REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Vera sententia characterem esse in voluntate, in qua est gratia ad quam disponit, ut probat Doctor 2. d. 26. q. un. et charitas, quae indistincta est a gratia, ut probat ibidem d. 27. q. unica.
Respondeo ad quaestionem, quod gratia non est aliud quam charitas, ut ostensum est in primo libro. Charitas est subjective in voluntate, formaliter eam perficiens ; igitur et gratia. Sed gratia est principalis effectus hujus sacramenti, et cujuslibet alterius, ad quem principaliter ordinatur, et quam concomitantur fides et spes, quia Deus non infundit gratiam sine aliis virtutibus. Igitur cum Baptismi effectus sit ablutio animae a peccato, et hoc praecise fiat per gratiam, sequitur quod principalis effectus Baptismi sit gratia ; gratia est in eodem in quo charitas, scilicet in voluntate ; sed probabile est dispositionem ad aliquem effectum recipi in eodem in quo recipitur effectus principalis, ad quem disponit ; igitur character, qui disponit ad gratiam, erit in voluntate, sicut et gratia.
Confirmatur ratio, quia character est signum cujusdam obligationis animae ad Deum, et importat talem obligationem in eodem; igitur erit character subjective in quo et obligatio ; sed obligatio est in voluntate, quia sicut obligatio facta ab homine, est in ejus voluntate, ita facta Deo erit in ejus voluntate ; igitur character, quo anima obligatur Deo, erit in voluntate, per cujus actum homo voluntarie seipsum obligat Deo.
Ad rationem in contrarium dico, quod character primo et principaliter est dispositio ad gratiam, et ex consequenti ad alias virtutes quae non infunduntur nisi per gratiam. Et sic ex praedictis quaestionibus de Baptismo, patent particulae definitionis supra positae, et quomodo ipsa continet omnes istas quaestiones quaesitas de Baptismo.
FINIS TOMI VIGESIMI TERTII.
JOANNIS DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
OPERA OMNIA
EDITIO NOVA
JUXTA EDITIONEM WADDINGI XII TOMOS CONTINENTEM A PATRIBUS FRANCISCANIS DE OBSERVANTIA ACCURATE RECOGNITA
TOMUS VIGESIMUS QUARTUS
REPORTATA PARISIENSIA Liber quartus a distinctione septima usque ad quadragesimam nonam.
PARISIIS
APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
VIA VULGO DICTA DELAMBRE, 13
R. P. F. JOANNIS
D U N S SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
REPORTATA PARISIENSIA
LIBER QUARTUS
(CONTINUATIO)