REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum possibile sit corpus Christi realiter simul esse in caelo, et in altari sub Sacramento ?
Henric. quodl. 9. cap. 32. D. Thomas 3. part. quaest. 75. art. 1. ad 3. et hic quaest. 1. art. 1. Palud. quaest. 1. Durandus quaest. 1. Capreol. quaest, 1 . Hervaeus quodl. 11 . quaest. 13 . negant unum posse esse in pluribus quantitative, sed a firmant cum Scoto, Alens. 4. part. quaest. 44. membro 7. Richard. hic art. 2. quaest. 2. Major. quaest. 1. Gabr. quaest 1. art. 2. Bellarm. 3. de Euchar. cap. 3. fif 4. Snarez disp. 48. sect. 4.
Quod non secundum Augustinum, et ponitur, de Consecr. dist. 2. una haeresis: Corpus Christi ex quo surrexit, in uno loco esse oportet.
Item, formalis ratio essendi in loco est quantitas; patet per Philosophum 4. Phys. text. 4. Sed nihil potest plurificari nisi plurificata ejus formali ratione; igitur si corrpus Christi simul esset in duobus locis, ut in coelo et in altari, sequeretur quod haberet duas quantitates corporales, et ita essent duo corpora.
Tertio sic: Quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem; igitur a simili, quaecumque sunt simul cum alio, inter se sunt simul; ergo si corpus Christi sit simul in coelo et in Eucharistia, coelum et Eucharistia sunt simul, quod falsum est.
Item, quod distat ab alio, est aliud ab illo: sed si aliquid simul esset in coelo et in altari, distaret a se per spatium medium, in quo non esset; igitur esset aliud a se.
Item quinto sic: Si corpus Cingisti simul esset in coelo et in Eucharistia, igitur simul posset moveri et quiescere; consequens est impossibile, igitur et antecedens.
Probatio consequentiae, in coelo quiescit, et in hostia movetur, mota hostia, si sit ibi, quia motis nobis moventur omnia, quae in nobis sunt, 2. Topicor. cap. 3.
Contrarium patet per multas auctoritates in littera, et extra de Consecr. dist. 5. dicitur quod verum corpus Christi est in altaria sub speciebus Eucharistiae, et constat quod vere etiam est in coelo, quia secundum Augustinum, donec finiatur saeculum, sursum est Dominust.