REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Resolutio, unum corpus poni posse in diversis locis dimensive, quia hoc tantum est habere plures respectus extrinsecus advenientes, sicut una albedo habet multas similitudines. Ratio, quia hoc non repugnat; ergo fieri potest a Deo. Antecedens patet, respondendo ad omnia in contrarium. Praemittit tria pro solutione argumentorum. Primum, forma praecedens ubi non variatur variato ubi. Secundum, passum idem patitur in diversis ubi a diversis agentibus, quod pateretur ab eisdem in eodem ubi, si applicarentur. Tertium, quod agens ageret in uno ubi, in unum vel plura passa, idem in pluribus ubi.
Respondeo igitur ad quaestionem, dicendo omnipotentiae Dei esse possibile omne illud quod non includit manifestam contradictionem, et sic quod potest facere corpus Christi, sive quodcumque aliud corpus, esse in duobus locis simul dimensive, localiter, et modo quantitativo, cum omnibus accidentibus suis absolute, sicut concludunt istae rationes. Modus ponendi est iste: Corpus esse in loco nihil aliud est, quam habere ubi, id est, circumscriptionem passivam a circumscriptione activa loci praecedentem: non est autem activa proprie circumscriptio loci respectu ubi, sed sicut imaginamur ibi esse actionem et passionem. Istud autem ubi, sive circumscriptio passiva, est respectus extrinsecus adveniens, et non forma aliqua absoluta, alioquin coelum toties acquireret formam absolutam, quoties moveretur secundum ubi, et ita reciperet impressiones peregrinas corruptivas, praeter illuminationes, quod negat Philosophus 1. caeli text. 22. quia secundum eum, coelum non movetur ad, formam, sed tantum ad ubi novum, quod est respectus extrinsecus adveniens. Iste autem respectus extrinsecus adveniens potest de novo advenire sine aliqua forma absoluta nova, quia tantum contingenter sequitur extrema posita, ut supra ostensum est quaest, de charactere *. Nam respectus extrinsecus adveniens non advenit posito solo fundamento, quia relatio, quae est talis respectus intrinsecus, non potest intelligi sine termino, quia aliter non esset relatio, quia essentialiter relatio, vel respectus talis, aliquando respicit pro correlativo; igitur relatio non advenit, nisi posito fundamento et termino; igitur relatio vel respectus ille, quia extrinsecus advenit, non necessario advenit istis positis, quia si ista relatio, quae est extrinsecus adveniens, sicut necessario sequitur positis extremis, et per consequens si respectus extrinsecus adveniens esset respectus intrinsecus adveniens, ubi igitur, quod est respectus extrinsecus adveniens, tantum contingenter positis extre mis istis advenit. Sed idem corpus esse in duobus locis est idem corpus habere duo ubi, et duos respectus extrinsecus advenientes, et contingenter inexistentes positis extremis; sed in eodem corpore esse duos respectus extrinsecus advenientes ad duos terminos, et ejusdem speciei, non videtur impossibile, quia duo respectus extrinsecus advenientes, et ejusdem speciei possunt esse in eodem ad duos terminos, ut duae similitudines in eodem albo ad duo alba possunt esse simul, ut patet. Minus autem videtur illas relationes intrinsecus advenientes, quae necessario consequuntur extrema posita, esse in eodem, quam duas relationes extrinsecus advenientes, quae contingenter consequuntur extrema posita, esse in eodem, nisi alter eorum esset adaequatus suo fundamento, et nisi adaequaret suum fundamentum. Nunc autem secundum aliam opinionem, una quantitas tantum limitatur ad unum ubi, et ideo non est possibile illa duo ubi esse in eodem fundamento.
Sed istud dictum est frustra, et sine ratione, nam una quantitas non adaequatur in ratione fundamenti uni aequalitati, quia potest fundare plures aequalitates; igitur cum respectu ubi talis non sit majoris perfectionis, quam aequalitas, potest eadem quantitas fundare plures tales respectus de genere ubi. Quod si negetur similitudo, detur causa negationis ejus, aliter petitur.
Item, non magis est quantitas limitata ad suum ubi proprie dictum, quam substantia creata, et quanta ad suam praesentialitatem, vel ubi, quod sibi convenit suo modo. Sed substantia non limitatur ad unam praesentialitatem, vel unum ubi, quia substantia corporis Christi potest esse simul praesens cum pluribus hostiis, et in pluribus speciebus panis, et in diversis altaribus, licet sit ibi sub quantitate panis; igitur si substantia non limitatur ad suam praesentialitatem igitur nec quantitas limitatur ad suam praesentialitatem unam, vel ubi unum.
Dico igitur quod Deus potest facere idem corpus in pluribus locis localiter, sicut potest facere duo corpora in eodem loco: et si nulla ratio esset ad hoc, nisi quod rationes in oppositum possunt solvi, non debet poni impossibile Deo, quia multa potest Deus, quae nos non possumus intelligere secundum Hilarium.