Postquam ostendit magister conditionem carnis assumptae, et matris de qua assumpta est, hic movet quasdam dubitationes circa determinata; et dividitur in duas partes: in prima movet dubitationem circa propagationem carnis christi ex remotis parentibus, scilicet Abraham et Adam; in secunda movet dubitationem circa conceptionem carnis ejus in proxima matre, ibi: illi autem sententiae qua supra diximus, carnem verbi non ante fuisse conceptam quam assumptam, videtur obviare quod Augustinus ait. Circa primum tria facit: primo movet dubitationem; secundo solvit eam, ibi: quia ea decimatione sicut Abraham minor melchisedech ostenditur... Ita et leviticus ordo; tertio ex solutione elicit quamdam conclusionem, ibi: quocirca primitias nostrae massae recte assumpsisse dicitur christus. Secunda dubitatio dividitur in quaestionem et solutionem. Solutio incipit ibi: sed alia ratio illius dicti extitit.
Hic est duplex quaestio. Prima de propagatione carnis christi ex antiquis patribus. Secunda de propagatione ejus ex matre.
Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum caro christi in antiquis patribus fuerit peccato obnoxia, vel ab alia eorum carne secundum differentiam puritatis et infectionis distincta; 2 utrum caro christi fuerit in antiquis patribus secundum quantitatem aliquid determinatum, et materialiter in eis existens; 3 utrum christus singulariter habeat inter filios Abrahae ut in eo decimatus non sit.