REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum character sit aliqua forma absoluta in anima ?
Alens. 4. part. quaest. 19. num. I. D. Thom. 3. part. quaest. 63. art. 2. Alhert. hic art. 3. D. Bonavent. hic art. I quaest. I. Richard. dist. 5. art. I. quaest. I. Durand. dist. 4. quaest, I. Solus dist. I. quaest. 4. art. 2. Saar. tom. 3. disp. 11. sect. 2. Scot. in Oxon. hic quaest. 10. Vide eum 7. Physic. quaest. 4.
Quod non. Tria sunt in anima, 2. Ethic. cap. 5. potentiae, passiones et habitus. Character non est habitus, quia habitus est, secundum quem bene et male operamur; sed quandoque charactere non bene operamur, quia stat cum peccato mortali, sicut cum merito.
Item, si sit aliqua forma absoluta, non potest esse qualitas ; patet discurrendo per species ejus omnes ; ergo.
Item, forma absoluta, habet propriam operationem ; sed character nullam habet virtutem operandi ; ergo.
Item omnis forma absoluta est delebilis a subjecto, in quo est; character est indelebilis ; ergo. Major patet, tum quia forma, a quo imprimitur, potest destrui, quia non majoris virtutis est aliquid destruere quam facere ; ergo si character est forma absoluta potest deleri ab eo, qui eam imprimit: tum quia omnis forma absoluta in subjecto videtur habere contrarium, per quod potest corrumpi.
Contra, character est dispositio ad gratiam, ut formam absolutam ; dispositio est ejusdem generis cum eo ad quod disponit ; ergo.
Item, character assimilat animam baptizati Christo ; sed similitudo est unitas fundamenti in qualitate ; ergo character est qualitas una in assimilatis.