REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Rejicit primo sententiam Goffredi asserentis Christum non consecrasse per illa verba: Hoc est corpus meum, eaque naturaliter tantum proferri; de quo vide Scholium in Oxon. hic ad n. 11. Secundo refutat dicentes hoc, supponere pro eo quod est, vel erit, quia sic haec esset vera, ignis est aqua. Resolvit ly hoc supponere pro ultimo instanti prolationis verborum, et tunc haberi conceptum unionis eorum.
Quantum ad tertium articulum primo videndum est circa consecrationem corporis, quid valeat et significet illa forma, et ex hoc ulterius apparebit de forma consecrationis sanguinis. Dicunt enim quidam circa primum, quod cum dicitur, hoc est corpus meum, quod ly hoc non demonstrat aliquid; sed tota propositio accipitur quasi materialiter, et dicta a Christo, sicut est dicere: Domine, quis est qui tradet te?
Contra, possibile est Christum aliquibus verbis certis corpus suum consecrasse, et probabile est quod ita fecit, non autem aliis verbis quam istis: igitur hoc aliquid demonstrat, etiam ut propositio est dicta ab eo.
Item, si Christus modo proferret ista verba cum intentione consecrandi, conficeret et consecraret, cujus probatio est, quia non minus sunt operativa et activa illa verba prolata a Christo in persona propria quam si proferantur ab aliquo alio. Sed si Christus per prolationem istorum verborum conficeret, adhuc remanet eadem difficultas quae prius, quia adhuc quaerendum est quid demonstratur tunc per hoc pronomen hoc.
Alia opinio est, quod nomen, sive abjectivum, sive substantivum, potest supponere pro supposito cujuslibet differentiae temporis; tempus enim non est accidens, vel consignificatum pronominis, sicut nec nominis, sed solius verbi, et ideo pronomen indifferens, sicut nomen, ad significandum suppositum cujuslibet differentiae temporis, non restringitur ad supponendum praecise pro suppositis praesentibus, vel tunc existentibus, respectu verbi praesentis temporis. Unde potest demonstrare suppositum praesens, vel suppositum futurum. Potest igitur pronomen hoc, demonstrare quod nunc est, vel quod statim erit, ut sit sensus, hoc aliquid, quod continetur sub istis speciebus, vel in proximo est continendum, est corpus meum, et haec disjunctiva est vera pro altera ejus parte, ut pronomen demonstrat, non quod nunc continetur, sed quod in futurum continebitur, pro illo nunc, quo prolatio est terminata, quia significatio hujus pronominis hoc, est in demonstrando corpus, quod statim erit, cum prolatio erit terminata.
Contra istud ultimum arguo primo sic: Si hoc pronomen hoc, in instanti in quo profertur, denotat corpus pro ultimo instanti prolationis verborum, et in alio instanti pronomen demonstrat, et copula verbalis significat, quia pro instanti praesenti fit demonstratio, et in alio instanti significat, erit semper propositio falsa, quia demonstrat pro instanti futuro, quod significat per copulam prae sentis instantis.
Item, disjunctiva de virtute sermonis non ponit alteram ejus partem. Patet: currit, vel ambulat, non ponit aliquam partem disjunctivam determinate, sed utramque, in potentia, quia si aliquis infert unam partem ex ea, facit consequens falsum: sicut igitur non ponit disjunctiva quod altera pars ejus poneret, ita nec efficit quod altera pars ejus efficeret; igitur haec disjunctiva, scilicet hoc, quod modo continetur sub istis speciebus, vel in proximo continebitur, est corpus Christi, non est conversiva specierum in corpus Christi, quia al tera ejus pars est conversiva; igitur si haec disjunctiva propositio sit intellectus hujus propositionis, hoc est corpus meum, non erit conversiva.
Quantum ad hunc articulum respondeo, praemittendo quod propositio, vel oratio, est signum alicujus conceptus habendi per eam in fine prolationis. Quando enim propositio est in proferri, non est signum conceptus veri vel falsa habendi per eam; sicut enim per nomen non habetur simplex conceptus de re, nisi in fine completae prolationis, ita per propositionem non habetur aliquis conceptui complexus verus, vel falsus, ante finem prolationis.
Sed tunc est dubium, si propositio non sit alicujus conceptus complexi et veri signum, nisi in instanti post finem prolationis, pro quo instanti fiat unio extremorum propositionis. Non enim sequitur quod si per propositionem habeatur conceptus determinatus in fine prolationis alicujus in instanti post finem prolationis, quod in eodem instanti fiat unio extremorum propositionis in re. Posset enim haberi conceptus determinatus in fine prolationis alicujus, licet extrema ejus fuissent prius unita in re, ad mille annos tempore praeterito, sicut patet quod Adam comedit de ligno, vel Adam est justus, vel unienda in futuro in fine mundi, sicut quod Antichristus est malus. Respondeo, verbum praesentis temporis est, vel potest copulare extrema propositionis pro toto tempore praesenti, vel pro instanti illius temporis, et haec sunt causae multiplicitatis propositionis, in qua tale verbum ponitur, penes tertium modum aequivocationis, et non esse veritatis talis propositionis, in qua tale verbum sic copulet inter extrema propositionis pro praesenti instanti; et tunc tantum est propositio vera, et haberi potest conceptus determinatus verus in instanti prolationis ejus; nam tunc solum intelligitur unio extremorum in re, ut si transmutatio aquae in ignem omnino simul concurreret in hac prolatione hujus propositionis, quod fuit aqua est ignis, sicut in fine transmutationis quod fuit aqua fit ignis, et tunc tantum, ita in fine prolationis propositionis hoc significantis, tantum habetur conceptus verus et determinatus, et tunc denotantur extrema conjungi. Si autem verbum praesentis temporis copularet pro toto tempore praesenti, extrema alicujus propositionis, et non in instanti ejus, tunc tantum est conceptus habendus verus, pro toto tempore prolationis ejus, ut si haec propositio debeat esse vera, ego curro, oportet quod toto tempore prolationis, vel aliqua parte ejus exerceam actum currendi, quia cursum esse in instanti est impossibile. Similiter si coelum staret pro aliqua parte temporis prolationis, caelum movetur, et pro aliqua parte temporis prolationis ejus inciperet moveri, esset propositio vera. Unde universaliter illa propositio de praesenti, cujus extrema non uniuntur pro toto tempore prolationis ejus, nec pro parte temporis prolationis ejus, nec pro ultimo instanti prolationis propositionis, est simpliciter falsa. Unde haec propositio, ego bibo, de virtute sermonis est falsa, a quocumque proferatur, et similiter ista, ego dormio, quia extrema istarum uniri, vel pro toto tempore prolationis, vel pro parte ejus, vel pro ultimo instanti prolationis, est impossibile; nam nullus potest loqui tempore quo bibit, sed in alio tempore praecedente, vel sequente, et nunquam simul quia necessario unus actus alteri succedit.
Ad propositum applicando, dico quod verbum praesentis temporis non potest hic copulare extrema hujus propositionis, hoc est corpus meum, pro toto tempore prolationis verborum, quia ista conversio non est successiva, sed subita et momentanea, et unio extremorum fit in instanti per virtutem infinitam, ut ostendetur inferius; ergo conceptus habendus per illam propositionem et complexioilem, hoc est corpus meum, expectan dus est pro fine prolationis ejus, quod si tunc est unio extremorum vera, tunc est complexio vera.
Sed posito quod haec sit vera pro fine prolationis verborum, videndum est pro quo tempore fiat demonstratio corporis Christi per hoc pronomen hoc, et quid per ipsum demonstretur.