REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum forma consecrationis Eucharistiae sit illa quae ponitur in Canone Missae.
Alens. 4. part. quaest. 32. memb. 2. et 4. D. Thom. hic quaest. 2. art. 2. et 3. part. q. 78. art. 2. ubi Saar. disp. 59. et 60. D. Bonav. hic 2. part. art. 1. quaest. 1. 2. Richard. art. 3. Soot. in Oxon hio quaest. 2.
Quod non. Primo quantum ad consecrationem corporis, quia cum dicit hoc corpus meum, quaero quid demonstret hoc pronomen hoc? Si substantiam panis, aut accidentia ejus, propositio est falsa, quia neutrum est corpus Christi. Si corpus Christi, igitur haec oratio, hoc est corpus meum, non est tunc effectiva, quod ibi sit corpus, sicut nec ista, corpus meum est corpus meum;
nam propositio, quae est vera, nulla facta conversione alicujus in aliud, non est conversiva alicujus in illud.
Item, sequitur quod propositio sit falsa, hoc est corpus meum, quia pronomen demonstrat pro illo instanti, in quo profertur hoc pronomen; sed in illo instanti pro quo profertur, nondum est ibi corpus Christi; igitur, etc.
Item secundo sic: In forma sacramenti tradita a Christo non licet aliquid regulariter interponere; sed in forma consecrationis tradita a Christo non habetur haec conjunctio enim, quam regulariter interponimus.
Item, sicut pronomen primae personae significat personam loquentis, sic dicendo, hoc est corpus meum, hoc pronomen possessivum meum dicet relationem ad personam loquentem, et ministrum verba proferentem, et sic erit propositio falsa, cum non sit corpus ministri loquentis.
Item quarto, quod ista forma qua utimur circa consecrationem sanguinis, non sit recta, quia nulla debet poni forma consecrationis, nisi quae tradita est a Christo in Canone: sed nullus Evangelista tradidit illa verba, quibus sanguinem consecramus: ergo.
Item, sicut verba significantia conversionem in corpus sufficiunt ad formam consecrationis corporis, ita videtur quod verba significantia conversionem vini et sanguinis sufficiunt ad formam consecrationis sanguinis: igitur haec verba praecise sufficiunt ad consecrationem sanguinis, hic est calix
sanguinis mei, sicut ibi, hoc est corpus meum, quia ista verba praecise significant conversionem panis in corpus, et vini in sanguinem.
Contra, extra de celeb. miss. Cum Marthae, f Ex eo credimus, ait Innocentius III. quod forma verborum, est sicut in Canone scribitur, et a Christo Apostoli, et ab ipsis eorum acceperunt successores; ergo, etc.