Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod per sanctificationem in utero dei genitrix a peccato originali totaliter mundata non sit. Remota enim macula, reatus remanere non potest. Sed post sanctificationem originalis peccati adhuc reatus mansit in ea: quia si ante mortem christi defuncta fuisset, divina visione caruisset. Ergo per sanctificationem a macula originali liberata non fuit.
Praeterea, nihil quod ad virtutem promovet ei subtrahendum fuit cui virtutis perfectio debebatur.
Sed fomes ad virtutem promovet; unde et Paulo petenti a se carnis stimulum amoveri, dictum est: virtus in infirmitate perficitur, 2 Cor., 12, 9. Ergo cum matrem dei summa virtutis perfectio deceret, fomes ab ea per sanctificationem removeri non debuit.
Praeterea, in littera magister dicit, quod caro christi, antequam conciperetur, obnoxia fuit peccato, sicut et reliqua caro virginis. Sed caro non est peccato obnoxia nisi ratione fomitis. Ergo per sanctificationem in utero fomes ab ea remotus non fuit.
Sed contra, beatae virgini aliquid ultra legem communem conferendum fuit. Sed sanctificatio quae fit per legem communem, aufert culpae maculam, fomite remanente. Ergo in beata virgine fomitem ex toto removit.
Praeterea, corruptio fomitis est causa quare dicere non possumus: peccatum non habemus; hoc enim Adam in primo statu dicere potuit. Sed, ut ex littera habetur, beata virgo hoc dicere potuit.
Ergo in ipsa fomes non fuit.