Ostenso quid filius dei in humana natura, et quo ordine assumpserit, hic ostendit quale sit quod assumptum est; et dividitur in duas partes: in prima parte determinat veritatem; in secunda movet quasdam dubitationes circa veritatem determinatam, ibi: cum autem illa caro, cujus excellentia verbis explicari non valet, antequam esset verbo unita, obnoxia fuerit peccato in maria, et in aliis a quibus propagatione traducta est, non immerito videri potest in Abraham peccato subjacuisse. Prima dividitur in duas partes: in prima determinat conditionem carnis assumptae, quae fuit in ea per operationem spiritus sancti; in secunda determinat conditionem matris de qua assumpta est, ibi: mariam quoque totam spiritus sanctus in eam superveniens purgavit. Circa primum duo facit: primo movet quaestionem; secundo determinat eam, ibi: sane dici potest.
Mariam quoque totam spiritus sanctus...
Purgavit. Hic ostendit conditionem matris; et circa hoc tria facit: primo determinat conditionem ejus ante conceptionem carnis assumptae; secundo conditionem ipsius in ipsa conceptione, ibi: potentiam quoque generandi absque viri semine virgini praeparavit; tertio conditionem ejus post conceptionem, ibi: quod autem sacra virgo ex tunc ab omni peccato immunis extiterit, Augustinus evidenter ostendit.
Circa secundum duo facit: primo determinat quid collatum fuerit beatae virgini in conceptione salvatoris; secundo ex dictis quamdam conclusionem elicit, ibi: ex his perspicuum fit quod ante diximus.
Hic est triplex quaestio: prima de sanctificatione beatae virginis. Secunda de potentia generativa qua salvatorem concepit. Tertia de Annuntiatione quae per Angelum facta est. De conditione enim carnis assumptae in sequenti parte distinctionis quaeretur.
Circa primum quaeruntur duo: 1 de tempore sanctificationis; 2 de effectu ipsius. De sanctificatione enim aliorum quaestio pertinet ad quartum librum dist. 6.