Ad tertiam quaestionem dicendum, quod beata virgo ante nativitatem ex utero sanctificata fuit, quod colligi potest ex hoc quod ipsa super omnes alios sanctos a peccato purior fuit, ut ex hac littera habetur, veluti divinae sapientiae mater electa, in quam nihil coinquinatum incurrit, ut dicitur Sap. 7. Unde cum haec puritas in quibusdam fuisse inveniatur ut ante nativitatem ex utero a peccato mundarentur, sicut de joanne baptista, de quo legitur Luc. 1, 15: spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae; et de hieremia, de quo dicitur hierem. 1, 5: priusquam exires de ventre, sanctificavi te; non est dubitandum hoc multo excellentius matri dei collatum fuisse.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Augustini intelligendum est de regeneratione quae fit per legem communem, quod notatur in hoc quod dicit: qua singuli efficimur templum dei; haec enim sanctificatio fit per sacramenta, quae per ministros ecclesiae dispensantur, quorum operationi qui in maternis uteris sunt, subjacere non possunt.
Sed deus sacramentis gratiam non alligavit; unde praeter hunc modum in maternis uteris aliquos quodam privilegio sanctificat.
Ad secundum dicendum, quod si regeneratio quae est per legem communem, sumatur, oportet verbum domini quod dicitur joannis 3, 5: nisi quis renatus fuerit, intelligi de nativitate ex utero quae simpliciter nativitas dicitur, et hoc ipse textus sonare videtur, cum dicitur: ex aqua et spiritu.
Si autem sumatur pro quacumque regeneratione gratiae, sic oportet intelligi de nativitate in utero.
Non tamen oportet quod regeneratio spiritualis quae est per sacramenta, secunda dici non possit, quia illae duae in uno conveniunt, secundum quod contra tertiam dividuntur: utraque enim illarum naturalis est, haec vero spiritualis.
Ad tertium dicendum, quod quamvis sanctificatio beatae virginis in utero expresse in Scriptura veteris et novi testamenti non legatur; tamen pro certo haberi potest ex his quae ibi leguntur.
Si enim joannes et hieremias, qui christum praenuntiaverunt, sanctificati sunt, multo magis virgo quae christum genuit.