DE SANCTO ANDREA APOSTOLO (30 Nov.).
DE SANCTO STEPHANO MARTYRE (26 Dec).
DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA (27 Dec.).
DE SANCTA AGNETE VIRGINE ET MARTYRE (21 lan.).
DE SANCTO VINCENTIO MARTYRE (22. Iam).
DE SANCTA AGATHA VIRGINE ET MARTYRE (8 Febr.).
DE SANCTO MATHIA APOSTOLO (24 vel 2b Febr.).
DE SANCTO MARCO EVANGELISTA. (23 Apr.).
DE SS. PHILIPPO ET IACOBO APOSTOLIS (1 Maii).
DE TRANSLATIONE S. FRANCISCl (25 Maii).
DE NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE (24 Iunii).
DE SANCTIS APOSTOLIS PETRO ET PAULO (29 Iunii).
DE S LAURENTIO MARTYRE (10 Aug.).
DE S. BARTHOLOMAEO APOSTOLO (24 vel 28 Aug.).
DE S. PATRE NOSTRO FRANCISCO (4 Oct.).
Sapientia luminis lucet in vultu eius, et Potentissimus faciem illius commutabit, - Ecclesiastae octavo .
Christianae perfectionis altitudo in duobus consistit, scilicet in limpida comprehensione veritatis et in valida exercitatione virtutis. Primum spectat ad vitam contemplativam: secundum, ad activam: primum, ad virtutes intellectuales: secundum, ad virtutes consuetudinales . Primum respicit finem per virtutes theologicas et speculativas: secundum, ea quae sunt ad finem per virtutes cardinales et, operativas, quoniam in his.duobus tota colligitur excellentia summa perfectionis. Iste perfecte laudatur qui... quantum ad haec duo in beato Dominico tanquam in stella clarissima effulserunt: ideo recte propositum verbum ad laudem ipsius assumtum est, in quo primo laudatur a veraci speculatione lucii aeternae, cum dicitur: Sapientia hominis lucet in vultu eius; secundo, a virili eius exercitatione virtutis perfectae, cum subditur: et Potentissimus faciem illius commutabit.
I. Laudatur ergo primo a veraci eius speculatione lucis aeternae, cum dicitur: Sapientia etc. Lacere enim est actus lucis, sicut lux corporalis lucet sensibiliter. Haec autem lux est sapientia, iuxta illud Sapientiae septimo : Est enim haec speciosior sole et super omnem dispositionem stellarum, luci comparata invenitur prior. Comparatur enim luci tam sapientia increata quam creata: nam increata est lux per essentiam, iuxta illud primae Ioannis primo: Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae; Ioannis primo: Erat lux vera etc. Creata antem est lux per participationem, secundum illud Tobiae decimo tertio : Luce splendida fulgebis; et ad Philippenses secundo: Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo etc. Quemadmodum lux visibilis tres habet operationes, scilicet effugam tenebras, manifestare formas, laetificare potentias cognoscitivas; sic et lux spiritualis lucendo purgat, illuminat et consitmmal. Et iste actus sapientiae est tam in hierarchia supercaelesti quam caelesti quam etiam subcaelesti; haec tam est in Deo quam in Angelo quam in homine terreno. Et merito dicitur homo, quando, secundum rationem vivens, gerit in se illius aeternae lucis non solum imaginem per naturam inditam, verum etiam similitudinem per gratiam superinfusam. Unde recte de luce (creatae) sapientiae intelligitur illud Sapientiae septimo: Candor est lucis aeternae, in quantum purgativa per expulsionem tenebrarum: speculum sine macula, in quantum illuminativa per manifestationem formarum; imago bonitatis, in quantum perfectiva per laetificationem virtutum cognoscitivarum. Et ad instar ipsius lucis creatae habet lux sapientiae in vultu sapientis hominis relucere tripliciter: ut lux credulitatis vivificae per fidem, quae est lux purgativa per expulsionem tenebrarum; ut lux ratiocinationis praeclarae, quae est lux illuminativa per manifestationem formarum; ut lux contemplationis iucundae. quae est lux perfectiva per laetificaliones virtutum cognoscitivarum.
Primo habet lux sapientiae in vultu hominis relucere ut lux credulitatis vivificae per fidem, quae est lux purgativa per expulsionem tenebrarum:
secundae ad Corinthios quarto dicitur: Qui dixit, de tenebris lucem splendescere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu . De est ibi ordinate, non cau sale, sive materiale , sicut dicitur. De nihilo nihil fieri est vernm causaliter, sed falsum est intelligendo ordinanter, immo totius sapientiae subversivum, quia, si Deus tunc materia indigeret in agendo, esset imperfectissimus: et si materia a se ipsa esset, esset perfectissima, quod est absurdissimum in fine totius absurditatis. Vult igitur Apostolus dicere, quod sicut. tenebris existentibus super faciem abyssi, dixit Deus : Fiat lux, et facta est lux: sic, tenebris erroris existentibus in mente animae infidelis, dixit Deus: fiat lux, fidei, quia fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi, ad Romanos decimo: et de hoc Isaiae nono: Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. - Haec autem lux fidei non solum est tenebrarum expulsiva, sed etiam unitiva, quia unit nos fonti vitae, Christo: ad Ephesios tertio : Christum habitare per fidem in cordibus vestris. Ideo autem unit, quia unit Veritati per se et Veritati lucis inaccessibilis, quia, " sicut oculus vespertilionis se habet ad lucem, ita se habet intellectus noster ad manifestissima natnrae ", sicut dicit Philosophus secundo Metaphysicorum . Unde dicit Augustinus primo de Trinitate : "Mentis humanae acies invalida in tam excellenti luce non figitur, nisi per iustitiam fidei vegetetur ". Quoniam igitur fides est prima conformitas ad lucem illam, quae est fons vitae; ideo habet virtutem generandi filios lucii, secundum illud Ioannis duodecimo: Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis.
Haec lux fulsit in vultu beati Dominici: nam ipsum generavit filium lucis et per ipsum errorum tenebras effugavit. Ideo sub duplici similitudine apparuit eius ortus, scilicet stellae et faculae: slellae, ut in se lucentis: faculae, ut alios inflammantis.
Secundo habet relucere ut lux ratiocinationis praeclarae , quae est illuminativa per manifestationem formarum et apertionem scientiarum: de qua luce, Danielis secundo : Ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est. Cum enim duplex sit genus operum Dei, quia quaedam sunt opera creationis, quaedam recreaUonis: de primis est philosophia, de secundis theologia: prima spectant ad naturam: secunda, ad gratiam: prima sunt profunda: secunda, abscondita;utraque revelat divina Sapientia, sed prima revelat per communem illuinationem, secundum illud art Romanos primo : Quod notum est Dei manifestum est in illis: Deus?enim illis manifestavit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius virtus et Divinitas etc. Impossibile namque est, quod quis perveniat ad comprehensionem lucis alicuius veritatis nisi per lucem infallibilem, quae est lux Veritatis aeternae. Quia creatura vertibilis et obscurabilis de se, ideo fallibilis: propter quod Augustinus duodecimo de Trinitate dicit: " Credendum est, mentis intellectualis ita conditam esse naturam, ut rebus intelligibilibus naturali ordine, disponente Conditore, subiecta, sic ista videat in quadam luce sui generis incorporea, quemadmodum oculus carnis ea videt, quae in hac corporea luce circumadiacent". Quae autem sit illa lux, dicit Augustinus in secundo de Libero Arbitrio : "Illa veritatis et sapientiae pulcritudo nec peragitur tempore nec migrat locis nec nocte intercipitur nec umbra intercluditur nec corporis sensibus subiacet: de toto mundo ad se conversis, qui diligunt eam, omnibus proxima est, omnibus sempiterna. Sed nullo loco est, nusquam deest, foris admonet, intus docet: nullus de illa iudicat, nullus sine illa bene iudicat. Ac per hoc eam manifestum est mentibus nostris
quae ab ipsa una fiunt singulae sapientes, et non de ipsa, sed per ipsam de celeris iudices
sine dubitatione esse potiorem ".
Secunda autem revelat per illustrationem spiritualem et supra rationem) et est in prophetia necessaria et supra illam debet fundari, secundum illud secundae Petri primo : Firmiorem habemus propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris.
Utraque haec revelavit Deus beato Dominico, quia fuit primum eruditus in philosophia, deinde in sacra Scriptura, ita ut posset ei dici: Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis, Canticorum quarto: sed specialiter in theologia, quia illa ancilla, haecdomina. Haec est sapientia, quam quaesivit sponsam sibi assumere: et illud Salomonis, Ecclesiastae secundo , implevit: Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam etc. Et fuit vere similis illis pueris abstinentibus, de quibus Danielis primo: Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia, Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.
Tertio, lux in vultu beati Dominici est lux contemplationis iucundae, quae est lux perfectiva per laetificationem cognoscitivarum virtutum, secundum illud Ecclesiastae undecimo : Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem, oculis scilicet sanis et mundis, secundum illud Sapientiae decimoseptimo: Solis autem illis, scilicet impiis et cupidis, superposita erat gravis nox, Sanctis autem tuis maxima erat lux: magna quidem lux credulitatis fidei: maior, lux intelligentiae perscrutantis: sed maxima, lux sapientiae contemplantis. Haec lux in via videtur a Sanctis non sicut in patria. Nam ibi videtur facie revelata , secundum illud Psalmi: Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen: hic autem per theophanias, id est spirituales illustrationes, vel symbolicas vel mysticas.
Augustinus secundo de Libero Arbitrio dicit de cognitione symbolica: " O suavissima lux, purgatae mentis sapientia! Non enim cessas innuere nobis quae et quanta sis, et nutus tui sunt omne creaturarum decus. Et artifex enim quodam modo innuit spectatori operis sui de ipsa operis pulcritudine, ne ibi totus haereat, sed speciem corporis fabricati sic percurrat oculis, ut in eum qui fabricaverit, recurrat affectu. Similes autem sunt hominibus, qui ea quae facis pro te amant, qui cum audiunt aliquem facundum sapientem, dum nimis suavitatem vocis eius et structuras syllabarum apte locatarum avide audiunt, amittunt sententiarum principatum, cuius illa verba tanquam signa sonuerunt. Vae qui se avertunt a lumine tuo et obscuritati suae dulciter inhaerent ! Tanquam enim dorsum ad te ponentes, in carnali opere velut in umbra sua defiguntur, et tamen etiam ibi quod eos delectat adhuc habent de circumfulgentia lucis tuae. Sed umbra, dum amatur, languidiorem facit oculum animi et invalidiorem ad perferendum conspectum tuum; propterea homo magis magisque tenebratur, dum sectatur libentius quidquid infirmiorem tolerabilius excipit ".
Mystica cognitio est sublimissima et secretissima, quae non manifestatur nisi Sanctis, quae habet fieri per amorem excessivum, qui non est nisi in ferventissimis viris: et hanc docebat Apostolus primae ad Corinthios secundo : Sapientiam loquimur inter perfectos: et de hac Dionysius de Mystica Theologia: " Tu autem, amice Timothee, sensus derelinque et intellectuales operationes ".
11. Et quia ad progressionem veritatis pervenire non potuit sine exercitatione virtutis, ideo dicitur: et Potentissimus faciem illius commutabit. In tanta enim temporum et actionum varietate, quia non
" sufficit una, oportet faciem commutare, quod non potest fieri absque omnipotenti virtute. Huius faciei commutatae quadruplex est similitudo . Prima est facta luminis, et hanc habuit per lenitatem clementiae; secanda est facies leonis, et hanc habuit per magnanimitatem constantiae: tertia est bovis, et hanc habuit per humilitatem obedientiae; quarta est aquilae, et hanc habuit per perspicacitatem prudentiae.
Prima est facies hominis, et hanc habuit per lenitatem clementiae; Ezechielis primo : Similitudo vultus. eorum, facies luminis. Hanc, dico, habuit per lenitatem clementiae, quae est nobilissima pars iustitiae et maxime competit homini, quia eius proprie proprium est, secundum Philosophum, "esse mansuetum naturas, et ab hac humanitas, id est benignitas, et in hac Salvator principaliter fulsit, secandum illud ad Philippenses secundo : In similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo, et in hac (etiam) primus homo, secundum illud Geuesis primo : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et secundum istam omnis lex scripta est in corde hominis: Ne facias alii
quod tibi non vis fieri.
Hoc fuit in beato Patre: unde implevit illud Ecclesiastici tertio: Fili, in mansuetudine opera tua perfice. Unde fuit similis Moysi, de. quo dicitur Numerorum duodecimo : Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra.
Secunda est facies leonis: Ezechielis primo : Facies leonis a dextris ipsorum quatuor. Et hanc habuit per magnanimitatem constantiae, secundum illud Proverbiorum trigesimo: Leo, fortissimus bestiarum, ad nillius pavebit occursum.
Sic iste beatas Pater, cui convenit illud Elisei: In diebus suis non pertimuit principem, Ecclesiastici quadragesimo octavo. Nam cum in tentarent ei minas, dicebat: " Utinam me totum frustatim divideretis et dimitteretis in meo sanguine volutari ".
Tertia (est) facies bovis, de qua Ezechielis primo : Faeies bovis a sinistris ipsorum quatuor. Hanc habuit per humilitatem obedientiae, secundum illud Apostoli primae ad Corinthios nono : Non alligabis os bovi trituranti, et sumitur de vigesimo quinto Deuteronomii, quod Apostolus vult intelligere de praedicatione veritatis, cuius est sulcare terram et praescindere vomere verbi Dei. Quod enim per vomerem praedicatio intelligatur, insinuat illud Isaiae secundo: Et conflabunt gladios suos in vomeres, et Michaeae quarto: Concident gladios suos in vomeres. Hunc vomerem non potest trahere bos nisi iugum portet: ideo: Tollite iugum meum super vos etc., Matthaei undecimo ; quia nullus aptus est ad evangelicam doctrinam nisi iugo obedientiae suppositus, ad quod convenientius ponuntur duo quam unus bos.
Ideo novissimis his temporibus duo Ordines instituti sunt, quorum mysterium praecessit in libri primi Regum sexto in duabus vaccis fetis, portantibus arcam Domini de terra Philisthiim, de quibus dicitur: Ibant in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram neque ad sinistram. Sic ergo ad trahendum iugum Domini iunctus est Paulus Petro, Bernardus Benedicto et Franciscus Dominico.
Quarta autem est facies aquilae, de qua Ezechielis primo : Facies aquilae desuper ipsorum quatuor, et hanc habuit per perspicacitatem prudentiae, de qua Iob trigesimo nono: Nunquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila etc., ubi describitur prudentia in conversando: ubi enim fuerit cadaver, statim adest propter vigilantiam, quam habuit ad convertendum peccatores. Haec aquila provocavit ad volandum pullos suos, id estper contemplationem veritatis et exercitationem virtutis, filios ad videndum divinam lucem et degustandum aeternam pacem. Ad quam nos Christus perducat etc.