REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum sit possibile substantiam corporis Christi sub speciebus panis realiter contineri?
Alens. 4. p. g. 40. m. 3. a. 1. D. Bonav. hic a. 1. q. 1. Rich. a. 1. q. 1. Gabr. q. 1. D. Thom. q. 1. art. 1. et 3. p. q. 75. art. 1. Suar. ibid. a. 46. Scot. in Oxon. hic et quodl. 10.
Quod non. Sub speciebus panis non consecrati non realiter continetur; igitur nec sub illis continetur post consecrationem. Probatio consequentiae, non potest corpus Christi aliter contineri sub istis speciebus nunc quam prius, nisi aliter se habeat nunc quam prius, quia sicut impossibile est aliquid esse, quod prius non fuit, nisi mutetur secundum formam, ita impossibile cst quod aliquid adsit in aliquo, ubi prius non fuit, nisi ipsum mutetur secundum ubi. Sed si corpus Christi nunc sit sub speciebus panis, et prius non fuit, et non fit mutatio in illis speciebus, igitur mutatur secundum ubi localiter; sed non potest mutari localiter nisi dimittendo unum locum, et acquirendo alium, quod non convenit corpori Christi, quia secundum Augustinum super Joan. Homil. 24. et de consecr. d. 1. ubi supra, donec finiatur saeculum. Dominus est sursum in caelo; igitur non potest corpus Christi sub speciebus contineri magis realiter post consecrationem quam ante.
Item secundo sic: Corpus Christi sub illis speciebus non potest realiter contineri, ut non quantum existens, quia cum in coelo sit quantum, et sub illis speciebus est non quantum, simul esset quantum, et non quantum. Nec etiam potest ibi contineri ut existens quantum, quia quantitas non potest separari a suo modo quantitative, sicut nec subjectum a sua propria passione, nt homo a risibilitate, et triangulus ab habere tres; sed modus quantativus si esset aliud a quantitate, non esset passio ejus; igitur non potest corpus Christi quantum existens, esse sub speciebus panis sine modo quantitative
Si dicas quod corpus Christi quantum est ibi, et modo quantitative
Contra, si hoc esset verum, sequeretur quod dimensio corporis Christi simul esset cum alia dimensione, ut panis, quod non est verum; ergo nullo modo potest corpus Christi ibi contineri.
Tertio, si corpus Christi esset sub illis speciebus realiter, aut esset habens partem extra partem, aut non, si non, igitur esset ibi non quantum, quia definitio quanti continui saltem permanentis, est habere partem extra partem. Nec posset ibi esse primo modo, quia tunc esset corpus Christi minus se ipso, quia minus corpus non potest esse simul cum majori, nec e converso. Sed si corpus Christi sub speciebus panis haberet partem extra partem, esset majus quantitate hostiae, et simul cum hoc, cum esset cum dimensionibus hostiae, et esset majus se, et simul esset majus corpus cum minori.
Contra, Matth. 26. Hoc est corpus meum, ubi pronomen non demonstrat nisi species panis pro ultimo instanti prolationis verborum sub esse corporis Christi tanquam cuidam signo, ad quod voluit Deus pro illo instanti facere ibi corpus su um, hoc, inquit, facile in meam commemorationem.