Ad primum sic proceditur. Videtur quod nulli personae efficientia illa appropriari debeat.
Operatio enim dei est sua essentia. Sed essentia est communis tribus personis, et nulli eorum appropriabilis.
Ergo nec operatio divina, qua conceptio hominis christi perfecta est, alicui personae debet appropriari.
Praeterea, Damascenus dicit 1 capitulo 3 libri, quod incarnatione manifestabantur simul bonitas, potentia, justitia, et sapientia dei. Sed sicut bonitas appropriatur spiritui sancto, ita potentia patri, et sapientia filio. Ergo efficientia carnis assumptae non magis uni personae quam alteri appropriari debet.
Sed contra, omnis operatio divina procedit ab eo secundum rationem alicujus attributi, sicut et operatio creaturae procedit ab ea secundum suam formam. Sed quodlibet divinorum attributorum est alicui personae appropriabile. Ergo et quodlibet divinum opus alicui personae appropriari debet sicut causae efficienti; et ita opus incarnationis.