REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum character imprimatur in Baptizato 1
Alens. 4. part. quaest. 19. mem. 6. D. Thom. 3. part. quaest. 63. art. 6. D. Bonavent. hic I. part. quaest. 4. Richard. dist . 5. art . 2. Palud.
dist. 3. quaest. 4. Suar. 3. tom. dist. 11. Coccius 2. tom. thes. lib. 5. art. 3. Bellarm. I. de bapt. cap. 12. Scot. in Oxon. hic quaest. 9.
Arguitur quod non. In circumcisione non imprimebatur character ; ergo nec in Baptismo. Consequentia probatur, quia Baptismus successit Circumcisioni ad eosdem actus et effectus ; ergo si character non fuit effectus Circumcisionis, nec Baptismi, et per consequens si Circumcisio non impressit characterem tunc, nec Baptismus modo facit. Antecedens probatur, quia si Circumcisio impressisset characterem, circumcisus non fuisset baptizandus ; consequens est falsum ; ergo et antecedens. Probatio consequentiae, quia si Circumcisio impressisset characterem, iste fuisset ejusdem rationis cum charactere Baptismi ; sed duo accidentia ejusdem rationis non possunt esse in eodem subjecto simul ; ergo circumcisus non potest baptizari.
Item, fides distinguit fidelem ab infideli ; similiter charitas distinguit filios regni a filiis perditionis, et ista sunt nobilissima in anima, quae tamen non imprimunt characterem distinctum in anima ; ergo nec Baptismi susceptio talem characterem imprimit. Consequentia probatur, quia non imprimunt characterem, nisi propter eorum nobilitatem.
Item tertio : Character cum non sit substantia, quia de novo advenit perfecte constituto in esse substantiali, si imprimatur, nec sit accidens inseparabile, et per se inhaerens, quia tunc esset accidens materiale causatum a principiis subjecti, ergo est accidens, per accidens inhaerens et separabile ; ergo character si esset, esset accidens separabile, quod est contra rationes ejus.
In oppositum est Dionysius de Ecclesiastica Hierarchia cap. 2. dicens quod venienti ad Baptismum datur sacramenti signaculum a Sacerdote, quod non potest intelligi nisi character.
Item, Damascenus lib. 4. cap. 1. dicit quod per Baptismum fit in nobis regeneratio et sigillum, per sigillum intelligens characterem.
Item, nullum sacramentum est inilerabile vel indelebile, nisi quia imprimit effectum indelebilem ; Baptismus est sacramentum inilerabile ; ergo imprimit effectum indelebilem, hoc voco characterem ; ergo.