REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Nulla poena ipso Jure affiei reconfirmantes vel reconfirmatos. Ratio est, quia id Jure non habetur, neque argumentum a simili habet locum in poenis. Ita Doctores citati in initio q. quintae.
Quantum ad quartam quaestionem, sunt opiniones, dicunt enim quidam quantum est ex parte suscipientis, quod suscipiens bis scienter hoc sacramentum est irregularis, nec potest cum eo dispensari, nisi a solo Papa, et hoc tantum si intret Religionem propter favorem Religionis. Si autem bis recipiat hoc sacramentum ignoranter, dicunt quidam diversimode sicut superius de iteratione Baptismi.
Respondeo tamen quod iterans, sive recipiens Confirmationem, sive dans, non propter hoc est irregularis, quidquid Juristae dicant, non enim possunt Expositores statutorum Papalium statuere poenas Irregularitatis, sed solus Papa, qui illa condidit. Unde Dominus Innocentius librum unum, quem condidit, noluit ut haberetur tanquam statuta continens, sed sicut opus magistrale: et ideo multo fortius nec Glossatores possunt hujusmodi paenas statuere. Unde omnia argumenta, quae ipsi faciunt per locum a simili, vel a contrariis sensibus, non concludunt irregularitatem iterantibus sacramentum, sive dando, sive recipiendo, quia illa statuta est iterantibus Baptismum, quia non invenitur in toto Canone, unde talis poena irregularitatis per iterationem hujus sacramenti sit inflicta. Unde regula generalis est mihi, quod nunquam irregularitas incurritur nisi in casu a Jure et a Canone expresso de hoc per summum Pontificem. Potuit enim Dominus Papa ita expresse intulisse poenam irregularitatis contra iterantes sacramentum istud, sicut fecit contra iterantes sacramentum Baptismi, si voluisset, fuisset tamen ita necessaria in isto sicut in illo, et quia hoc non fecit, nec inflixit poenam irregularitatis iterantibus hoc sacramentum sicut illud, non incurritur hic, sicut ibi, nisi explicetur a Jure vel a Canone: favores enim et gratiae sunt ampliandi, et odia et poenae restringendae, secundum maximam ipsorum Juristarum. Nec forte frequenter iterans hoc sacramentum ignorans ipsum esse initerabile peccaret, sicut si aliqua vetula frequenter illud reciperet propter devotionem, quia ibi excusat ignorantia.