REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Rejicit asserentes partes corporis Christi non esse extra se invicem in hostia, et resolvit quantitatem corporis Christi habere ibi positionem, seu ordinem partium in toto, non tamen in ordine ad locum, quia haec positio contingenter ei advenit. Idem tenet D. Thom. quaest. 36. art. 3. Alens 4. part. quaest. 10. num. 7. art. 3. D. Bonavent. hic part. 1. quaest. 4. Vide Scotuni in Oxon. hic a num. 14. et quodl. 10.
Quantum ad secundum articulum, dico quod duplex est positio; una, quae est differentia quantitatis, dicens ordinem partium in totum, secundum quam una pars totius quantitatis est extra aliam.
Alia est positio, quae est Praedicamentum, quae dicit ordinem partium in loco, vel in toto per comparationem ad partes continentis corporis. Quantum ad perfectionem, quae est differentia Quantitatis, dicunt aliqui quod corpus Christi est sub speciebus sine positione partium illo modo, quia sine modo quantitativo, quia sicut Deus potest facere unum corpus simul cum alio corpore, ita potest facere partem unius corporis cum parte alterius, et quamlibet partem unius corporis cum alia parte, ut manum cum digito, et quamlibet partem simul cum alia parte per subintrationem partium in se, vel in unam partem, et ita potest facere omnia in seipso usque ad minimam quantitatem possibilem in natura.
Sed istud non est convenienter dictum in proposito, quia non est verisimile quod ita confundat corpus suum, et ita miserabiliter disponat illud, ut ubi sit caput, ibi sit pes, quia hoc tolleret formam et omnem dispositionem naturalem corporis Christi.
Ideo dico aliter, quod corpus Christi sub speciebus habet positionem, quae est differentia Quantitatis, per quam habet partem extra partem, et tantum distat caput a pede, tam cum est in Sacramento, quam cum est in coelo, quia ita longus et latus est hic, et tantum distant partes a se invicem, sicut in coelo; et ideo non est hic sine tali modo quantitativo et positione partium, quae est differentia quantitatis. Sed Deus aufert positionem, quae est Praedicamentum a corpore in altari, nam Praedicamentum positionis non dicit nisi ubi Praedicamentum cum ordine et mensuratione partium contenti ad partes corporis continentis. Unde praesupponit Praedicamentum vbi, et superaddit habitionem partium totius contenti ad partes corporis continentis correspondentes partibus locati habentibus positionem, et est respectus extrinsecus adveniens, quia contingenter advenit positis extremis, et sine modo quantitativo. Et ista positione posset Deus facere alicubi realiter aliquod corpus contineri, quia ex quo ego possum facere corpus meum sine hac positione in illo, et sine quacumque demonstrata non est mirum si Deus potest facere corpus Christi sine quacumque tali positione universaliter; nam Deus potest facere superficiem sine hoc colore, et sine isto, et sine omni universaliter, quia color est extra per se rationem superficiei; igitur similiter cum quaelibet talia positio sit respectus extrinsecus adveniens corpori, et contingenter, potest Deus facere corpus esser sine omni tali respectu, et per consequens potest facere quod aliquod corpus in partibus ejus non habeat ordinem ad partes loci, etsi natura hoc non possit, et ita corpus Christi sine illo modo quantitativo potest esse sub speciebus Sacramenti, et istam positionem partium corporis, quam habet in coelo respectu continentisa non habet in Sacramento, et per consequens sine omni respectu illo extrinsecus adveniente, quem habet in coelo, potest facere corpus suum hic, nam ubi quod habet in coelo, est prius positione.
Dico igitur quod esse quantum sine modo quantitative est habere positionem partium in toto sine ordine partium totius ad partes corporis continentis, et quia hoc Deus potest facere, possibile est corpus Christi quantum sine modo quantitativo esse sub speciebus panis; corpus autem quantum habet modum quantitativum ex hoc, quod habet partes ejus coextensas partibus corporis continentis, et per oppositum corpus quantum, quod non habet sic partes ejus extensas et commensuratas partibus corporis continentis, cujusmodi est corpus Christi in altari, non habet modum quantitativum.
Sed dices, posito fundamento et extremis, necessario etiam ponitur relatio, sicut positis duabus substantiis aequalibus vel aliis, necessario sequitur aequalitas et similitudo; igitur positis extremis, corpore scilicet Christi contento, et corpore continente, necessario, ut videtur, sequitur coexistentia partium contenti ad partes continentis, et ita positio et modus quantitatibus.
Respondeo, quod non est simile, quia aequalitas est passio relativa, et relatio intrinsecus adveniens, oriens ex extremis necessario, et ideo necessario sequitur ea ipsis extremis positis in esse; positio Praedicamentorum est respectus tantum extrinsecus, et contingenter adveniens, quia est tantum quaedam extensio partium totius contenti ad partes continentis, sine qua corpus potest esse.
Exemplum istorum est, quia si aliquod corpus esset extra coelum, in illo vacuo imaginario, vere esset aequale corpori intra coelum, vel inaequale, non tamen esset ei coextensum, quia non esset aliud extremum coextensionis, ad quod necessario extensio sequeretur, sicut est aequalitas, et si esset aliud extremum, adhuc non necessario sequeretur coextensio, quia coextensio et commensuratio est relatio, vel respectus contingenter tantum et extrinsecus adveniens.
Ad primam rationem, dico quod oportet necessario ponere aliquam mutationem circa corpus, cum modo est sub speciebus, ubi prius non fuit; non mutationem ad formam absolutam, quia nulla substantia, nec qualitas, nec quantitas mutatur in eo, nec incipiendo, nec desinendo; nec mutatur proprie ad ubi, quia ex quo Angelus non proprie mutatur, sed movetur ad ubi multo minus corpus Christi mutatur ad ubi, proprie loquendo; multas enim conditiones loci habet ubi Angeli, quas non habet praesentia corporis sub illis speciebus: mutatur tamen aliquo modo ad ubi, quia sicut praesentia sua potest variare locum aliquo modo, ita et ubi.
Ad secundum, dico quod corpus est ibi sine modo quantitativo, qui est positio Praedicamentorum, nam positio talis in partibus totius non est nisi accidens per accidens quanti, et non propria passio ejus, ut sumit ratio; et ideo potest Deus facere quantum corpus sine tali modo quantitativo, vel tali positione partium.
Ad tertium, quod si partes comparentur ad invicem, pars corporis Christi est extra partem sub speciebus in Sacramento, et ita longus et latus est Christus sub hostia sicut in caelo. Si autem partes corporis comparentur ad partes corporis continentis, ut ad partes hostiae, sic non sunt coexistentes illis, nec per hanc comparationem habet corpus Christi partem extra partem: nec hoc est inconveniens, quia partes totius possunt habere ordinem in toto sine ordine earum ad tertium, et ad partes corporis continentis.