REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia D. Thomae characterem necessario esse formam absolutam, suadetur quatuor rationibus. Rcfutatur primo, quia ipse ponit signum loco generis in ejus definitione. Secundo, omnia quae tribuuntur characteri, salvari possunt per respectum, et solvit per optimam doctrinam rationes D. Thomae. Ad primum docet ad respectum extrinsecum dari per se motum, de quo in 3. dist. I. quaest. I. num. 14. et in 4 dist. 13. quaest, I. ubi probat dari respectum extrinsecus advenientem, qui non resultat positis fundamento et termino ; clarissime explicat quomodo haec stare possint sine ullo absoluto.
Hic dicitur quod character est forma absoluta propter quatuor rationes. Prima est ista : Mutatio non est nisi ad formam absolutam, quia non est ad relationem ex 5. Phys. text. 10. ad characterem est mutatio, etsi non ad aliquam aliam formam absolutam ; patet in ficto baptizato, qui tamen recipit characterem sine gratia.
Item, secundo sic : Relatio non est fundamentum relationis, quia tunc esset processus in infinitum ; sed character est fundamentum relationis, quia est signum rememorativum respectu illius, qui potest per illud signum duci in notitiam signati ;
signum autem essentialiter relativum, et similiter character obligat et configurat animam Christo spirituali cognatione ; ergo et multae relationes fundantur super character rem.
Item character est quaedam potestas, ut in Baptismo est potestas passiva, per quam fit homo habilis ad susceptionem aliorum sacramentorum ; in Ordine autem est quaedam potestas activa ad multos actus sacros ; in Confirmatione similiter. Sed relatio non est potestas passiva, neque activa ad multos actus, quia non est principium agendi vel patiendi ; igitur.
Item in quolibet sacramento imprimitur aliqua relatio animae ad Christum ; si igitur character tantum esset relatio, quodlibet sacramentum imprimeret characterem. Propter haec itaque quatuor ponitur character forma absoluta; tum quia ad ipsam est mutatio ; tum quia fundamentum relationis ; tum quia dignitas vel potestas ; tum quia talis potestas, quae non convenit cuilibet sacramento. Sed quidquid sit de conclusione, istae rationes non concludunt, et ideo arguo contra eas.
Et primo contra ponentem eas, nam opinans sic definit characterem, est signum communionis divinorum, et dicit quod signum est relativum, tunc arguo : Nihil ponitur in definitione essentiali alicujus, quod est extra rationem ejus essentialem, quia tunc definitio non indicaret quidditatem rei, sed illa quae ei accidunt. Signum, secundum eum, ponitur ut genus in definitione characteris, quod est relativum ; igitur ipsum definitum non potest esse absolutum.
Item, sicut plura non sunt ponenda sine necessitate, ita nec perfectius est ponendum propter aliquam aliam rationem necessariam, quam propter illam, quae potest concludi ex ista necessitate. Sed secundum sic opinantem, character ponitur habere istas proprietates, distinguere, assimilare, configurare, ex quibus non potest concludi quod sit forma absoluta, sicut patebit in solvendo argumenta ; igitur propter hujusmodi proprietates non est ponenda forma absoluta. Ad rationes igitur illas, quando arguitur, quod ad formam relativam non est motus vel mutatio, dico quod est falsa, quod patet dupliciter. Primo, quia una forma respectiva, vel respectus ita intrinsece advenit, sicut illa quae oritur ex fundamento posito termino, quia relatio non potest oriri ex fundamento ablato termino, quia definitio et quidditas dependet a termino ; ille igitur respectus ita intrinsece advenit, sicut potest advenire quando oritur ex fundamento et termino. Sed relatio extrinsecus adveniens non necessario oritur ex fundamento et termino, sed tantum contingenter advenit, posito fundamento et termino, quia aliter esset omnis relatio intrinsecus adveniens, et nulla relatio extrinsecus adveniens, quod est contra sic opinantem, ubi distinguit Praedicamenta. Potest igitur Deus talem respectum extrinsecus venientem causare in anima absque mutatione ad aliam formam absolutam.
Item, aliqua actio potest esse nova absque mutatione praevia ad formam absolutam praecedentem. Patet de igne calefaciente lignum, quod prius non calefecit ; ad actionem autem novam oportet relationem novam praecedere, vel natura, vel tempore, quia aliter agens naturale non plus ageret in illud passum modo quam prius, ut patet in exemplo ad primam probationem. Illud autem novum non est aliquid absolutum ; igitur est respectus, et per consequens respectus potest esse novus sine novitate fundamenti vel termini, et ita ad secundum potest immediate esse mutatio.
Item, hoc patet in exemplo de igne agente in lignum. Ad hoc enim quod ignis modo agat in lignum, et prius non, non requiritur aliqua forma absoluta praecedere in igne, vel in ligno, quia ignis per formam suam absolutam agit, et lignum patitur sine omni mutatione ad formam absolutam ; sed tantum requiritur et praecedit approximatio agentis ad passum, quae non est nisi nova relatio, et nova mutatio ad Ubi tantum, et ad nullam formam absolutam ; nec ista mutatio secundum Ubi necessario requiritur, quia si agens et passum essent summe approximata, et non possent agere et pati propter impedimentum, ut propter obstaculum, amoto impedimento sine omni mutatione ad Ubi, vel alia approximatione, possunt statim agere et pati ad invicem. Si igitur natura potest causare respectum sine forma absoluta nova, multo magis potest Deus respectum ab extrinseco advenientem causare sine alia forma absoluta ; talis autem respectus ponitur character, si sit respectus, quem Deus potest creare in anima respectu ad Christum sine mutatione ejus ad formam aliquam absolutam praeviam.
Intentio autem Philosophi plane est contra istam opinionem, quia Philosophus non negat mutationem posse fieri ad omnem respectum, sed tantum ad respectum intrinsecus advenientem, qui proprie est relatio, ut distinguitur a generibus respectivis. Non negat autem hoc de relatione adveniente extrinsecus, quia concedit ad Ubi esse motum tam rectum quam circularem, et tamen Ubi non est nisi quidam respectus extrinsecus adveniens.
Item secunda ratio non concludit, quia omnes illae proprietates possunt convenire characteri, etiamsi ponatur relatio formaliter ; quod enim primo dicitur : Relatio non potest esse fundamentum relationis, vel similitudinis, si esset relatio, dico quod assumptum est falsum, quia duo habentes relationes ejusdem rationis possunt dici similes secundum illas; nam secundum Euclidem in principio Geometriae, proportionabilitas est formaliter similitudo proportionum, secundum quam proportiones dicuntur similes, et tamen proportionabilitas est formaliter relatio, secundum quam fit assimilatio proportionum ; igitur habens characterem potest secundum illum formaliter assimilari, licet sit formaliter relatio.
Item, si sit ipse character relatio, potest dici signum rememorativum ; ex quo enim inest ipsi baptizato, quicumque potest cogitare ipsum inesse sibi, potest cogitare ipsum recepisse Baptismum, et esse adscriptum familiae Christi.
Item, licet ponatur relatio, potest configurare animam Deo, et ipsam obligare ad debitum persolvendum, sicut obligatur et confirmatur aliquis Religiosus per votum suum Christo, in tali gradu ad ipsum, sine aliquo novo absoluto in ipso. Character igitur, etsi ponatur sola relatio, adhuc potest fundare relationem spiritualis configurationis et obligationis animae ad Christum, et qui videt istam relationem in anima, videt characterem, et e converso, quia character est talis relatio. Nec obstat quod relatio non potest esse fundamentum relationis, quia, ut dictum est prius, proportio, quae est relatio, fundat similitudinem, et sic stricte accipiendo similitudinem, non fundatur similitudo, nisi super qualitatem, sicut aequalitas super quantitatem, et identitas super substantiam, non tamen communiter sumendo ista. Sic identitas concernit omne genus, in quantum fundari potest super omnem formam ejusdem speciei in diversis comparando unum ad aliud, sive sit forma accidentalis, sive substantialis.
Ad tertium dico, quod character, etsi non sit forma absoluta, est tamen potestas, non quidem faciendi aliquid ut activum, nec patiendi aliquid ut passivum, sed dicitur esse potestas instrumentaliter agendi vel patiendi, alio principaliter agente, sic ut principium activum vel passivum ; nam per characterem, ut per principium activum, non elicitur aliqua actio, quae non prius eliciebatur, quia habens characterem non potest in aliquem actum humanum, in quem non potuit prius quam habuit characterem, vel in quem non posset non habens characterem ; ita enim potest verba proferre et abluere, non habens characterem Ordinis, sicut habens. Solum igitur instrumentaliter dicitur character posse, vel potestas respectu gratiae, non quia agit ad gratiam, sed quia Deus assistit addandum gratiam, ubi anima charactere sibi consignatur, quantum est ex parte Dei. Hoc patet in exemplo de Episcopo, qui dicitur aliquid posse ex officio Episcopatus, quod non potest prius, non quia aliquid absolutum novum modo sit in eo quod non prius, quia secundum istos, Episcopus de novo non recipit alium ordinem, nec per consequens characterem, sed quia recipit novam relationem ad novum gradum in Ecclesia, per quam specialius et excellentius Deo configuratur quam prius. Similiter Judex de novo dicitur aliquid posse, quod non prius, non quia aliquid absolutum aliud sit causatum in eo nunc quam prius, quia omnem actum humanum, sive bonum, sive malum, potest non judex exercere, sicut judex ; sed quia agens principale assistit ad actum unius, et non alterius, et ex hoc unus dicitur habere potestatem, et alius non.
Similiter est de Religioso obligato Deo per votum, secundum quod configuratur Deo, non per aliquod absolutum, magis quam non obligatus. Non oportet igitur characterem esse formam absolutam, quia secundum illum dicitur aliquis posse in aliquem actum, in quem non potest alius, sed quia Deus assistit habenti characterem ad effectum aliquem, et non assistit non habenti. Eodem modo est de potestate suscipiendi sacramenta alia, ut Ordinem et Confirmationem, quia non requiritur alia forma absoluta in baptizato, ad hoc ut possit recipere alia sacramenta, vel quod character, qui imprimitur in Baptismo, sit forma absoluta, mediante qua suscipiat characteres aliorum sacramentorum ; sed sufficit sola assistentia Dei dantis effectus congruos sacramentis. Sicut enim in Religioso professo dicitur inesse potestas suscipiendi Ordines, non autem in novitio, non per aliquid absolutum in uno, et non in alio, sed propter alium respectum eorum ad Praelatum, sic in proposito, quod Deus est paratus ad dandum gratiam habenti characterem, et alia sacramenta, quae non daret non habenti ipsum. Patet igitur quod non oportet ponere characterem formam absolutam, nec propter potestatem activam, quam habet in Confirmatione et Ordine, nec propter potestatem passivam, quam habet ad suscipiendum alia sacramenta.
Ad quartum dico, quod destruit primum argumentum : Primo, quia si in susceptione cujuslibet sacramenti imprimatur respectus, et non character, vel gratia, quia non existenti in peccato mortali, igitur ad solum respectum erit mutatio, cujus oppositum voluit per primam rationem concludere. Dico ad rationem in se, quod illa sacramenta, quibus constituitur homo secundum certum gradum de familia Christi, imprimunt characterem, sicut est de Confirmatione, Ordine et Baptismo, per quae homo constituitur in determinato gradu in Ecclesia. Nam per Confirmationem constituitur homo in statu militari in Ecclesia ad defendendum fidem Christi ; per Baptismum et Ordinem in aliis gradibus Ecclesiae. Sacramenta autem, quibus non sic constituitur homo secundum determinatum gradum de (familia Christi, non imprimunt characterem ; non igitur propter rationes praedictas oportet ponere characterem esse formam absolutam.
Sed hic sunt duo dubia ; unum, quid sit fundamentum characteris, si sit respectus? Secundum dubium, si characteres sunt respectus, quibus distinguuntur characteres?
Ad primum dico, quod si ponatur respectus fundatus in anima existente in puris naturalibus, sive fundetur in essentia animae, sive in ejus potentia, de quo dicetur in proxima quaestione, licet relatio intrinsecus adveniens, quae consequitur naturam extremorum, non possit de novo in aliquo fundari, nisi vel fundamentum sit novum, vel terminus ponatur de novo, non tamen hoc est necesse de respectu extrinsecus adveniente, quia aliter non distingueretur respectus extrinsecus adveniens a respectu intrinsecus adveniente ; character igitur, si est respectus, ponetur respectus extrinsecus adveniens.
Ad secundum dubium dico, quod sicut characteres distinguerentur seipsis, si essent formae absolutae, ita si ponatur respectus, distinguuntur seipsis formaliter, quia sicut in politiis humanis constituitur aliquis in diversis gradibus talis politiae, ita et in politia Christi constituitur aliquis in uno gradu familiae Christi per unum characterem, et in alio per alium.