REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
De ministro est magna difficultas, an sit Sacerdos, et ad factum Gregorii dat varias solutiones. Una est, quod olim non fuit differentia inter Sacerdotes et Episcopos. Verum Hieronymus, qui hoc sensisse videtur, pie interpretari potest, tantum voluisse, non fuisse differentiam quoad jurisdictionem inter eos, bene tamen quoad consecrationem, seu ordinis potestatem; unde Sacerdotes ordinare vel confirmare nunquam potuerunt. Gregorius dans potestatem illis Sacerdotibus confirmandi, eos fecit quoad hoc Episcopos. Vel die, et clarius, sustinendo factum Gregorii ministrum ordinarium hujus sacramenti esse Episcopum; extraordinarium tamen, Papa dispensante, posse esse Sacerdotem, quod insinuare videtur Florent. in decret. Eug. dicens ordinarium ministrum esse Episcopum, innuens per hoc extraordinarium posse esse alium. Vide in Oxon. Scholium hic ad n. 4.
Minister hic exprimitur, cum dicitur a ministro idoneo. Sed utrum sit solus Episcopus, vel non, est dubium, et sunt opiniones, sicut apparet extra de sacr. unct. c. Cum caeteras actiones, et de consecr. dist. 4. de Presbyt. c. mali quoque, et ponitur in littera, et d. 95. cap. pervenit. Prohibuit enim Dominus Gregorius Papa Presbyteris unius regionis ne confirmarent pueros, cui rescripsit Januarius, quod populus scandalizatus erat, quod Presbyteri baptizabant, et non confirmabant, et tunc concessit eis quod possent inungere in fronte. Sed hic dicitur a Juristis quod tantum concessit eis inungere in fronte pueros oleo, sed non chrismate sancto.
Sed hoc nihil est, quia tunc fuisset fictio, et deceptio populi, et dedisset eis occasionem idololatrandi, sicut si concessum fuisset eis dare panem benedictum pro vera Eucharistia in die Paschae.
Item, tunc eis concessit quod prius prohibuerat: sed prius non prohibuerat Presbyteris ungere oleo, sed chrismate sancto: sed hoc fuit vere confirmare: igitur hoc eis post concessit.
Aliter dicitur, quod licet Dominus Papa hoc non posset concedere illis Presbyteris, quia hoc esset contra praeceptum, et statutum Christi, tamen propter scandalum vitandum inter eos concessit eis hoc fieri ad tempus.
Sed neque istud valet, quia scan dalum utilius nasci permittitur, quam veritas derelinquatur; veritas per ta lem permissionem praetermittitur, quia nihil fleret in oleo simplici, quia non est materia determinata, et peccaret dispensans, ubi non potuit dispensare, et ita Papa hoc concedendo, peccasset mortaliter, quod non est adeo facile admittendum.
Ad istud dico, quod si Christus instituit quod solus Episcopus posset hoc sacramentum conferre et confirmare, sicut solus Sacerdos consecrare, tunc sic Papa non potuit aliis quam Episcopis, hanc potestatem tribuere; quia tamen in primitiva Ecclesia non fuit tanta distinctio inter Sacerdotes et Episcopos, ut videtur probabile, et videtur in Actibus Apostolorum, quia licet alii dicerentur Diaconi, qui non erant Episcopi, tamen inter Episcopos et Sacerdotes nulla erat distinctio, sicut patet ibidem, . et videtur hoc Hieronymus dicere in caput 1. Epist, ad Titum, et ponitur in illo Decreto dist. 95. cap. 5. Olim idem erat Presbyter, qui et Episcopus, quod magis ex usurpatione facta est ista distinctio inter Episcopos et Sacerdotes, quam ex institutione divina. Similiter in c. sequenti
habetur hoc idem, et hoc potest patere per Apostolum, qui confirl mare attribuit Presbytero indistincte. Noli, inquit, 1. ad Timot. 4. contemnere datum donum per impositionem manus Presbyteri. Si, inquam, in primitiva Ecclesia non fuit distinctio Presbyteri ab Episcopo, et tunc concedebatur Presbyteris omnibus confirmare, sicut Episcopo. Quia ex prima institutione nonerat alius gradus in Ecclesia, tamen propter necessitatem multiplicati sunt Sacerdotes, et relicta est eis potestas Episcopalis, quantum ad aliqua; quantum vero ad aliqua reservata sunt solum Sacerdotibus majoribus, qui sunt dicti Episcopi, et talis actus est confirmare: igitur tunc fuerunt Episcopi, et postea distinctio facta est inter illos, et subtracta potestas a Presbyteris solum, et non ab Episcopis. Tunc bene potuit Dominus Papa concedere sacerdotibus illius regionis auctoritatem Confirmationis, et potestatem confirmandi, quia iterum posset facere omnes Sacerdotes illius regionis Episcopos, et tunc omnes ex officio possent confirmare.
Et si quaeras quare soli Apostoli confirmabant? Respondeo quod hoc fecerunt, quia tunc forte soli illi erant Sacerdotes; sed si alii Sacerdotes fuerunt, ipsi dimiserunt hoc propter excellentiam et reverentiam Apostolorum, et reverentiam miraculorum et signorum mirabilium, quae in administratione hujus sacramenti contigerunt; et hoc etiamsi tunc non fuit aliter distinctio inter Episcopos et Sacerdotes, quia omnes Sacerdotes erant Episcopi.
Potest aliter dici, quod Gregorius omnes Sacerdotes illius regionis fecit Episcopos, quoad illum actum Episcopi. Et sic patet quis est idoneus minister hujus sacramentis, et quis non. Non enim in illa descriptione ponebatur Sacerdos, vel Episcopus, ne solum unus, vel solus alter; et nullo modo alius posset hoc sacramentum ministrare. Ex parte suscipientis vero ponitur in hac definitione quod sit - hominis non inviti, sicut in Baptismo, et est exponendum sicut supra de veraciter accedente ad Baptismum.
Sed istud ex institutione divina signans, ponitur ut signum ad placitum tanquam genus; caetera vero ibi posita sunt respectu hujus quod est ex institutione significans. Et ista descriptio Confirmationis comprehendit totam materiam de Confirmatione; et potest per eam responderi ad diversas quaestiones, sicut per eam de Baptismo, et possent quaeri speciales quaestiones de singulis articulis hic positis.
Propter modum tamen Confirmationis, quaero parvas quaestiones, quarum prima sit: