Ulterius. Videtur quod Angelus nuntians fuerit de supremis ordinibus. Dicit enim Gregorius in homil. De centum ovibus. Summum nuntium mitti decuit, qui summum omnium nuntiaret. Sed illi qui sunt in ordine seraphim, sunt summi inter Angelos. Ideo per aliquem eorum Annuntiatio facta est.
Praeterea, Hieronymus dicit, quod ista est quaestio inferiorum Angelorum mysterium incarnationis non plene cognoscentium, quae ponitur Isai. 63, 1: quis est iste qui venit de edom? sed non potuit nuntiari mysterium incarnationis nisi per illos quibus plene revelatum est. Ergo Annuntiatio per aliquem de supremis Angelis facta est.
Sed contra est quod ecclesia cantat: gabrielem Archangelus scimus divinitus te esse affatum. Ordo autem Archangelorum est penultimus caelestis hierarchiae, ut patet ex Gregorio, et ex dionysio. Ergo Angelus nuntians non fuit de supremis ordinibus.