Ad primum sic proceditur. Videtur, quod non oportebat virgini salvatoris annuntiari conceptionem.
Ipsa enim fidem habebat. Sed semper ad fidem pertinuit credere incarnationem futuram. Ergo non oportebat ulterius quod per modum Annuntiationis sibi patefieret.
Praeterea, sicut dicit Gregorius, fides non habet meritum cui humana ratio praebet experimentum. Sed in collocutione Angeli ad virginem quaedam persuasiva ratiocinatio facta est. Ergo meritum fidei in ipsa vel evacuavit vel diminuit, quod videtur inconveniens.
Praeterea, in his quae sine hominis arbitrio deus in homine complet, non requiritur aliquis consensus ex parte hominis. Sed prophetia praedestinationis est de his quae sine nostro complentur arbitrio, ut habetur ex Hieronymo in Glossa Matth. 1 super illud: ecce virgo in utero habebit; cujusmodi dicit esse hanc prophetiam Isai. 7, 14: ecce virgo concipiet. Ergo non requirebatur aliquis consensus ex parte virginis, ratione cujus oporteret Annuntiationem fieri.
Sed contra, majoris sapientiae ostensivum est miraculum factum in conceptione christi ex virgine quam in conceptione joannis ex sterili. Sed conceptio joannis per Angelum praenuntiata fuit, ne fortuito, sed ex dei providentia accidere putaretur.
Ergo multo amplius conceptionem christi Annuntiatio praecedere debuit.
Praeterea, in conceptione christi est factum quoddam matrimonium per indivisibilem conjunctionem divinae et humanae naturae. Sed in matrimonio requiritur consensus, qui per verba nuntiorum et requiritur et reconciliatur. Ergo et decuit ut deus per Angelum suum consensum exquireret virginis, de qua humanam naturam assumeret.