REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Definitio characteris cum singulari explicatione particularum ejus, problematicus manet Doctor, an sit forma absoluta, vel respectiva ? Falsum est quod quidam dicunt, ipsum tenere quod sit tantum relatio rationis, quia tantum ait propugnari posse, quod sit respectus extrinsecus realis, terminans mutationem realem. Vide in Oxon. Scholium ad (num. 13. Tenendo esse absolutum, facilius ponitur in prima specie Qualitatis.
Dico igitur ad quaestionem, ponendo primo rationem generalem characteris continentem etiam aliquas proprietates ejus. Est enim character forma spiritualis impressa in anima cujuslibet suscipientis sacramentum materiale, indelebiliter permanens, signans ex institutione divina gratiam illius sacramenti, ad illam efficaciter disponens. Quod autem character sit forma, patet, sive sit absoluta, sive respiciens. Utrum autem sit forma respectiva, vel absoluta, ut habitus vel dispositio qualitatis, non credo quod possit demonstrative probari, quia si ratio non potest haberi, per quam demonstretur esse, multo minus per quam demonstretur esse in tali vel in tali genere ; nec potest probari a priori, ut a causa sua, quae est Deus, quia ipsa causa voluntarie tantum et contingenter causat ; nec a posteriori, ut ab effectu ejus, quia non habet aliquem actum, quo potest a nobis cognosci. Similiter patet secunda conditio quod sit impressa in anima suscipientis sacramentum initerabiliter, non quod per illud sacramentum imprimatur in anima, sed quod Deus assistens sacramento ipsam imprimat. Et etiam est indelebiliter permanens, quia nullum supernaturale debetur in nobis, nisi per causam demeritoriam ; character non habet talem causam, quia manet in malo et ficto. Est etiam ex institutione divina signans gratiam, si enim ponatur character esse forma absoluta, tunc haec particula non esset de essentia ejus, quia respectus importatus per signum non est de essentia absoluti. Est igitur proprietas respectiva consequens formam absolutam, quia signat semper gratiam inesse animae, nisi fictio insit. Est etiam ad gratiam disponens, ut signum ad signatum, quia quando duae formae sunt simul in aliquo impressae ab eodem agente, quarum una est imperfectior alia ; forma imperfectior est dispositio respectu formae perfectioris ; gratia et character sunt in anima impressi a solo Deo, et non ex aequo, quia character est imperfectior gratia ; ergo.
Supposito etiam quod character esset forma absoluta, non posset poni nisi qualitas absoluta, quia nec substantia, nec quantitas. Non substantia, quia est accidens potens adesse et abesse praeter subjecti corruptionem. Nec quantitas, quia est forma spiritualis et simplex ; igitur est qualitas.
Sed dubium est quae qualitas, et in qua specie Qualitatis sit?
Hic dicitur quod est qualitas, non tamen in genere Qualitatis, vel aliqua ejus specie. Quod confirmatur per hoc, quia multae sunt hujusmodi qualitates, quia secundum Philosophum 10. Metaphys. text. 16. corruptibile et incorruptibile plus differunt quam genere ; igitur multo magis forma naturalis et supernaturalis plus differunt, quam corruptibile et incorruptibile ; et per consequens naturale et supernaturale plus differunt quam secundum genus, quia utrumque istorum continetur sub uno istorum, quia tam corruptibile quam incorruptibile, continetur sub ente naturali. Forma igitur characteris, etsi sit qualitas aliqua, quia tamen supernaturalis, non est in genere, nec in aliqua specie Qualitatis.
Contra, charitas, fides, spes, non obstante quod sint habitus supernaturales, vere ponuntur in genere Qualitatis secundum aliquam ejus speciem, ut primam ; igitur supernaturalitas non impedit quin aliquid sit in genere.
Item, naturalitas et supernaturalitas effectus, non sunt nisi conditiones entis per comparationem ad agens ; sed comparatio ad agens aliud et aliud, non variat aliquid esse in genere, quia res ponitur in genere formaliter per essentiam propriam, et formalem rationem ejus, circumscripte) respectu ad causam extrinsecam.
Dictum etiam Philosophi non valet pro eis, quia ipse intelligit ibi quod corruptibile et incorruptibile plus differunt, quam secundum genus Physicum, quia non habent idem susceptivum, non quod differant secundum omne genus, vel omni modo, ita quod in nullo genere Logico conveniant. Primo enim modo differunt, scilicet secundum genus Physicum, omnia quae non insunt transmutabilia ad invicem, quae tamen possunt esse, et sunt in eodem genere Logico, aliter enim rationale et irrationale non essent in eodem genere.
Aliter dicitur, quod character, pro quo configurat animam Christo, est in quarta specie Qualitatis ; inquantum vero est principium assimilandi habentem characterem alii habenti illum, est in tertia specie ; inquantum vero disponit ad gratiam, est dispositio in prima specie ; inquantum vero immobiliter vel indelebiliter permanens, est habitus in prima specie.
Sed ista responsio non valet, quia licet character secundum diversas proprietates conveniat cura diversis speciebus qualitatis, non tamen est formaliter tot quidditates, sed tantum formaliter una quidditas, secundum quam si sit in genere, oportet esse in aliqua ejus specie determinate.
Aliter dicitur, quod determinate est in quarta specie, quia configurat animam Christo. Sed illud nihil est, quia nihil constituitur in aliquo genere, vel specie, per illud quod transumptive, vel figurative tantum sibi convenit ; sic enim Christus qui dicitur lux mundi, propter aliquam proprietatem ejus figurativam, esset in genere Qualitatis, sicut lux; vel in specie substantiae insensibilis, quia dicitur lapis, vel irrationalis, ut leo. Sed character non dicitur figura formaliter, sed tantum transumptive, quia figura est proprietas qualitatis corporalis tantum : ergo character non est in quarta specie Qualitatis.
Item, isto modo posset dici quod species intelligibilis, quae configurat intellectum objecto, esset in quarta specie Qualitatis, quod est falsum.
Aliter ponitur, quod character est in prima specie Qualitatis, ut habitus, aliter quod sit in secunda specie, ut potentia quaedam supernaturalis.
Dico tamen quod sicut non est medium ad probandum quod sit, ita nec ad demonstrandum quid sit, quia quaestio quid est praesupponit quaestione an est, et in demonstrando, et in cognoscendo ; et ita multo magis non potest esse medium ad demonstrandum quod sit in aliqua specie Qualitatis, sicut in prima, vel in secunda ; si enim ponatur habitus in prima specie, hoc non potest bene probari.
Si arguitur, habitus est, quo faciliter et bene nos habemus ad operandum ; character non est hujusmodi ; ergo. Major est falsa de habitibus infusis, solum enim ille habitus dat faciliter operari, qui generatur ex actibus nostris, non absolute, sed talibus vel talibus, ut habitus acquisitus. Posset etiam aliquis habitus generari ex actibus non modificatis, sed absolute secundum substantiam actus, quo non habemus nos bene vel male ad agendum. Omnis tamen forma in intellectu, sive sit species, sive habitus, dummodo tamen sit mansiva, potest dici habitus aliquo modo, et tamen non dat bene vel male operari, quia secundum illos, qui ponunt characterem esse hahitum, species est principium intelligendi absolute.
Item, sicut ex actibus bonis potest generari habitus inclinans ad bene operandum, et ex actibus malis habitus malus ad male operandum, ita ex actibus indifferentibus potest generari habitus indifferens, nec inclinans ad bene operandum, nec ad male, nec faciliter, nec difficulter, sed ad absolute operandum.
Item, habitus supernaturales non dant faciliter operari. Patet de infideli et fideli ; ergo non est de ratione essentiali habitus talis quod sic vel sic inclinetur.
Dices quod omnis habitus supernaturalis dat bene agere, et ita dat bene agere quod etiam dat sic agere, et per consequens quod sic ad agendum inclinat.
Ad hoc dico, quod ideo dicitur dare bene agere, quia determinate inclinat ad bonum, et isto modo potest character dici habitus, quia determinate inclinat ad bonum, et ad bene, agere inquantum habitus remotus.
Si dicas quod character est in prima specie Qualitatis, ut dispositio, et non ut habitus, quia disponit ad gratiam.
Respondeo, unus habitus potest esse dispositio ad alium, ut imperfectior ad perfectum, et tamen uterque est habitus. Ita in proposito, etsi character disponat ad gratiam, vere tamen est habitus, etsi imperfectior illo ad quem disponit.
Si etiam contra viam secundam dicatur, quod non est in secunda specie Qualitatis, et hoc probetur per omnem proprietatem potentiae naturalis, vel impotentiae, secundum quas dicuntur omnia esse in illa specie, dicetur quod Philosophus tantum loquitur de naturali potentia, et non de supernaturali, cujusmodi est character secundum istos.
Sed haec responsio non valet, quia secundum hoc non posset probari habitum aliquem supernaturalem esse de prima specie Qualitatis, quia dicetur tibi quod Philosophus tantum locutus est de habitu naturali, et non supernaturali. Sed quomodocumque sit de hoc, non videtur mihi ratio necessaria ad ostendendum ipsam esse in prima specie Qualitatis, vel in secunda, sicut nulla ratio necessaria est ad ostendendum ipsam esse.
Secundum dicta potest responderi ad argumenta utriusque partis. Ad primum, si ponatur habitus, patet responsio quod non oportet secundum ipsum bene vel male, vel faciliter operari, inquantum habitus, quia hoc solius habitus acquisiti est, ut patet supra, non vero alicujus infusi, sed ideo potest dici habitus, quia est immobilis et indelebilis; esse autem difficile mobile est una conditio habitus, et etiam inclinat ad bene agendum ut habitus remotus, sed non immediate, ut principium formale elicitivum proximum. Per hoc patet responsio ad secundum, in qua specie Qualitatis est ponendus.
Ad argumentum tertium dico, quod non oportet ipsam formam absolutam de genere Qualitatis esse principium operationis immediate, sed vel sic vel sic dispositionem ad formam, quae est principium proximum et immediatum operationis, et
. sic est in proposito. Disponit ergo character ad gratiam, ut signum proximum, cujus non est ex natura sua, sed ex institutione divina, quia Deus disposuit assistere semper suo signo, ut sit verum, quantum est ex parte sui, et habeat secum signatum suum.
Quod vero ulterius additur, quod tunc posset corrumpi, dico quod dicitur incorruptibilis, quia nullam causam corruptivam habet. Si enim aliquam haberet, illa solum demeritoria esset, quia nullum supernaturale habet aliud corruptivum, sed tamen demeritoriam non habet. Patet, quia manet in flctis ; Deus tamen de potentia sua absoluta posset ipsum corrumpere, ut supra dictum est.
Ad primum in oppositum, dico secundum aliam viam, quod non est dispositio ad gratiam ex natura sua, sed ex assistentia Dei, qui ei assistens dat gratiam omni habenti illud signum.
Ad aliud, patet quomodo anima potest dici assimilari, etc. non quod sit sola relatio, quia secundum relationes ejusdem speciei potest attendi similitudo.