REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Existens in peccato mortali, et non poenitens, aut poenitens quidem, sed non confessus, cum habeat praesentiam confessarii, si communicet, peccat mortaliter, nisi necessitas secus facere cogat. Tricl. sess. 13. cap. 7. et can. 11. Cyprian. lib. 3. ep. 15. unde reprehenditur Cajet. oppositum tenens 3. p. q. 8. a. 4. Peccans autem venialiter, et absque confessione communicans, nullo modo peccat, sed melius est hujusmodi peccata prius confiteri.
Respondeo, quod tripliciter aliquis potest intelligi esse in peccato mortali, vel quia tunc actualiter peccat, ut habens propositum peccandi, et voluntatem actualiter malam, et peccantem, cum peccatum sit principaliter in voluntate; vel quia placet sibi de peccato commisso praeterito; vel exterius actualiter operatur malum et pec catum, et istis tribus modis actu aliter peccat. Alio modo potesl dici aliquis in peccato, quia post peccatum commissum non poenituit de eo, et isto modo dicitur esse in peccato, quia non est sibi remissum quousque poeniteat. Tertio modo aliquis contritus de peccato prius commisso, et tamen non confesso, dicitur esse in peccato, et iste, licet non sit peccator quantum ad maculam, quia poenituit, est tamen quantum ad reatum, quia adhuc obligatur ad confessionem per Ecclesiam, si opportunitas sacerdotis occurrat.
Primo modo existens in peccato mortali, si communicet, addit peccatum peccato; et sic intelligit Apostolus 1. ad Corinth. 11. quod percipientes hoc Sacramentum debent esse diligentes, saltem quod non sciant se esse in peccato mortali cum recipiunt.
Secundo modo existens in peccato, aut non poenituit, cum sciat se esse in tali peccato, et tunc est in primo gradu; aut non recolit se esse in peccato, quod dupliciter potest contingere, aut propter negligentiam suam, quia non discutit, nec examinat conscientiam suam, et tunc peccat recipiens, quia tenetur ad discussionem; si autem discutit, sicut potest humano modo cognoscere, et non invenit in se peccatum, nec peccat mortaliter communicando, neque venialiter; tum quia nullus tenetur ad impossibile: sed impossibile est se habere certitudinem quod non est in peccato mortali.
Tum, quia si teneretur discutere quousque esset certus, quilibet communicans exponeret se periculo peccati mortalis, quia quilibet debet timere se esse in tali, et sperare quod non.
Tertio modo, ut qui poenituit interius, sed non satisfecit Ecclesiae, distinguo, aut habet opportunitatem confitendi, aut non habet: si habet ut quod habet confessorem idoneum, hoc est qui habet potestatem, et non habet firmam credulitatem quod ipse revelaret confessionem, tunc tenetur prius confiteri, quam communicare; si autem non habet opportunitatem confitendi, aut illi incumbit ex officio communicare, aut non: si non incumbit, igitur tenetur expectare, vel peccat mortaliter: si incumbit sibi necessitas, ut propter vitationem scandali in se, vel in proximo, ut sacerdos Parochialis tenetur in solemni festo celebrare: vel si aliquis indutus alba, et tunc occurrat sibi aliquod mortale, quod commisit, nec possit pro tunc habere confessorem idoneum, nec potest vestimenta ponere sine scandalo, debet celebrare, modo paeniteat, ad vitandum scandalum. Si autem aliquis existat in peccato veniali, nullo modo peccat, nec venialiter, nec mortaliter communicando, quia veniale nullo modo repugnat effectui hujus Sacramenti, nec conversioni ad Deum. Melius tamen est de illis confiteri, qui potest antequam communicet, licet non sit necessarium.
Ad primum, dico quod nullus peccat faciendo modo debito illud ad quod tenetur, bene tamen propter medium indebitum faciendi. Unde bene potest contingere quod ille, qui est in peccato mortali, tenetur communicare, sed per nulam obligationem tenetur communicare in peccato mortali.
Ad aliud patet in positione, quia si tunc habeat memoriam primo postquam confecit, nullo modo potest dimittere, sicut neque in casibus minoribus propter scandalum.
Ad aliud, dico quod regulariter non tenetur aliquis ad confessionem, nisi semel in anno; tamen in casu tenetur, quod exponens se periculo mortis, nisi prius confiteatur, peccat mortaliter; tamen bene tunc posset poenitere de peccatis suis in periculo mortis, et non damnaretur. Sed cum hoc oportet eum poenitere de confessione omissa, quia forte hoc est peccatum mortale. Sic etiam speciali lege tenetur sacerdos antequam exerceat istum actum ad poenitentiam exteriorem. Et si inquiras, qua lege, dico quod illa lege Apostoli, quae habetur 2. Co rinth. 11. probet seipsum homo, etc.