Ulterius. Videtur quod ante animationem sanctificata fuerit. Ambrosius enim dicit Lucae 1 de joanne baptista: nondum illi inerat spiritus vitae, et jam inerat spiritus gratiae. Sed spiritus vitae anima est. Ergo in joanne baptista gratia animam praevenit. Sed quod joanni baptistae concessum est, dubitari non debet beatae virgini concessum esse. Ergo et ipsa ante animationem sanctificata fuit.
Praeterea, hierem. 1, 5, dicitur: ante quam te formarem in utero, novi te: nec loquitur ibi de notitia qua bonos et malos cognoscit: quia per hoc nulla praerogativa ostenderetur ipsius hieremiae, ad quem dicta verba proferuntur. Ergo oportet intelligi de notitia approbationis. Sed haec notitia est solum bonorum et habentium gratiam. Ergo hieremias antequam formaretur, gratiam habuit: ergo et antequam animaretur: quia anima non infunditur nisi formato puerperio. Ergo multo amplius ante animationem beata virgo sanctificata fuit.
Praeterea, Anselmus in libro de conceptu virginali dicit: decebat ut illius hominis conceptio de matre purissima fieret, quae ea puritate niteret qua major sub deo nequit intelligi.
Sed major puritas fuisset in ea, si anima ejus nunquam infectionem peccati originalis habuisset, quam si ad aliquod tempus habuerit et postmodum mundata fuerit. Ergo anima illa nunquam originali peccato infecta fuit. Aut igitur caro sanctificata fuit ante animationem; vel saltem in ipso instanti infusionis anima gratiam suscepit per quam immunis a peccato originali esset.
Sed contra, in partibus hominis est talis ordo quod anima est deo propinquior quam corpus.
Sed virtus alicujus agentis prius pervenit ad ea quae sunt sibi propinquiora, et per ea ad magis distantia. Ergo gratia sanctificationis a deo venit ad corpus per animam: ergo antequam animaretur sanctificari non potuit.
Praeterea, contraria nata sunt fieri circa idem.
Sed gratia sanctificationis praecipue originali peccato opponitur. Cum ergo ante animationem in prole peccatum originale esse non possit, quia proprium subjectum culpae est anima rationalis, videtur quod ante animationem beata virgo sanctificata non fuerit.