REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum unitas Baptismi necessario requirat unitatem Ministri ?
Alens. 4. p. quaest. 16. mem. 3. D. Thom. 3. part. quaest. 67 a . 6. Richard. d.3. art. i. quaest. I. Gabr. ibi quaest. I. art. I. Palud. q. 2. Durand. quaest. 3. Solus dist. 4. q. I. art. 4.
Quoad vero de unitate Baptismi in comparatione ad ministrum quaero: Utrum unitas Baptismi necessario requirat unitatem ministri.
Arguitur quod non, quia idem potest simul plures baptizare ; ergo eumdem possunt plures simul baptizare. Antecedens patet, sicut sacerdos potest simul plures hostias consecrare, ita plures homines simul haptizare. Consequentia patet per locum a simili.
Item, quando aliquaplura concurrunt in aliquo uno effectu, aeque potest fieri ab uno, et a pluribus agentibus, et e converso, ut quia in domo concurrunt plura, ut lapides et ligna, aeque potest domus fieri a pluribus, quorum unus ordinet de lignis, alius de lapidibus, sicut si fieret tantum ab uno. Similiter potest navis trahi a pluribus, sicut ab uno, qui habet virtutem omnium ; sed in Baptismo plura concurrunt, ut verba et aqua, in qua fit ablutio ; ergo potest conferri uno lavante corpus aqua, et alio proferente verba ; ergo, etc.
Contra, minister repraesentat Christum, qui est unus mediator Dei.