Postquam determinavit de incarnatione ex parte assumpti, ostendens quid assumptum est, et cujus conditionis fuerit antequam assumeretur, in ista parte determinat de effectivo ipsius assumpti; et dividitur in duas partes: in prima ostendit quare efficientia naturae assumptae spiritui sancto appropriatur; in secunda movet quamdam dubitationem ex dictis consequentem, ibi: sed non est in hoc diutius immorandum. Circa primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo determinat eam, ibi: non enim ideo operatio incarnationis spiritui sancto saepius attribuitur, quod ipse solus eam fecerit; tertio confirmat per auctoritatem, ibi: cum illam creaturam quam virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam filii pertinentem tota trinitas fecerit...
Cur in ea facienda spiritus sanctus solus nominatus est? sed non est in hoc diutius immorandum. Hic determinat quamdam dubitationem ex praedictis ortam. Si enim christus, inquantum homo, de spiritu sancto natus est, videtur quod spiritus sancti filius sit inquantum homo. Circa hoc ergo duo facit: primo movet dubitationem; secundo determinat eam, ibi: proinde cum fateamur, christum natum de spiritu sancto ex maria virgine, quomodo non sit filius spiritus sancti, et sit filius virginis...
Explicare difficile est. Circa quod duo facit: primo ostendit quod christus non dicitur natus de spiritu sancto, sicut de patre; secundo exponit qua ratione de spiritu sancto natus dicatur, ibi: profecto modus iste quo natus est christus de maria virgine sicut filius, et de spiritu sancto non sicut filius, insinuat nobis gratiam dei. Circa hoc duo facit: primo ostendit quod hoc dicitur ad signandum rationem illius nativitatis, quia per gratiam est, ut ly de denotet quasi rationem operis. Secundo ostendit aliam rationem qua hoc dici possit, scilicet quia spiritus sanctus fecit christum inquantum est homo, ut ly de denotet habitudinem causae efficientis, ibi: potest etiam dici christus secundum hominem ideo natus de spiritu sancto, quia eum fecit. Circa quod iterum duo facit; primo prosequitur rationem secundo assignatam; secundo movet quamdam quaestionem circa verbum apostoli inductum, ibi: sed quaeri potest, cum nos salvatorem natum profiteamur, cur apostolus factum eum dicat ex semine David, et alio loco factum ex muliere; cum aliud sit fieri, aliud nasci.
Hic est triplex quaestio: prima de conceptione christi in comparatione ad efficientiam spiritus sancti; secunda de ipsa in comparatione ad matrem concipientem; tertia de ipsa per comparationem ad gratiam, per quam conceptio facta dicitur. Circa primum quaeruntur duo: 1 utrum efficientia conceptionis christi spiritui sancto appropriari debeat; 2 utrum ratione hujus efficientiae christi secundum quod homo, spiritus sanctus possit dici pater.