangere et abluere. Isti tres defectus simul concurrunt in parvulis, et ideo in illa aetate non possunt hoc Sacramentum conferre, licet postquam creverint, possint habere omnia ista simul, vel aliqua istorum. In adultis autem sunt isti defectus divisim, quia aliquis non habet usum rationis, et tamen habet alia, ut fatuus, qui habet linguam, et ipsam potentiam motivam in manibus. Aliquis habet usum rationis, non tamen usum manuum, ut mancus, vel paralyticus. Aliquis habet usum rationis, et manuum, non tamen linguae, ut mutus ; in natura igitur humana nullus excluditur in necessitate, nisi per istos defectus naturales. Quod autem non habens usum rationis excludatur, patet de Consecr. dist. 4. c. Solet. Similiter etiam de maneo et muto, ibidem cap. firmissimum, et 1. quaest. 1. cap. Detrahe.
Aliae species naturae intellectualis excluduntur a potestate conferendi Baptismum de congruo, licet non absolute, quin possint baptizare. Prima congruentia ad hoc est, quia Christus fuit, qui hoc Sacramentum instituit. Secunda, quia in hoc Sacramento est aliquid sensibile, et aliquid spirituale et intellectuale 1. quaest. 1. cap. Detrahe, et ideo docet et congruit conferri a tali, qui habeat utrumque. Tertia, quia confertur illis, qui adscribuntur militiae Christi, ut filii Ecclesiae militantis, et congruum est ministrum ipsum conferentem esse de familia Christi in Ecclesia militante.
Verumtamen si conferatur ab Angelis bonis vel malis de beneplacito divino, non esset iterandum. Possunt enim in corpore assumpto verba proferre, et corpus abluere, et intentionem rectam faciendi, quod Ecclesia facit, habere, et per consequens potestatem conferendi verum Baptismum. Et pro facto habendum esset si facerent, nec esset iterandum Baptisma collatum ab eis, sub debita forma, sicut nec collatum ab homine est iterandum. Unde Ecclesia in monte Gargano ab Angelo dedicata, non est postea dedicata ab aliquo Episcopo.
De Angelis tamen malis, licet possent baptizare, semper esset nobis dubitandum de eis, quia mali sunt, et inimici, an recta intentione baptizarent, vel non ; et quia Deus non ministrat Sacramenta salutis per ministros perpetuae damnationis, ita semper timendum esset ne eorum intentio esset mala. Dico ergo quod licet non congruat omnibus suppositis intelligentibus, hoc tamen absolute potest competere cuilibet habenti illas tres conditiones naturales.
Si autem quaeratur, cui competit ex officio? dico quod de congruo sacerdotibus, cujus ratio est, quia per Baptismum recipitur baptizatus in consortium, et collegium Ecclesiae ; receptio autem alicujus in aliquod collegium pertinet ad Praesidentem habentem auctoritatem, et quanto majorem auctoritatem haberet aliquis, tanto de congruo magis ei conveniret. Unde Episcopis maxime conveniret baptizare, si fieri posset ; necessitas autem absoluta nullum hominem excludit, ut dictum est.
Ad auctoritatem Isidori, dico quod intelligit de congruo, etc.
Ad aliud, dico quod remittere peccata per modum Judicis audientis et arbitrantis, solis sacerdotibus competit. Hic autem remittuntur peccata a solo Deo sine aliqua examinatione et arbitrio Judicis audientis inferioris.