REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Plures posse eumdem valide baptizare, utroque ponente formam et materiam non aliter. Doctores omnes citati. Solvit tres instantias. Ad tertium docet monstrum, quando constat duas habere animas, seorsim esse baptizandum, ita ut primo pars spectans ad unam animam, et postea, pars spectans ad aliam.
Ad secundam quaestionem dico quod plures baptizare unum, potest intelligi dupliciter : Uno modo, quod quilibet faciat totum, quod pertinet ad Sacramentum ; alio modo, quod unus faciat unam partem, et alius aliam, ut quod unus abluat, et alius dicat verba. Si secundo modo plures baptizarent unum, nihil fieret, quia ex institutione Christi et Ecclesiae habetur quod ab eodem debet fieri utrumque per modum consuetum quo exprimuntur verba illa sacramentalia, dicendo, ego te baplizo, ubi unus et idem exprimit verba, et similiter abluit ; si enim unus proferret verba, et alius ablueret, falsa esset propositio, quia signaret per se personam illam abluere, cum tamen non abluat ipsam, sed alius.
Hoc etiam patet secundum modum baptizandi Graecorum, qui dicunt, baptizetur servus Christi, etc. Ista enim verba non solum sunt deprecabilia baptizetur, sed effectiva ; ergo ab eodem proferuntur, a quo signantur habere efficaciam, ut sit sensus, baptizetur a me seruus, hoc enim signat quod exercet.
Si autem intelligatur quod plures baptizarent eumdem primo modo, scilicet complete, ut si ambo eumdem baptizandum simul immergerent, et verba proferrent, sic dicitur communiter quod unus non impedit alium.
Sed contra hoc objicio sic : Non potest idem effectus esse a duabus causis totalibus ; ergo nec idem baptizatus a duobus totaliter baptizantibus. Antecedens patet, quia impossibile est aliquem effectum ab aliqua causa totali esse, qua non existente nihilominus esset ; sed si baptizaretur iste puer tantum ab uno, vere et totaliter esset baptizatus, etiam alio non existente ; ergo alius non potest esse causa ejus totalis in conferendo Sacramentum.
Item, licet actio sit in passo, tamen ut est ab agentibus, plurificatur secundum numerum agentium, et maxime quando plurificantur formae, sive instrumenta secundum quae fit actio ; si ergo plures sint baptizantes, plures erunt ablutiones activae ; sed cuilibet actioni correspondet propria passio ; ergo erunt plures ablutiones passivae, et ita plura Sacramenta.
Ad primum, dico quod ista major est vera de causis efficientibus et totalibus principalibus inducentibus effectum, vel formam ipsam totaliter; sed effectus Baptismi non est in ministro, ut a causa totali et principali, sed a solo Deo, ut causa agente, qui causat eum ; tamen dispositio ista ministerialis, quae non est causa illius effectus, sed quoddam signum ejus, ut ablutio exterior et prolatio verborum, qui sunt actus mere naturales in casu proposito, non est ab utroque ut a causa totali, sed ab ambobus simul, quando ambo abluunt.
Ad secundum dico quod ex parte agentium sunt plures actiones, et ex parte passi tantum una ablutio baptismalis, et una passio ; non oportet autem quod cuilibet actioni correspondeat passio, nisi sit ejus causa totalis. Patet in tractione activa navis, ubi non correspondet cuilibet actioni vel tractioni motus navis una passio, nisi quaelibet tractio activa esset sufficiens causa motus navis passive ; sed sic est in proposito. Quando uterque dicit verba, et uterque abluit, non oportet ad istas duas actiones sequi duas passiones, vel duo Sacramenta, quia quodlibet istorum est causa partialis tantum. Antecedens autem est verum, ubi utrumque agentium est causa totalis, et totum inducit sicut est in Eucharistia ; sic non est in proposito.
Sed contra istud est dubium de monstris, de quibus dubitatur an habeant unam animam vel duas, et ita resolutio secundae quaestionis est dubia, utrum idem posset simul plures baptizare, an non?Hic dicitur quod illi plures monstruosi vel sunt distincti personaliter vel non ; si sic, tenetur communiter quod possint simul plures baptizare de facto sub bac forma, ego vos baptizo, etc. licet graviter peccaret baptizans, mutans, et non observans formam Ecclesiae, in isto pro nomine te, mutans singulare in plurale, nisi in casu necessitatis. Si autem illi plures non sint personaliter distincti, ut de monstris cum duobus capitibus, vel duobus ventribus, de quibus dubium est an quodlibet istorum sit unus, vel duo homines, dicitur quod in periculo mortis baptizandus est sub conditione. Sed si non sit periculum mortis, investigandum est de tali monstro an habeat duas animas, an unam, quod non potest ita faciliter, nec ita certitudinaliter percipi ex alio signo, sicut ex actibus intellectus et voluntatis, ut si scit scientia et ignorantia respectu ejusdem in diversis partibus istius monstri, et discordent sibi invicem tales partes respectu alicujus intelligibilis per intellectum, vel si in voluntate una pars tristetur et alia gaudeat, una aliquid amet consentiendo illi, alia odiat illud eidem dissentiendo. Et credo quod percipiens tales controversias inter istas partes ex actibus intellectus et voluntatis, non deberet simul partes istas baptizare una ablutione, sed duabus infundendo aquam primo super unam partem cum verbis sacramentalibus, et deinde super aliam. Si enim baptizaret simul utramque partem dicendo, ego vos baptizo, peccaret mortaliter, non observando formam Ecclesiae Romanae, nisi articulo necessitatis utriusque partis. Et forte tunc teneretur, quia nullus adeo obligatur aliis sicut sibi ipsi, sed hoc faciendo peccaret mortaliter non observando formam Ecclesiae ; ergo si tantum una pars sit in periculo, posset illam baptizare, et expectare posset de alio. Per hoc ad primam rationem.
Ad secundum argumentum secundae quaestionis, dico quod verum est quod effectus solum isto casu posito, haberet suam entitatem ante esse reale ab illis causatum ; hic autem aliud est esse ordinis, et alius ordo causae principalis ad suum effectum et instrumentalis ad suum effectum,
Et ideo instituit Deus ad istum unum effectum conferendum esse unum signum, et unum ministerium, sicut est unus, qui inducit hunc effectum, ad quem minister ordinatur.