Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod Annuntiatio per Angelum fieri non debuit. Missio enim qua filius mittitur ut sit homo, est excellentior ea qua mittitur ut sit cum homine, ex parte effectus. Sed missio qua mittitur in mentem ut sit cum homine, non completur mediante Angelo, qui menti non illabitur, ut in 2 Lib., dist. 11, art. 4, dictum est. Ergo nec quando missus est ut esset homo, oportuit per Annuntiationem Angeli fieri.
Praeterea, superior non instruitur per inferiorem.
Sed beata virgo fuit Angelis superior quia deo acceptior. Ergo non debuit sibi per Angelum christi conceptio nuntiari.
Praeterea, ordo reparationis debet respondere ordini primae conditionis. Sed in prima conditione praeceptum divinum ad mulierem per virum venit. Ergo et per aliquem virum prophetam annuntiari debuit virgini conceptio filii.
Sed contra est quod dicitur in littera: missus est gabriel Angelus.
Praeterea, ut probat dionysius, Angeli sunt medii inter deum et nos. Sed ab uno extremo in aliud devenitur per medium.
Ergo ea quae beatae virgini divinitus nuntianda erant, per Angelum nuntiari decuit.