REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Resolvit possibile esse corpus et sanguinem Christi esse sub speciebus panis et Tini. Deinde docet in mutatione locali communiter concurrere quatuor mutationes, et octo terminos; si tamen corpus motum aliud non expelleret, tantum essent duae mutationes, et quatuor termini, et si ipsum locum suum non amitteret, tantum esset una mutatio. Resolvit non posse poni hic corpus Christi sine omni mutatione; habet ergo praesentiam realem, quae est respectus realis extrinsecus adveniens.
Quantum ad primum articulum, dico quod corpus Christi potest esse sub speciebus panis, ubi prius non fuit, sine mutatione loci, in quo prius fuit, ad locum specierum panis, et tamen oportet necessario aliquam mutationem ponere circa corpus Christi. Quantum etiam ad secundum articulum, dico quod possibile est ita esse, quod corpus Christi ibi sit, sine modo quantitativo.
Quantum ad primum est sciendum, quod in omni motu locali, ubi unum corpus expellit aliud locatum, est assignare duos motus, et quatuor terminos, quia quod movetur de loco in locum, habet duos motus concurrentes, et quatuor terminos. Unus motus est a termino positivo ad terminum privativum, et dicit privationem termini a quo, et potest iste motus vocari motus, vel mutatio deperditiva. Alius motus est a termino privativo a quo ad terminum positivum, et potest vocari haec mutatio acquisitiva, ita quod quilibet motu s habet duos terminos. Eodem modo esset distinguendum ex parte corporis cedentis isti per motum localem. Supponatur igitur quod Deus posset idem corpus in duobus locis facere, sicut duo corpora in eodem, ( cujus possibilitas alias apparebit), non esset tunc nisi una simplex mutatio a termino a quo privativo, ad terminum ad quem positivum, absque eo quod corpus motum perdat primum ubi, et si Deus faceret unum corpus ut gloriosum cum alio corpore, fleret ei praesens, et non tantum circumscriptive, sed circumscriptive et definitive, quia dato quod Angelus esset sic simul cum aliquo corpore, per aliquam mutationem, esset tunc simul cum corpore definitive, et non circumscriptive, quia praesentia Angeli cum corpore est simplicior praesentia corporis cum corpore circumscriptive; abstrahendo igitur ab essendo simul praesentialiter cum alio in loco circumscriptive et definitive prael sentiam alicujus cum alio absolute, quod est esse praesens simplicius istis modis, sicut est in proposito, ubi corpus Christi est praesens simul cum speciebus hostiae, oportet necessario quod hoc sit per mutationem in aliquo, quia non est intelligibile ipsum modo esse sub hostia, et prius non, nisi facta mutatione in aliquo de novo, quia impossibile est transitum fieri a contradictorio in contradictorium, nisi per aliquam mutationem factam in aliquo in fine illius transitus; igitur si corpus Christi modo sit sub speciebus, et prius non, hoc est per mutationem factam in aliquo. Non in pane, vel circa panem fit mutatio ex vi conversionis, quia panis non manet, nec circa species, quia istae non afficiunt corpus Christi post conversionem, nec aliter se habent post conversionem quam prius, quia ex hoc quod modo sunt sine subjecto, non aliter se habent, quam si semper fuissent sine subjecto: sed si semper fuissent sine subjecto, non continerent corpus Christi de novo per mutationem earum; igitur nec modo ex hoc quod sunt sine subjecto aliqui variantur: igitur oportet quod ista mutatio sit circa corpus, quod modo est sub speciebus, et prius non fuit.
Sed dato quod ista mutatio sit in corpore Christi, quid est illud novum in eo, per quod modo est hic sub speciebus, ubi prius non fuit. Respondeo, quod non est aliqua forma absoluta, sed tantum respectus extrinsecus adveniens, contingenter consequens extrema posita in esse ut quaedam praesentia corporis Christi sub speciebus hic, ubi prius non fuit, nec ad istum respectum praecedit aliqua alia mutatio ad formam absolutam. Posito enim ligno et igne, sine aliquo alio in ligno vel in igne, facta approximatione debita per mutationem, vel motum ad ubi, sequitur contingenter calefactio, et hoc agit, et illud patitur, et ideo contingenter, quia positis extremis, et non approximatis, non sequitur actio vel passio. Nec etiam motus, vel mutatio ad ubi necessario requiritur ad hoc quod ignis agat et lignum patiatur, quia posito obstaculo, vel impedimento aliquo inter ista summe approximata, non agent ad invicem, et amoto impedimento, statim agunt ad invicem sine aliquo respectu extrinsecus adveniente, vel mutatione praecedente actionem in agente, et passionem in ligno, vel in passo. Eodem modo in proposito, positis illis speciebus separatis a subjecto et corpore Christi, non necessario sequitur praesentia Christi ad illas species, quia illa praesentia corporis ad esse sub speciebus, non est respectus oriens necessario ex natura extremorum, sed respectus extrinsecus adveniens contingenter sequens extrema posita, quia facta conversione panis in corpus ex vi consecrationis, sequitur praesentia ejus sub speciebus, ubi prius non fuit.
Sed cujus generis est iste respectus novus in corpore Christi? Dico quod sicut ubi Angeli aliquo modo reducitur ad Praedicamentum ubi, licet hoc non diceret Philophus, quia non poneret ubi posse causari, nisi ex esse in loco circumscriptive, sic praesentia corporis Christi in speciebus habet reduci ad praedicamentum ubi, minus tamen proprie, quia praesentia ejus cum speciebus simplicior est praesentia Angeli cum speciebus.