Ulterius. Videtur quod non debet etiam appropriari spiritui sancto, ut dicatur de spiritu sancto conceptus. Spiritus enim sanctus caritas est, et donum dei, ut in 1 Lib., dist. 1, habitum est.
Sed non convenienter dicitur christus conceptus de caritate vel dono dei. Ergo nec de spiritu sancto conceptus dici debet.
Praeterea, ut ex verbis Augustini habitum est 36 dist., 1 Lib., haec praepositio de denotat consubstantialitatem: unde non dicimus aliquid de aliquo fieri, nisi de ejus substantia sit: dicimus enim esse filium de patre; non autem caelum et terram de deo. Sed christus secundum hominem non est consubstantialis spiritui sancto. Ergo non debet dici de spiritu sancto natus.
Sed contra est quod dicitur Matth. 1, 20: quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est.