REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum character sit in essentia animae ?
Alens. 4. part. quaest. 19. memb. 3. D. Bonavent. hic. I. part. art. I. quaest. 3. Richard. dist. 5. art. 2. quaest. 2. D. Thom. 3. part.quaest. 61. art. 4. Darand. dist. 4. quaest. I. Aureol. ibid. quaest. I. art. 4. Gab. hic quaest. 2. art. 3. Suarez 3. tom. disp. 11. s. 2. Scot. in Oxon. hic quaest. 11.
Quod non. Character disponit ad fidem, quia per eum distinguitur fidelis ab infideli; dispositio autem et illud ad quod disponit, sunt in eodem ; fides est in potentia animae, non in essentia ; igitur, etc.
Contra, character disponit ad gratiam ; sed habitus et dispositio eodem modo sunt in eodem subjecto, sicut tu accipis ; ergo cum gratia sit in essentia animae, erit et character, qui est dispositio ejus.