Ulterius. Videtur quod etiam christus in Abraham decimatus sit. Christus enim non habet habitudinem ad Abraham nisi mediante beata virgine.
Sed beata virgo fuit in Abraham decimata. Ergo et christus.
Praeterea, decimatio convenit filiis Abrahae ex eo, ut in littera habetur, ratione peccati originalis: quia per concupiscentiam ex eo propagandi erant. Sed caro christi in Abraham fuit peccato obnoxia, ut in littera dicitur. Ergo et in eo christus decimatus fuit.
Praeterea, decimatio est quidam actus figuralis.
Sed christus videtur maxime per decimam figurari ratione perfectionis christi, quae denario competit. Ergo christus praecipue in Abraham fuit decimatus.
Sed contra, apostolus, Heb. 7, praefert sacerdotium christi sacerdotio Aaron per hoc quod levi ex cujus stirpe Aaron descendit, Abraham dante decimas decimatus est. Sed christus in hoc nihil amplius haberet quam Aaron, si in Abraham similiter decimatus esset. Ergo nullo modo in eo decimatus fuit.
Praeterea, quod multiplicatur miraculose, et non virtute naturae, non est decimabile, ut patet 4 regum 4: quia elisaeus non praecepit viduae, ut de oleo quod miraculose multiplicatum erat, decimas daret. Sed caro christi ex Abraham miraculose propagata est. Ergo christus in Abraham decimatus non fuit.