DE SANCTO ANDREA APOSTOLO (30 Nov.).
DE SANCTO STEPHANO MARTYRE (26 Dec).
DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA (27 Dec.).
DE SANCTA AGNETE VIRGINE ET MARTYRE (21 lan.).
DE SANCTO VINCENTIO MARTYRE (22. Iam).
DE SANCTA AGATHA VIRGINE ET MARTYRE (8 Febr.).
DE SANCTO MATHIA APOSTOLO (24 vel 2b Febr.).
DE SANCTO MARCO EVANGELISTA. (23 Apr.).
DE SS. PHILIPPO ET IACOBO APOSTOLIS (1 Maii).
DE TRANSLATIONE S. FRANCISCl (25 Maii).
DE NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE (24 Iunii).
DE SANCTIS APOSTOLIS PETRO ET PAULO (29 Iunii).
DE S LAURENTIO MARTYRE (10 Aug.).
DE S. BARTHOLOMAEO APOSTOLO (24 vel 28 Aug.).
DE S. PATRE NOSTRO FRANCISCO (4 Oct.).
(in festo S. Michaelis Archangeli, 29 Septembris).
Vidit Iacob in somnia scolam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum, Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam et Dominum innixum scalae .
(Prothema). Difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore: quae autem in coetis sunt quis investigabit 1 Sensum tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris Spiritum sanctum tuum de altissimis?
Verba ultimo proposita sunt in libro Sapientiae. Magna sapientia (est) scire defectum suum: defectus noster magnus est circa imaginabilia et visibilia, quamquam sensui subiaceant ; cum difficultate tamen inveniuntur quae sursum sunt, et cum labore cognoscimus. Putatisne, quod istae scientiae, quae sensui subiacent et rationi quod sint difficilia ad investigandum? Sed quae in coetis, ut spiritualia et intellectualia et ordines hierarchici, homo, quomodo cognosces, ubi sensus non attingit, et ratio investigare non potest ? Si volumus conscendere ad lucem aeternam et inaccessibilem, quis sciet? Propter hoc exclamat Apostolus, dicens : O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei ! etc.; sequitur: Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Qualiter loquitur homo de illis quae in caelis sunt? Oportet, quod loquatur de illis per Spiritum sanctum; unde Apostolus: Nobis revelavit Deus per Spiritum suum. Propter hoc dicit: quae in caelis sunt quis investigabit, nisi tu dederis sapientiam et miseris Spiritum sanctum tuum de altissimis? Habemus loqui de hierarchiis angelicis, quae sunt in caelo supra sensum et rationem; ideo in principio rogemus Dominum, quod det mihi Spiritum suum etc.
Vidit Iacob in somnis scalam etc.
Verbum istud scriptum est in Genesi, in quo explicatur nobis visio Patriarchae Iacob, qui propter contemplationem caelestium vocatus est Israel, id est videns Dominum. In ista visione ostensus est hierarchicae dispositionis ornatus et quantum ad eius ordinationis pulcritudinem et quantum ad eius operationis perfectionem et quantum ad eius originalionis praeclarilatem, quia hierarchicae dispositionis ornatus habet in se ordinationem perpulcram, operationem perfectam et originationem praeclaram. Et ideo Spiritus sanctus, qui ostendit Patriarchae Iacob visionem ornatus hierarchicae dispositionis, propter universalem Ecclesiam erudiendam explicat ornatum quantum ad eius ordinationem perpulcram, cum dicit: Vidit Iacob in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius attingens coetum: secundo, operationem eius perfectam explicat, cum dicit: Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam: tertio explicat ordinationem eius praeclaram, cum subdit: et Dominum innixum scalae. Non innititur Deus scalae tanquam sustentatus a scala, sed tanquam sustentans scalam; non est innixus per dependentiam, sed per causalitatem. Si ista tria consideremus in spiritibus hierarchicis, videmus in ipsis ordinem, operationem et virtutem. Considerando scilicet habitus et charismata et dom, sic explicatur nobis eorum ordinatio: si quantum ad operationem eorum et aelum, sic explicatur nobis eorum operatio perfecta: si quantum ad virtutem, tunc loquimur de ipsis quantum ad eorum originationem perfectam.
I. Primo, dico, Deus explicat nobis per Spiritum sanctum hierarchiae angelicae dispositionem sive ordinationem perpulcram, cum dicit: Vidit Jacob scalam stantem super terram etc. Certum est, quod illud est impossibile secundum naturam istam: igitur imaginatio, njsi referatur ad mysterium Dei, stulta est: sic visio Ezechielis , qua vidit quatuor facies hominis, mysterialis est, ita et ista. Unde dixit Iacob: Quam terribilis est locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei. - Scala ista, cuius pars est in caelo et pars in terra, significat ordinationem angelicae hierarchiae, cuius pars est in angelicis spiritibus et Sanctis et pars in hominibus et animabus sanctis. Inveniemus, scalam istam in parte, qua tangit caelum, habere tres gradus triplicatos. Principaliter loquendo, tres sunt hierarchiae in caelo, scilicet superior, media et infima. Similiter in parte, qua tangit terram, sunt tres hierarchiae: una, secundum primitivam Ecclesiam: alia, secundum Ecclesiam proficientem: tertia, secundum Ecclesiam dilatatam, et sunt gradus principales, qui, quia sunt triplicati, cum.. surgunt in decem et octo gradus et significantur nobis per gradus existentes in throno Salomonis . Et sicut dicit Dionysius, ubi loquitur de angelica hierarchia, quae est in angelicis spiritibus ad tres ordines reducitur, ut docet Dionysius, qui doctus Alit a Paulo, qui raptus fuit usque ad tertium caelum , ubi vidit arcana Dei in angelicis spiritibus ; ipse docuit Dionysium, et nullus ultra aliquid addidit vel diminuit, quia Apostolus Paulus in tanta plenitudine vidit, quod nullus ultra aliquid addere potuit ; sed dixit: Si Angelus amplius evangelizaverit, anathema sit. In prima ordinatione hierarchiae angelicae sunt Throni, Cherubim et Seraphim: in secunda parte surit Dominationes, Virtutes et Potestates, et in tertia et ultima, quae circa nos est, nobis condescendens, sunt Principatus, Archangeli et Angeli.
Similiter in ecclesiastica hierarchia siuit tres hierarchiae principales. In prima sunt tres ordines, scilicet montes patriarchales, prophetales et apostolicae: et hoc in ordinibus primitivae Ecclesiae. In ordinibus vero, in quibus promota est Ecclesia, sunt similiter tres ordines, scilicet Martyrum, Confessorum et Virginum. Tertio, in ordinibus, in quibus est Ecclesia dilatata, sunt tres ordines, scilicet praesidentium, contemplativorum et activorum, qui significantur per. Noe, per Danielem, per Iob. Ista gradualis dispositio partim est in caelo et partim in terra: ubique sunt et gradus et ordo: ideo dicit: Vidit scalam stantem super terram caelum tangentem, quia Ecclesia triumphans unita est cum humilitate , ut ultra Gregorium procedere philosophando non est meum...
Sed meum est aptare speculum unum, ut intelligere possitis dispositionem caelestis hierarchiae, quae est in caelo, et iuxta illa declarare hierarchiam ecclesiasticam, quae est in terra. - Dico autem, quod caelum sensibile, quod videmus, est naturae nobilitate praecelsum, potentiae vivacitate virtuosum, influentiae copiositate largifluum et consonantiae proportionalitate in orbibus et molibus suis regulariter ordinatum. Substantia, virtus et operatio sunt similia et sibi correspondentia , et secundum nobilitatem substantiae, potentiae, infJuentiae collocantur res. Non est acceptor personarum Deus in conditione rerum nec acceptor operum in latione iudiciorum, sed altius et superius collocat Deus naturas nobiliores: ideo caelum altius quam alia corpora est collocatum. Quare ista ? Dico, quod prima proprietas caeli respicit primam hierarchiam: secunda, secundam ; tertia, tertiam, et quarta proprietas caeli respicit omnem dispositionem caelestis hierarchiae invicem relatae.
Primo dico, quod caelum est nobilitate naturae praecelsum; unde significat primam hierarchiam angelicam: unde in Ecclesiastico : Altitudinis firmamentum pulcritudo eius est, species caeli in visione gloriae. Altitudinis firmamentum refertur ad ordinem Thronorum, in quibus Deus iudicia sua exercet et iudicat orbem: quod dicit: species caeli, refertur ad luminositatem sapientiae, quae est in spiritibus cherubicis; et quod dicit: in visione gloriae, hoc pertinet ad nobilitatem ardentissimae caritatis, quae est in seraphicis spiritibus.
Quomodo ista altitudo firmamenti referatur ad Thronos, probatur per sacram Scripturam: unde in Ecclesiastico: Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis: gyrum caeli circuivi sola et profundum abyssi penetravi, in fluctibus maris ambulavi et in omni terra steti et in omni populo et in omni gente primatum tenui et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus mihi requiem quaesivi. Nobilitas istius hierarchiae explicatur hic, secundum quod divina Sapientia residet in ea ad ferenda iudicia: et qualia iudicia fert ? Certe alta: unde dicit: Ego in altissimis habitavi: fert iudicia pia: unde dicit: et thronus meus in columna nubis: fert iudicia circumspecta: unde dicit: gyrum caeli circuivi sola: fert iudicia profunda: unde dicit: profundum .abyssi penetravi: iudicia stabilia: unde dicit: in fluctibus maris ambulavi et in omni terra steti: fert etiam iudicia potestativa, unde dicit: in omni populo principatum tenui et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi: fert etiam iudicia tranquilla: unde dicit: et in his omnibus mihi requiem quaesivi. Dicit igitur: Altitudinis firmamentum, quantum ad ordinem Thronorum. In istis beatissimis spiritibus Deus apparet admirabilis plus quam in aliis. Istam altitudinem exaltat
Apostolos dicens : Excelsior caelis est, et quis investigabit? etc. Igitur propter magnificationem Thronorum dicit: Altitudinis firmamentum.
Propter pulcritudinem, quae est in eherubicis spiritibus, dicit: species caeli; Augustinus dicit, quod " pulcritudo est numerosa aequalitas ". Ista pulcritudo apparet maxime in sapientia Dei, quae relucet in eherubicis spiritibus. Dicit igitur: species caeli, ex multitudine luminarium et radiorum resplendentium ex sapientia Dei, quae relucet in istis spiritibus eherubicis. Stellae lumen et radiationem habent ad invicem, et quis posset explicare lumen stellarum? Certe nullus: sic nemo nosset explicare multitudinem luminositatis et radiationem refulgentium a Sapientia divina, ab illo qui est candor lucis aeternae et speculum sine macula . - Et sicut est Deus admirabilis in Thronis, sapiens in eherubicis spiritibus, ita etiam est ardens in seraphicis: unde in Exodo: Erat species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis, seraphin spiritus, verticem, id est gloriosum Deum.
De istis tribus ordinibus dicitur simul in Isaiae capitulo sexto : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum: et plena erat domus maiestate eius. Volo reprobare stultitiam Iudaeorum, qui dixerunt, quod Deus ex naturali proprietate haberet corpus, secundum quod dicit: Viiii Dominum sedentem. Non est iste influxus requiei (?) nisi ad discernenda iudicia in Thronis elevatis. Et ea quae sub ipso erant replebant templum, id est Cherurubim, qui interpretatur plenitudo scientiae. Seraphim quoque stabant super illud, sex aloe uni et sex aloe alteri. Hoc dicit quantum ad tertium ordinem, scilicet Seraphim, in quibus magis praecipue istam primam explicat hierarchiam, quia ipsi principatum tenent. Igitur per primum datur intelligere primum ordinem, in quo Deus est admirabilis, cum dicit: Vidi Dominum sedentem etc. Sed non possumus comprehendere sedem, quomodo comprehendemus Deum sedentem?
Et ea quae sub ipso erant replebant templum, id est ordinem cherubicum plenitudine sapientiae. Sed non possumus percipere radium sapientiae, quomodo percipiemus ipsam sapientiam?
Et si non possumus sustinere ardorem radiantem in seraphicis spiritibus, quomodo sustinemus ipsum ardorem ? Et Deus ardor est. In Thronis est Deus admirabilis; unde scribitur : Glorificantes Deum, super quem (ordinem ?) potest intelligi admirabilis Deus.
Secunda proprietas caeli est, quod est potentiae vivacitate virtuosum: et ista proprietas respicit secundam hierarchiam angelicam. Columnae caeli pavent e t contremiscunt ad nutum eius. In fortitudine illius
repente maria congregata sunt, et prudentia eius percussit superbum . Et spiritu oris eius omnis virtus eorum. Tangit hic tres ordines secundae hierarchiae: per columnas caeli tangit Dominationes: per hoc quod dicit: in fortitudine Ultus etc., tangit Virtutes; per percussionem superbi tangit Potestates. - Primo, dico, cum dicit columnae caeli etc., tangit ordinem Dominationum. Habelne caelum columnas? Dico, quod istud intelligitur sicut illud : Deus, cuius irae nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem. Illi portant orbem, qui universitati curas regitivas administrant: hoc principaliter est in Dominationibus, (qui habent) auctoritatem gubernandi, et qui magis dominatur magis subditus est: unde dicit: Columnae caeli pavent.
Sequitur: In fortitudine eius repente maria congregata sunt. Hic tangit ordinem Virtutum, quarum est prosequi et perficere, sicut Dominationum est imperare et praecipere. Virtus in sui dispersione minuitur, in sui congregatione augetur et fortificatur ; ideo dicit: maria congregata sunt. Unde etiam nos in virtute ipsarum debemus congregare ad unum principium, ut per istud unum possimus esse omnia: unde Apostolus: Omnia possum in eo qui me confortat.
Postea addit: prudentia eius percussit superbum. Hic tangit ordinem Potestatum, quarum est contrarias potestates coercere: dicit, quod percussit superbum prudentia, non fortitudine, quia Angeli non operantur potestate, quia tunc operarentur per violentiam, sed operantur per iustitiam, quae regulatur prudentia: Psalmus : Virga directionis, virga regni tui. Quia autem ista hierarchia est stabilis, virtuosa et potens, ideo habet tria nomina, quia habet imperare, exsequi et triumphare.
Sed quaeris, unde ista dispositio intelligitur? Certe, scribitur : Verbo Domini caeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum. Hic est Spiritus, qui interficit impium, qui in beatis spiritibus interfecit superbum, qui dicit: Ascendam super altitudinem nubium, ponam sedem meam in Aquilone et ero similis Altissimo: et scribitur : Proeliatus est Michael Archangelus cum dracone, et draco pugnavit et angeli eius, et sunt eiecli de paradiso, et non est inventus locus eorum amplius in caelo. - Quam nobilis est ista hierarchia, et quam magna utilitas est nobis ex ea ! Quando latrunculi volebant interficere Eliseum, vidit puer suus illos et clamavit ad patrem, et dixit pater: Plures nobiscum sunt quam cum illis. Tunc. Eliseus rogavit Dominum, quod aperiret oculos pueri, et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit montem plenum equorum et hominum armatorum. Magnum est confidere in Angelis, quia tales Angeli subveniunt: Psalmus: Montes in circuitu eius, id est Angeli: item, Psalmus : Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum, (cum) quibus pugnare magna confidentia est ei, si videt pro eo magnum exercitum. Quare sumus segnes et convertimus nos in fugam? Quando videmus tam nobiles adiutores tanti exercitus, quod non potest superari, non debemus timere tentationes.
Tertia proprietas caeli est, quod est influentiae copiositate largifluum, per quod intelligimus tertiam hierarchiam angelicam. Unde in libro Sapientiae : Paratum panem de caelo praestitisti illis ad manducandum, habentem in se omne delectamentum et omnis saporis suavitatem. Explicat hic influentiam Angelorum super populum Israeliticum, quod pascitur triplici pane: et tangit hic ultimam hierarchiam, quae intenta est circa ecclesiasticam hierarchiam, quia omnes sunt administratorii spiritus et dant nobis triplicem panem, quia cibant nos panemanurfitcfto, paneeruditio et panesupporlatio.
Primus panis est Principatuum, qui habent nos per exempla in iaeternam beatitudinem manuducere: paneerutfiftb cibant nos Archangeli, quorum est nos arcana docere ; sed panesupportatio et confortatio cibant nos Angeli, qui habent nos in prosperis et adversis custodire. Dicit: Paratum panem de caelo praeslitisti illis etc. Ad quid ? Ut in fortitudine cibi istius ambulemus quadraginta diebus usque ad montem Dei Horeb, sicut fecit Elias; Psalmus : Ianuas caeli aperuit et pluit illis manna ad manducandum;panem Angelorum manducavit homo;cibaria misit eis in abundantia. O fratres, per Deum ! Angeli possunt dare panem istum. Pavit Dominus in deserto ministerio Angelorum per quadraginta annos sexcenta millia pugnatorum et similiter vulgus. Populus tamen ille semper fuit durae cervicis et incircumcisis cordibus et auribus semper Deo restitit. Si iste populus pane caelesti nutritus est, quid dubitamus nos ? Non sunt Angeli pauperiores, quam tunc fuerunt: et petra fundebat eis ''rivos aquarum .
Certe, carissimi, si elevaremus mentem nostram ad hierarchiam istam offerentem nobis omnia ista, non essemus pauperes. Si aliquis esset pauper, et alius offerret ei omnia bona: stultus esset, si non aperiret ei ostium. Angeli dicunt nobis: Suscipite exempla, documenta et servitia nostra et ministeria; et nos sumus rusticani, quia claudimus eis ostium et virtutes intellectuales contra influxum ipsorum: et ideo multiplicata sunt peccata nostra super capillos capitis nostri. Si volumus cooperari influendis ipsorum, facile consequimur, quia dicitur in Psalmo: Angelis suis mandavit de te, ut''
custodiant te in omnibus viis tuis: sequitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem etc.
Hic tangit quatuor tentationes borribilissimas, quibus diabolus tentat hominem, a quibus poterimus nobis cavere ministerio Angelorum et proficere de virtute in virtutem . Sed multi os ponunt in caelo, et lingua eorum transivit in terra. Loquuntur de caelestibus et affectum habent in terrenis, ad spiritus magnificantes et illustrantes non respiciunt. Hoc est (dictum) contra doctores philosophantes et contra theologos, qui loquuntur de caelestibus, at deficit eorum affectus.
Quarta proprietas caeli est, quod est consonantiae proportionalitate in orbibus et motibus suis regulariter ordinatum, et ista proprietas caeli respicit omnem dispositionem caelestis hierarchiae invicem relatae; Iob : Quis enarrabit caelorum rationem, et concentum caeli quis dormire faciei? etc. Quis enarrabit caelorum rationem? scilicet quantum ad distinctionem orbium. Philosophi prius distinxerunt (octo) orbes, postea philosophi addiderunt nonum; sed isti non noverunt omnem dispositionem orbium. Unde Veritas et Sapientia aeterna enarravit nobis dispositionem orbium: et ista Veritas addidit nobis duos orbes, scilicet crystallinum et empyreum. Qui coram philosophantibus poneret istos duos orbes videretur insanire, quia hoc est ultra rationem: sed quod stultum est Dei sapientius est hominibus. Dicitur: concentum caeli quis dormire faciei? Iob non dicit secundum opinionem Pythagorae, qui dicebat, concentum esse sphaerarum, sed sunt proportionales motiones in orbibus suis: et motus orbium est circularis, et motus circularis non cessat.
Quomodo igitur quietabitur motus orbium? Dico, quod moventur orbes, ut serviant Creatori suo; et in ipso quietantur. Concentus iste spectat ad totam hierarchiam angelicam novem ordinum, prout invicem sunt ordinati. Et supra se hierarchia angelica habet Virginem gloriosam; et beata Virgo supra se habet Iesum Christum, Filium suum: nec mirum, si duo ordines (sunt) ultra novem ordines Angelorum. Concentus caeli est harmonia laudis angelicae, quia, sicut in cithara sonat quaelibet chorda secundum proportionem et virtutem suam, sic secandum dona (et) virtutes in angelica hierarchia novem ordinum est exsul tationum, iucunditatum et laudum mira consonantia. Psalmus : Beati, qui habitant in domo tua, Domine, quia beatus, qui cum Angelis potest laudare Dominum; Psalmus: In conspectu Angelorum psallam tibi.
Sic igitur sunt tres hierarchiae et novem ordines Angelorum. In prima hierarchia sunt Throni, qui respondent potestati Patris, et Cherubim, qui respondent Filio, et seraphicus ordo, qui respondet suavitati Spiritus sancti. In secanda hierarchia sunt tres ordines, scilicet ordo Dominationum, Virtutum et Potestatum: et Dominationum est imperare: Virtutum, exsequi: et Potestatum, triumphare. In tertia hierarchia, quae respicit ecclesiasticam hierarchiam et influit in eam, sunt tres ordines, scilicet Principatuum, Archangelorum et Angelorum, quia eius influentia est ad manuducendum quantum ad Principatus ; ad erudiendum, quantum ad Archangelos: ad supportandum, quantum ad Angelos: iste est ordo in caelesti hierarchia. Locuti sumus modo de scala, secundum quod tangit caelum; Iob : Nunquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra?
Loquamur modo de scala, secundum quod tangit terram, et ut diximus, caelum suis proprieitalibus manifestat caelestem hierarchiam: similiter terra suis proprietatibus manifestat hierarchiam ec-clesiasticam. Ponam proprietates terrae per comparationem ad caelum. Michael Archangelus praepositus fuit et custos synagogae, modo est praepositus matris Ecclesiae ;ideo eius officium celebratur per universam Ecclesiam. Dico, quod terra caelesti influentia illustratur, caelesti continentia stabilitur, caelesti pluvia irroratur et caelesti nebula cireumfovetur. Similiter hierarchia ecclesiastica per caelestia mysteria ei revelata illustratur: per caelestia proemia ei repromissa stabilitur: per charismata superinfusa irroratur et per caelestia praesidia ei exhibita circwnfovetur. Per ista quatuor ecclesiastica hierarchia stat in sua constantia.
Primo, dico, ecclesiastica hierarchia per caelestia mysteria Filii revelata illustratur, quae ei reserantur per Angelos, qui sunt specula et lumina caelestia; unde in Genesi : Fiant luminaria in firmamento caeli et dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos, ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram. Fecitque Deus duo luminaria magna et stellas. Hic tangit dispositionem hierarcbiae quoad statum Ecclesiae primitivae. Ecclesiastica hierarchia recipit ab angelica lumina legum, quia per leges illustratur et manuducitur in caelestem hierarchiam. Sed triplex est lex, scilicet naturae, Scripturae, gratiae. Lex naturae, quamquam impressa sit a summo Opifice, tamen per Angelos habet illustrationem; lex Scripturae posita est per Angelos, quia Angeli annuntiaverunt nobis originem Salvatoris et eius conceptum et eius resurrectionem: et in ascensione fuerunt Angeli. Dicit: dividant diem et noctem et sint in signa etc. In lege fecit Dominus duo luminaria magna: unum maius in lege grariae, et aliud minus in lege Scripturae. Et significatur hic triplex gradus, super quem stabilitur ecclesiastica hierarchia: super montes patriarchales in lege naturae; super prophetales, in lege Scripturae; super montes apostolicos, in lege gratias.
Secunda proprietas terrae est, quod caelesti continentia stabilitur: in quo significatur, quod ecclesiastica hierarchia per caelestia praemia sibi repromissa stabilitur: Isaias : Quis mensus est pugillo aquas maris et coetos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera? Tangit hic dispositionem ecclesiasticae hierarchiae quoad Ecclesiam proficientem. Quis mensus est aquas? Metiri aquas est Angelis ad se reductis distribuere charismata gratiarum. Quis caelos palmo ponderavit? id est praemia aeterna collata spiritibus angelicis: et quae Angelis sunt data hominibus sunt repromissa et stabilitam Ecclesiam. Praemia ista sunt spes aeternitatis. Imprimit autem tres digitos in Ecclesia, id est, informat (eam) immissione Spiritus sancti, secundum quam configuratur caelesti hierarchiae: imprimit fortitudinem, rectitudinem et sanctimoniam: fortitudinem, quantum ad Patrem: rectitudinem, quoad Filium: sanctimoniam, quoad Spiritum sanctum. In Martyribus est fortitudo constantiae; in Confessoribus, rectitudo iustitiae; in Virginibus, sanctitas pudicitiae. Per ista tria profecit: unde nos debemus conformari Martyribus in fortitudine constantiae; Confessoribus, in rectitudine iustitiae, et Virginibus, in sanctitate pudicitiae.
Dices forte: non possum esse, nisi concupiscam de alieno et sine aliis concupiscentiis. Respondeo: habeas oculum tuum dextrum ad praemia tibi promissa et oculum sinistrum ad supplicia, et eris stabilis.
Tertia proprietas terrae est, quod caelesti pluvia irroratur, per quod significatur, quod ecclesiastica hierarchia per charismata superinfusa irroratur: unde beatus Iacobus : Caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. Istud fit, quando caelestes spiritus infimae hierarchiae influunt charismata gratiarum quoad Ecclesiam dilatatam: et hoc quantum ad ordinem Principatuum. Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustum, aperiatur terra et germinet salvatorem, id est, ecclesiastica hierarchia germinet salvatorem, id est opera, quibus salvatur terra, id est universalis Ecclesia: vel, germinet terra salvatorem, id est universitas salvandorum. - Sed quae est ista germinatio? Dico, quod est praesidentium, contemplativorum et activorum. Praesidentium est per aedificationem exemplorum: contemplativorum per exhibitionem documentorum: et activorum ner subministrationem temporalium. Et sunt germi nationes istae ordinatae, quia profert terra fructum
trigesimum, sexagesimum et centesimum ; unde facit fructum magnum, maiorem et maximum: magnum est ministrare temporalia, sed maius est dare spiritualia documenta, sed maximum est ostendere virtutis exempla. Magna sunt opera pietatis, maiora sunt documenta veritatis, et maxima sunt exempla perfectae virtutis. Si es de ista hierarchia, ducis in divina sicut Principatus, aut revelas arcana sicut Archangeli, aut subministras temporalia sicut Angeli. Bonum est pascere temporali subsidio, melius est docere verbo, sed melius est et optimum aedificare perfecto exemplo. Ista tria terram Ecclesiae reddunt fructuosam. Unde scribitur: Terra saepe super se venientem bibens imbrem et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. Proferens autem spinas et tribulos reproba est et maledicto proxima, cuius consummatio.in combustionem. Bene (?) non es de ordine Patriarcharum nec Prophetarum nec Apostolorum quantum ad Ecclesiam primitivam, sed eorum filius: non es de ordine Martyrum nec Confessorum nec Virginum, sed eorum imitator quantum ad Ecclesiam proficientem: igitur si es de Ecclesia dilatata, oportet, quod sis de numero praesidentium, aut contemplativorum, aut activorum, quia aut subministras temporalia subsidia, aut doces documenta perfectae virtutis, aut addiscis, ut postmodum instruas alios, et tunc... Archangelus, aut aedificas perfecto exemplo. Si non potest homo alios docere verbo vel aedificare exemplo, exerceat se in . opere pietatis.
Carissimi, videatis, quanta est virtus angelicae hierarchiae, quod terra, quae pluviam recipit charismatum, profert herbam et est benedicta; sed quaedam pars terrae partem virentis seminis amisit, vel quia per spinas conculcatum est semen, vel quia aves caeli illud portaverunt: ita sunt corda aliquorum dura, elata, suffocata per sollicitudinem, quae pluviam divinorum charismatum non recipiunt: Psalmus: Anima mea sicnt terra sine aqua tibi. Ista terra maledicto est proxima, cuius finis est in combustione ignis infernalis.
Quarta proprietas terrae est, quod caelesti ne-bula fovetur, in quo significatur, quod hierarchia ecclesiastica per caelestia praesidia sibi exhibita circumfovertur; unde in Genesi : Arcum meum ponam in nubibus caeli, et erit signum foederis inter me et inter terram: cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus, et recordabor foederis mei et non perdam aquis diluvii omnem carnem. - Quid vult hoc dicere, quod Deus fecit foedus cum homine, hoc est inter Deum et hominem ? Quid est illud pactum? Certe, quod iuravit Dominus ad Abraham: per memetipsum, inquit, iuravi.Iuravit etiam ad Abraham, quod de semine eius nasceretur Christus. Hoc est pactum, quod Deus per coniunctionem splendoris aeterni uniretur cum nostra humanitate, quae unio significatur nobis per arcum. Varietas colorum, quae est in arcu, significat varietatem naturarum, quae est in Christo, in quo sunt tres nalurae: ut humana natura corporalis, spiritualis et divina: et fuit in Christo Sapientia aeterna, infusa et naturalis. Est in Christo gratia corporis et gratia animae et gratia unionis. Hoc pactum fuit inter Deum et terram, quia in terra Christus fuit incarnatus, conversatus, passus, mortuus, sepultus, de terra resurrexit et in caelum ascendit: et tunc aperti sunt caeli, ut nos possemus de cetero intrare caelum; et datus est nobis arcus in signum foederis, ne Deus zelo vindictae de cetero exterminet terram. Arcus iste fovet ordines superioris, mediae et inferioris hierarchiaei angelicae et ecclesiasticae.
Patet modo ornatus et gradus dispositionis hierarchiae ecclesiasticae designatae per terram et hierarchiae angelicae designatae per caelum; et hoc est quod dicit: Vidit Iacob scalam stantem super terram et cacumen eius tangens caelum, id est caelestem hierarchiam et ecclesiasticam. De operatione et originalione hierarchiarum dicemus in collatione. Rogabimus Dominum etc.
Collatio.
Vidit Iacob in somnis scalam etc. (Protheina). Suspice caelum et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. Verbum ultimum scribitur in Genesi et est dictum ad Abraham, qui pater fuit fidei nostrae, et in persona sua dictum est ad quemlibet fidelem contemplativum; in quo verbo excitatur mens illuminati, ut erigat oculos suos ad videndum luminaria caeli, id est ad videndum pulcritudinem, quae est in dispositione hierarchica novem ordinum Angelorum. Homo non libenter audit loqui de eo quod non pertinet ad eum, sed quando sperat rem bonam consequi, libenter audit loqui de ea. Speramus Angelos habere concives nostros et illustrari luce ipsorum, vivificari vita ipsorum et repleri eorum gaudio; ideo libenter debemus audire loqui de Angelis. Viri sancti conversantur cum Angelis: Apostolus : Nostra conversatio in coetis est. Nos iacemus in pulvere et habemus labia polluta: nunc debemus loqui de angelicis spiritibus: Isaiae . sexto: Vae mihi ! quia vir pollutus labiis ego sum. Nihilominus misit Dominus unum de Seraphim, qui accepit calculum de altari et purgavit labia Isaiae. Ita et, licet non sim dignos loqui de Angelis, quia homo (habens) labia polluta, rogabimus tamen Dominum, qui me potest mundare, ut det mihi gratiam suam etc.
Vidit Iacob scalam etc. Dictum est hodie, quod explicatur hic hierarchicae dispositionis ornatus et quantum ad eius ordinationem perpulcram, quantum ad operationem eius perfectam et quantum ad ordinationem eius praeclaram. Hierarchica ordinatio perpulcra significatur in scala erecta, quae habet tres ordines in caelesti hierarchia et tres in terrestri. Est autem hierarchia superior, media et infima: tres ordines terrestris hierarchiae attenduntur quantum ad Ecclesiam primitivum, quantum ad Ecclesiam proficientem, quantum ad Ecclesiam dilatatam.
Modo restat dicere de operatione Angelorum, quae attenditur, cum dicit: et Angelos Dei ascendentes et descendentes. Operationes angelicae ad duo reducuntur, scilicet ad contemplativam operationem et ad ministrativam; unde in Daniele : Millia millium assistebant ei, scilicet quantum ad contemplativam operationem, et decies millies centena millia ministrabant ei, scilicet quantum ad ministrativam operationem I, per ista duo distinguuntur spiritus angelici et ipsorum operationes. Contemplativa operatio est in ascensione ad superna, sed administratoria operatio est in descensione ad humana ; et ista duo tanguntur in scala, quia ascendunt Angeli et descendunt ,non sicut fit in motu locali, scilicet ut sursucoactio in Deum impediatur per condescensionem eorum ad humana, quia Angeli habent unam actionem cum alia, scilicet contemplativam cum activa, nos vero non. Signanter dicit, quod vidit Angelos descendentes et ascendentes. Ut dicit Augustinus secundum originalem ordinationem mentis rationalis mens primo habet ferri in originale principium suum, deinde habet condescendere in proximum suum. Caritas est amor Dei et proximi; sed prius est amor Dei, deinde amor proximi. Angeli ascendentes sursum ferebantur ad divina.
Aguntur autem sursum Angeli quadrupliciter: primo, tanquam ad principalem rerum originem reverenter venerandam: secundo, tanquam ad exemplarem pulcritudinem luculenter contemplandam: tertio, tanquam ad supernalem beatitudinem ferventer desiderandam: et quarto, tanquam ad bonorum omnium plenitudinem incessanter collaudandam et commendandam. Oportet, quod praegustemus istud hic, et pportet, nos sic agere in tempore, si volumus sic finaliter sursum ferri.
Primo dico, quod Angeli sursum aguntur in Deum tanquam ad principalem rerum originem reverenter venerandam: unde in Apocalypsi : Omnes Angeli
stabant in circuitu throni et ceciderunt in facies tuas. Thronum appellat hic non ordinem angelicum sed stabilitatem aeternitatis; Psalmus: Thronus tuus Deus, in samUum saeculi; virga directionis virga, regni tui. Dicit, quod stabant in circuitu throni: potentae circuiri? Immensa est aeternitas, non habet terminum: ergo non potest quis circuire. Igitur, quomodo stabant in circuitu? Dicitur in Apocalypsi : Quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos. Agnus est in medio et in circuitu, et est Agnus una persona, Deus et homo, et quia est Deus, adorandus est adoratione latriae. Agnus iste pervenit ad medium, et quia ad eius conformitatem accedit Angelus, ideo dicit, quod stabant Angeli in circuitu. Circulus est figura simplex et perfecta in comparatione aliarum figurarum aequilateralium; et quamvis Angelus habeat coaeviternitatem, tamen coaeviternitas non pervenit ad simplicitatem aeternitatis. Ideo dicit, quod Angeli stabant in circuitu: et propter hoc, quod reverenter adorant, dicit, quod ceciderunt in facies suas: et ideo stabiliti sunt in Deo. Via, per quam aliquis cadit ab ista stabilitate, est, quod semper adorare omisit ut patet in angelis, quod se magnificaverunt Illud fundamentum in angelica et ecclesiastica hierarchia est, quod revereatur Deum: et quod aliquis cadat in errorem, causa est, quia non reveretur. Dicit Dionysius , quod Seraphim duabus alis velabant facies suas, duabus tegebant pedes et duabus alis mediis volabant. Duabus alis mediis vo-Iare est praesumtionem et pusillanimitatem cavere; praesumlionem debet homo cavere, ne nimis alta dicat et inquirat, quia scrutator maiestatis opprimetur a gloria. - Item, debet homo cavere pusillanimitatem, quia quidam habent ita viles et pedestres cogitationes, quod non possunt aliquid altum considerare. Dicunt, quod non debent loqui de Angelis, quia nimis altum est hoc. Sancti (de his) locuti sunt, ideo et nos loqui debemus, nec pusillanimitas est bona nec praesumtio. Unde necessaria est nobis reverentia, quae hominem reddit vigilem contra ignaviam et humilem contra praesumtionem; hoc est mediis alis volare. De utroque genere multos vidi.
Secundo feruntur Angeli sursum in Deum tanquam ad exemplarem pulcritudinem luculenter contemplandam: Matthaeus :Angeli eorum semper vident faciem Patris eorum, qui in caelis est. Pro mille mundis non deflecteret Angelus oculos suos semel a facie Dei. Nunquid faciem habet Deus sicut homo? Dicitur in Esther: Valde mirabilis es, domine,
et facies tua plena est gratiarum. Facies Dei est pulcritudo sapientiae aetemae omnia originantis, omnia gubernantis, omnia reparantis et omnia consummantis. Omnium rationes sunt in arte aeterna et refulgent in ea, secundum quod se manifestat ad ea omnia. Dicit Propheta : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Tibi dixit cor meum: dixit: faciem tuam requiram: Superior pars mentis facta est ad imaginem Dei. O tu Prophetat quid desiderabas? Fuerunt, inquit, mihi lacrymae meae panes die ac nocte etc. Sitivit in te anima mea etc. Dicit Propheta: Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam. Sicut crystallus quando est obiecta soli, et non est aliquod obstaculum, tunc totaliter penetrat eam radius solis: sic quando oculus intellectualis pervius luce divina repletur, efficitur deiformis. Unde in Ioanne: Similes ei erimus, quoniam videbimus eum, siculi est. Si quis in illam pulcritudinem ferretur, vilesceret ei mundus. Beatus Petrus dicit : In quem desiderant Angeli prospicere. Tertio feruntur Angeli sursum in Deum tanquam , ad finalem beatitudinem ferventer desiderandam. Unde dicuntur Spiritus seraphici ardentes: Psalmus Qui facis Angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem ;; alia littera dicit: Flammam ignis. Dicuntur spiritus seraphici ardentes, quia in dono caritatis excellunt, quod est maximum donorum; et ideo sunt praecipuissimi ; et quia caritas replet totam civitatem caelestem, ideo omnes Angeli dicuntur ardentes. Quid significet ardor iste, expresse dicit Dionysius. " Mobile eorum, inquit, circa divina et sunt inflexibilis motionis "; et ponit multa, et sicut dicit Hugo: Qui vellet omnia verba explicare, transcenderet humanam intelligentiam. Sed in summa sciendum, quod est in eis flamma ignis sive ardoris, qua sursum feruntur in summum bonum. Quis rapuit Paulum ad tertium eaetum? ubi audivit arcana, quae non licet homini loqui et totus fuit in Deum absorptus: tamen explicat unum, quod vidit. Unde dixit: Placeo mihi (?). Certe istud fecit vehementia desiderii. Quando Manue offerebat sacrificium, tunc Angelus Dei ascendit in flamma ignis: quare fuit hoc? Certe flamma illa non ascendit usque ad eaelum, sed illud fuit mysterium, quia non placet Deo sacrificium, nisi sit ardore caritatis accensum. Caritas enim agit sursum: unde Apostolus, quando accensus fuit ardore caritatis, dixit: Quae sursum sunt quaerile, quae sursum sunt sapite. Ibi thesaurizare debemus, quia dicit Bernardus : " Verius est anima, ubi amat, quam ubi habitat".
Quarto Angeli aguntur sursum in Deum quantum ad bonorum omnium plenitudinem incessanter collaudandam. Legitur in Luca , quod quando Angelus nuntiavit mysterium incarnationis in terra pastoribus, facta est subito multitudo Angelorum laudantium Deum et dicentium: Gloria in excelsis Deo. Beneficium incarnationis descendit in terram, sed generatio facta est in caelo ex immensitate paternae substantiae. Unde scribitur de ipso Verbo ad Hebraeos, quod est purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram Maiestatis in excelsis: tanto melior Angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit. Angeli cantaturi laudes in terram descendunt: similiter sursum aguntur ad laudandum Deum. Laudant Deum Patrem tanquam originale principium Verbi et laudant Patrem et Filium tanquam principium Spiritus sancti et laudant Patrem et Filium et Spiritum sanctum tanquam originale principium omnium creaturarum: et in hoc, quod Verbum loquitur, laudat Patrem, et Spiritus sanctus laudat Patrem et Filium, et tota Trinitas laudat se ipsam. Si audirem laudes Sanctorum, non me compescerem a laude Dei: Psalmus: In conspectu Angelorum psallam tibi. Sed pigrae animae dicitur in Iob : Ubi eras, cum me laudarent astra matutina? Immo, ne circumeas terram cum satana, qui dicit: Circuivi terram et perambulavi eam. Cogitans iniqua, superba, stulta et immunda, quae suggerit tibi spiritus nequam, circuis terram; similiter, quando subterfugis laudes divinas.
Videtis, quomodo Angeli sursum aguntur: et nos similiter debemus sursum agi, si volumus esse angelici. Facies nostra indicat, quod debemus sursum ferri: vidit igitur Angelos ascendentes.
Item, vidit Iacob Angelos descendentes: condescensu) ista est ad infima. Gratias tibi ago, Domine, quia non vis, quod Angeli solum sint intenti tibi, sed etiam vis, quod intendant nobis. Descendunt autem Angeli quadriformiter: primo, eripiendo nos a culpa: secundo, corroborando nos in pugna: tertio, dirigendo nos in via: quarto, perducendo nos in patriam. Non possumus duci in patriam, nisi dirigamur in via: nec possumus dirigi in via, nisi vincamus hostes; sed non possumus vincere hostes sine sanitate: et ideo ista per ordinem se habent.
Primo, dico, Angeli condescendunt nobis eripiendo nos a culpa; unde in Tobia postquam flevit Tobias et Sara: Tobias, propter caecitatem oculorum: Sara, propter daemonium, quod interfecerat maritos, missus est Raphael Angelus. Raphael interpretatur medicina Dei. Videte,
quomodo est munditia et quorum, quia plorantium ; et quomodo? Per viscera piscis exenterati; fumus iecoris positi super carbones fugat daemonium, et fel eius clarificat visum, in quo significatur, quod ad hoc, quod sanemur per ministerium Angelorum, necessaria est nobis recognitio miseriarum nostrarum et dolor de peccatis et cum his memoria passionis Christi; corpus eius si fumans ponas super carbones, ramus eius extricat omne genus daemoniorum.
L Vile est esse caecum et sub servitute diaboli. In tali statu est peccator, quia perdidit lucem spiritualem et subiectus est daemoni. Ista duo mala significant calamitatem omnis peccati: debes cogitare, quod Christus crucifixus est ex caritate causata propter amorem salutis tuae, quia aliter non potuit expiari peccatum. Debes de peccatis tuis dolere. Fratres, videte mysterium salutis nostrae. Angeli non possunt nos curare, nisi habeant collyrium partim acceptum a nobis, scilicet quantum ad recognitionem miseriarum nostrarum et quantum ad memoriam passionis, et partim acceptum a pisce, id est a caritate Christi. Quamdiu habemus tempus paenitentiae, satisfaciamus pro posse nostro: non studeamus acquirere novas infirmitates. Aliqui dicunt: Dimittatis me peccare, postea intrabo Religionem: sed nullus sub spe recipiendi medicinam vellet multiplicare novas infirmitates.
Secundo descendunt Angeli ad nos corroborandum in pugna: unde in Luca : Apparuit Angelus confortans eum: et factus in agonia, prolixius orabat;: non indigebat confortatione, sed referebatur illud ad corpus Christi mysticum; sicut dicitur, quod apparuit Angelus Christo sudanti, ita apparet Christiano indigenti. Istud mysterium significatur nobis in Genesi, ubi dicitur: Abiit Iacob viam axam, fueruntque ei obviam Angeli Dei, et appellavit nomen loci illius Mahanaim, quod interpretatur castra Dei: hoc dicitur ibi, quod homo luctabatur cum Angelo usque mane, et nomen eius erat Israel, quod interpretatur vir videns Deum; (hoc) Hieronymus corrigit et dicit vir fortis cum Deo, et huic concordat littera, quae sequitur: Quoniam; si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis ! Ad hoc autem, quod praevaleas, requiritur dispositio ex parte patientis, quia oportet luctari cum Angelo et confortari. Dicitur , quod Iacob transivit vadum Iaboc: Iaboc interpretatur torrens pulveris, per quem designatur mutabilitas temporalium. Oportet transire vadum istud, id est amorem temporalium: qui vult transire fluvium magis levat pannos suos. Vis transire vadum temporalium ? Non contrahas in eis sordes: sic eris idoneus, ut te confortent Angeli, quia non est via vincendi per terrena desideria. Unde Apostolus Petrus: Obsecro vos abstinere vos a carnalibus desideriis. Ista dant nobis bellum intestinum, et submergunt in vado. Dicitur ab aliquibus, quod aurum pnlverizatum optimum est. Debemus contemnere pulverem temporalium, si volumus ab Angelis confortari. Tertio descendunt Angeli ad dirigendum nos in via: unde in Malachia : Ecce, mitto Angelum meum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat in lacum, quem paravi tibi; sequitur: Obserua eum et audi vocem eius: non dimittet, cum peccaveris. Sicut enim Angeli Raphaelis est curare a culpa, et Gabrielis est confortare in pugna, ita Michaelis est conducere in viam. Unde scribitur in Iudith : Vivit ipse Dominus, quoniam custodivit me Angelus eius et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem. Iudith significat Ecclesiam: synagoga primo fuit ab Angelis custodita, modo custoditur Ecclesia. Sed si sequeris viam daemonum, dimittent te Angeli. Unde quando Magi ibant ad Herodem, dimittebat eos stella, et quando iverunt ad Bethlehem, tunc praecedebat eos. Si vadis ad lupanar, vel ad invadendum socium tuum, tunc non praecedet te Angelus, sed daemones, qui facient magnam exsultationem.
Beatus Martinus habuit archidiaconum, nomine Brixium , qui successit ei in archiepiscopum; reprehendit eum beatus Martinus: ille indignatus ivit ad unam leucam de civitate Turonensi, ubi erat beatus Martinus et iaciebat, aedificari unam ecclesiam: et venit ille, ut diceret beato Martino contumelias: et praecesserunt eum diaboli, qui fecerunt magnam exsultationem et hilaritatem ante cellam beati Martini. Venit Brixius et implevit os suum contumeliis et iniuriis contra beatum Martinum. Et dixit ei beatus Martinus: " Scias, te in posterum multas tribulationes passarum "; et sic fuit, quod impositum fuit ei adulterium iniuste, et per septennium expulsus fuit ab archiepiscopatu suo; cum rediret, irruit in eum spiritus compunctionis et reversus est ad beatum Martinum, ut peteret ab eo veniam, et praecesserunt eum daemones tunc tristes et se percutientes. Ita in spiritu (elationis) praeceduut te daemones cum gaudio, et in spiritu compunctionis praecedunt te Angeli Domini. Si vadat aliquis ad oppositum sibi bellum vel exercitum, nunquid occidetur? Habes Michaelem, qui te ducat. Sequeris suggestionem diaboli, melius esset ire ad verbum divinum. Aliqui habent modum Angelorum, ducunt iuvenes ad Missam et ad sermones et ad videndum homines valentes. Alii habent modum daemonum, ducunt iuvenes ad loca mala. Non instruuntur quandoque iuvenes per daemones, in quo instruuntur per homines et per malam societatem. Bene vobis, si sequimini bonos: sed de illis qui sequuntur malos, dicit Psalmus : Fiat via illorum
tenebrae et lubricum, et Angelus Domini persequens eos. Non est mirum, si vadis in via tenebrosa et lubrica, si in praecipitium cadas. - Dicitur de bono praelato: Labia saeerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. Verum est, si est bonus: sed si est malus, tunc est angelus satanae, qui se transfigurat in Angelum lucis, et facti sunt mali angeli, qui deberent esse boni; sicut Angelus bonus trahit ad caelum, ita malus angelus trahit ad infernum; et isti de continentibus faciunt impudicas et de virginibus corruptas. Accipiet aliquis centum marcas argenti et corrumpet virgines, de patrimonio Filii Virginis perpetrabit libidines carnis.
Quarta et ultima condescensio Angelorum est, quod descendunt Angeli ad nos introducendos in pa-triam; unde in Luca : Factum est, ut moreretur mendicus, nomine Lazarus: descenderunt Angeli et portaverunt in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno. Nomen mendici recitatur, et quare? Quia pauperes habent nomina sua scripta in caelo. Dives vero non nominatur, sed scribitur, quod induebatur purpura et bysso et epulabatur quotidie splendide: hodie nolunt homines nisi epulari splendide. Exspecta sepulturam divitis: quis fuit ad eius obitum? Certe daemones, qui sepelierunt eum in inferno. De beato Michaele legitur : " Michael, constitni te super omnes animas suscipiendas "; Psalmus: Excelsus Dominus, et humilia respicit etc Si bene vis agere, habeas oculum ad finem; . et quare ? Quia exitus acta probat.
Si excludaris a regno, pessime facis factum tuum. Quid mihi, si sum nobilis et dives, si excludar a regno ? Debes cogitare de bona morte, et si bene vis mori, debes cogitare de bona vita. Mirabile est, quod si materia aliqua disponitur intensive per frigidum, non introducitur de facili calidum. Non introducitur aliquis in caelum, nisi in ipso sit iustitia et sanctitas. Si es tepidus vel immundus, non habes iustitiam. Non poteris igitur intrare in regnum caelorum, quia scribitur: Foris canes, impudici. Angeli sunt messores: messis est finis saeculi; tunc grana reponentur in horreo, et palea comburetur igni inexstinguibili . Si es in bonitate et virtute, es granum et reponeris in horreo caelestis patriae; si vero es palea vacua et fragilis, inutilis ad fructum , combureris igni inexstinguibili.
III. Sequitur videre de origine Angelorum, quod notatur, cum dicit: et Dominum innixum scalae. Intelligatis, quod Dominus nulli innititur, quia non dependet ab aliquo, ut habemus in theologia: et in vera philosophia principium non dependet ab aliqua re, et colligitur ex theologia et philosophia, quod vera relatione non refertur Deus ad aliquid extra; sed intra ad Filium refertur vera relatione, in aliis vero est eius relatio secundum dici. Dico antem, quod ea quae de Deo dicuntur, tripliciter de eo dicuntur, quia loquimur de Deo quandoque secundum transsumtionem, secundum quod dicimus, quod est lapis, lux vel pastor : quandoque loquimur de Deo secundum superpositionem, sicut dicitur supersapiens, superpulcrum et huiusmodi; quandoque vero loquimur de Deo secundum causalitatem et effectum connotatum in creatura, sicut dicimus, ipsum esse iustum, licet sit ipsa iustitia, et dicimus, ipsum esse iratum, quia iram infert. Dicitur autem Dominus innixus scalae, quia scala innititur Deo. In hierarchia angelica est inhaerentia ista per gloriam et in ecclesiastica est per gratiam: utrobique tamen actus conformes, et est Deus istis sicut summus motor, et innititur scala ei sicut Domino, id est sicut esse principiant, sicut regulae dirigenti, sicut vitae beatificanti, et sicut monarchiae hierarchizanti.
Primo dico, innititur scala Domino tanquam esse principiati; unde in Amos : Qui aedificat in caelo ascensionem suam, id est caelestem hierarchiam, fundavit fasciculum suum super terram, id est Ecclesiam militantem ; Dominus, nomen eius.
Secundo, innititur scala Domino tanquam regulae dirigenti: in Cantico : Deus scientiarum Dominus est, et ipsi praeparantur cogitationes. Ipse est lux infallibilis, lux aelerna, quam sequi debemus.
Tertio, innititur scala ista Domino tanquam vitae beatificant; Psalmus: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.
Quarto et ultimo innititur ista scala Domino tanquam Monarchiae hierarchizanti: Psalmus: Dominus virtutum, ipse est Rex gloriae. Attollite portas, principes, vestrae, et introibit Rex gloriae. Consummatio sermonum, ipse est in omnibus , cui gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.