REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Praemissa triplici Eucharistiae sumptione, re?olvit eam sacramentaliter, a jejuno regulariter percipiendam esse, et hoc quia Christus ita declaravit per se, vel per suos Apostolos. Ponit tamen casus, in quibus non jejuno liceat hoc Sacramentum sumere, et ostendit integritatem consecrationis in utraque specie esse ex praecepto divino, secus vero integritatem sumptionis.
Respondeo ad istam quaestionem, quod Eucharistia potest percipi tripliciter, uno modo ut Sacramentum tantum, et alio modo ut Samentum et sacramentaliter: tertio modo ut Sacramentum sacramentaliter et spiritualiter. Primum potest esse sine secundo, licet non e converso, et primum et secundum sine tertio, licet non e converso. Percipitur enim Eucharistia tantum ut Sacramentum, quando illae species, sub quibus continetur corpus Christi post consecrationem, sumuntur sine fide, ut sive brutum, sive homo hoc percipiat. Nec ex hoc sequitur quod sumatur a bruto sacramentaliter, quia hoc adverbium dicit comparationem ad modum accipiendi assumentis et non assumpti. Licet enim brutum accipiat species, sub quibus continetur corpus Christi, et ita illud quod est Sacramentum, non tamen ut est signum illius, quod ibi continetur, et ita sacramentaliter. Accipitur enim Sacramentum, et non sacramentaliter, quando aliquis accipit cum mala fide, scilicet contraria illius, quod sub illis continetur corpus Christi, ut si aliquis paganus, vel infidelis, acciperet; et ideo dicit Magister in littera quod istud Sacramentum tam boni quam mali accipiunt.
Secundo, sumitur Eucharistia, scilicet ut Sacramentum sacramentaliter, quando sumitur cum debita intentione et fide in generali, sive intendens sumere in generali, quod etiam ibi credit contineri; sive intendens in speciali accipere corpus Christi, sed non cum reverentia debita, aut si in peccato mortali existens, non contritus illud sumat.
Tertio accipitur sacramentaliter spiritualiter, quando scilicet percipiens digne se praeparat, per debitam reverentiam ad istud Sacramentum percipiendum, quia tunc perceptio illa significat spiritualem manducationem nutrimenti spiritualis, per quam percipiens spiritualiter nutritur, et convertitur in corpus Christi, ut fiat membrum ejus, dicente Augustino, tu mutaberis in me, sed ego non mutabor in te; et haec est differentia inter manducationem carnalem et spiritualem, quia in manducatione carnali nutrimentum convertitur, et transit in substantiam nutriendi; e converso in manducatione spirituali quod nutritur transit in cibum nutrientem, quia sumens corpus Christi digne et spiritualiter, incorporatur corpori Christi, ut cibo suo spirituali tanquam membrum ejus.
Dico igitur applicando, quod tam a jejuno, quam a non jejuno potest corpus Christi primo et secundo modo percipi, non tamen debet a malis percipi, quia non percipitur ab eis sine damnatione eorum, nam potest non jejunus ita tendere accipere corpus Christi, et hoc credere sub speciebus contineri, sicut jejunus, et per consequens ita potest sacramentaliter recipere sicut non jejunus. Sed tertio modo, dico quod tantum accipitur a jejuno; sed jejunium est duplex, scilicet Ecclesiae et naturae. Jejunium Ecclesiae non solvit qualiscumque sit modica sumptio cibi: patet de medicina, et speciebus sumptis cum tali jejunio. Jejunium naturae totaliter per quamcumque modicam cibationem, vel nutrimenti perceptionem solvitur.
Dico igitur quod regulariter percipiens corpus Christi tertio modo, debet esse jejunus jejunio naturae, et non tantum jejunio Ecclesiae, licet tamen et quandoque in casibus specialibus sit licitum, imo necessarium, oppositum. Quod autem regulariter non sit sumendum nisi a jejunis, habetur de consec. dist. 2. liquido, ut argutum est in oppositum, ubi vult Spiritu sanctus, ut ait Augustinus, quod sic percipi debeat. Unde licet Christus tradiderit corpus suum post caenam, et postquam fuerunt pransi, et non jejuni, verisimile tamen est quod postea per se, vel per Apostolos institu tum denuntiaverit propter reverentiam ejus, jejuno stomacho debere percipi, et deinceps spiritualiter manducari, et hoc convenienter, ut homo prius intenderet quaerere cibum animae spiritualem, quam aliquem cibum corporis corporalem, vel aliquid aliud temporale, ut sobrie et devote acciperetur hoc Sacramentum excellentissimum.
In casibus tamen potest hoc Sacramentum recipi a pransis, vel non jejunis, ut patet de infirmis ii periculo mortis, quibus datur corpus Christi, ut bonum viaticum in salutem animae.
Sed est alius casus: Consuetudo est in aliqua regione quod consecratio fit in vino albo. Ponatur igitur quod minister infundat aquam in calice, credens ipsam esse vinum album, et dicantur omnia verba consecrationis circa ipsam, sicut circa vinum, et tandem recipiatur a sacerdote post perceptionem corporis, et tunc primo post perceptionem advertatur esse aqua, quaero an talis teneatur iterum consecrare vinum purum, et illud statim sumere, et si sic, cum biberit aquam, et non sit jejunus jejunio naturae, possit Eucharistiam accipere in aliis casibus quam praedictis. Et si non, igitur sumit partem Sacramenti, et non totum Sacramentum integrum, quod prohibetur fieri a Canone.
Respondeo, duo sunt capitula in decretis de ista materia, unum de consecr. dist. 2. cap. Relatum, et al terum, cap. 111. sequente Compertum. In quorum primo praecipitur quod quotiescumque aliquis confecerit in pane et vino, toties percipiat totum. Hoc dicit contra sacerdotes, qui frequenter in die conficientes corpus et sanguinem, nihil sumunt de vino, usque in fine omnium Missarum, et tunc totum sumebant, et subdit poenam talium, rui enim quotiescumque confecerint, integrum percipiant, ab integro arceantur, et etiam a communione per annum se noverint exclusos. In secundo capite praecipit quod quotiescumque conficit sacerdos, quod etiam sanguinem conficiat, quia ejusdem Sacramenti non potest fieri divisio sine grandi sacrilegio.
Dico igitur quod tenetur consecrare vinum, et percipere illud, ut Sacramentum sit integrum et indivisum, quia quando aliquis obligatur ad praecepta superioris et inferioris, si in aliquo casu appareant contraria, sicut in proposito, non absolvitur a praecepto superioris per praeceptum inferioris; sed e converso, semper tenetur praecepto superioris obedire, praetermisso praecepto inferioris, nec in eo casu in quo repugnant, et non possunt simul ambo servari, et absolvitur a praecepto inferioris, quia inferior non instituisset tale praeceptum in aliquo casu, in quo credidisset repugnare praecepto superioris. Nunc autem de integritate istius Sacramenti est utrumque tam species panis quam vini, simul continentes corpus Christi verum et ejus sanguinem, quia sic Christus instituit illud confici a sacerdotibus, et etiam confecit sic, et ab eisdem sic sumi; patet in illis duobus capitibus canonis; igitur conficiens corpus Christi vice Christi, et percipiens, licet prius susceperit aquam, et non sit jejunus, tenetur ex praecepto Christi vinum consecrare, ut Sacramentum sit integrum, et non divisum, secundum secundum caput et per primum caput: Quotiescumque minister conficit corpus Christi, toties tenetur illud recipere; igitur talis quicumque, licet non sit jejunus, qui conficit corpus, et non sanguinem, tenetur sanguinem conficere et recipere, ut Sacramentum integrum et complete recipiat. Nec aliquis sic non jejunus peccat novo peccato percipiens sanguinem propter transgressionem praecepti Ecclesiae. Imo peccaret peccato mortali, si omitteret recipere sanguinem Christi, quia majus est praeceptum Christi quam Ecclesiae, ubi repugnat sibi Ecclesia, et majorem poenam infligit conficienti tantum in una specie, quam recipienti corpus Christi stomacho non jejuno. Patet in cap. praecedentibus de consecr. 2. et cap. liquido, in signum quod si praevidisset istum casum, nullo modo propter solutionem jejunii Sacramentum recipi integre prohibuisset. Nec est aliquis hic perplexus, quia ex lege Dei nullus est perplexus, sed obediens praecepto Dei. Praetermisso itaque inferioris praecepto doleat de negligentia, et secure in vino conficiat, et sic non jejunus sanguinem sumat, et meretur implendo praeceptum Dei.
Dices, scandalum erit, si postquam sumpserit aquam, percipiatur iterum consecrare vinum et sanguinem recipere.
Respondeo, utilius scandalum nasci permittitur, quam veritas derelinquatur, et ideo si populus ex hoc scandalizatur, non est curandum, quia non est ex se, et ex natura sua opus scandalosum implere praeceptum Dei, sed male interpretantibus est scandalum, quod non potest convenienter vitari, et ideo non ponderandum, sicut dicitur apud Matth. cap. 15. de illis scandalizatis, sinite illos, caeci sunt; si enim populus sciret causam quare iterum conficeret in vino, quam possunt supponere rationabiliter, non scandalizarentur, sed multum aedificarentur. Potest enim sine omni scandalo conficere sanguinem, et ipsum recipere, postquam aquam sumpserit, supplendo quod incaute fuit omissum in Sacramento. Potest enim caute ire ad cornu altaris, et ibi reoipere magnam quantitatem de vino, si aliqua pars aquae remaneat in calice, deinde; redire ad medium altaris, et dicere ibi supra vinum ab illo loco: Simili modo, usque illud hoc quotiescumque feceritis, et sine aliquo scandalo illud recipere.
Ad primum argumentum in oppositum, dico quod Christus reliquit Apostolis hoc statuere, ut nullus spiritualiter hoc Sacramentum regulariter acciperet, nisi jejunus jejunio naturae, vel ipsemet statuit hoc, et per Apostolos Ecclesiae nuntiavit.
Ad aliud, dico quod intentio Apostoli est in oppositum, ut scilicet primo sumat Sacramentum illud, et deinde post domi manducet, quia primo tempore, quando consecrabant sacerdotes in magnis panibus, et magna quantitate vini, de illis aliqui esuriebant, et ebrii erant, et erat contentio inter eos, quam volens destruere Apostolus hortatur ut Sacramentum spiritualiter recipiant, et domi manducent plenum cibum.
Sed hic est unum dubium de corpore Christi in Parasceve, quando sacerdos recipit vinum purum tantum, et non sanguinem post receptionem corporis Christi, et per consequens non videtur: quod semper sit necessarium Sacramentum istud recipi in utraque specie, sicut dicit ista decretalis.
Respondeo, dixi prius quod omnis conficiens corpus Christi debet conficere in utraque specie, et hoc dicit illa decretalis, non tamen semper quod recipiens recipiat in utraque specie, quia infirmus potest tantum illud recipere in una specie, ut in specie panis, ut patet; sed sacerdos in die Parasceves non conficit aliquid, sed utitur corpore Christi, quod confectum erat in die praecedenti; et ideo licet sacerdos in illa die habeat actum aliquem sacerdotis, offerendo scilicet orationes, dicendo pro se et pro populo, non tamen principalem actum, qui est conficere corpus Christi.