REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad quaestionem secundam resolutio: Posse corpus Christi simul esse in coelo, et in altari, quia ibi non est contradictio. Et regula Doctoris hic notanda est, nempe, nihil est denegandum Deo, licet ei convenire non probes, modo solvere possis rationes in contrarium. Vide eum in Oxon. hic quaest. 3. et Scholium ibi num. 2.
Quantum ad solutionem primae ex his duabus quaestionibus, dicunt aliqui quod corpus existens in coelo dimensionabiliter potest realiter esse in Eucharistia per conversionem alterius in ipsum, non per proprias dimensiones, quia propriae ejus dimensiones non sunt alicubi praeterquam in coelo, nisi tantum concomitanter, quia si primo esset dimensionabiliter in Eucharistia sub hostia consecrata, sequitur quod simul esset dimensionabiliter in diversis locis, quod videtur impossibile.
Contra: Istud primum istorum est improbatum superius in ista dist. Secundum etiam improbatur in quaestione praecedente: ideo dico aliter, quod corpus Christi existens in coelo potest realiter non tantum secundum modum ejus naturalem esse in alio loco vel in altari, et non solum per conversionem alterius in ipsum, ut patet ex praedictis, sed etiam alio modo, sine omni conversione. Patet ibi.
Ad rationem primam in oppositum, cum arguitur, quod corpus Christi in uno loco esse oportet, respondet, oportet, id est, opportunum est, quia realiter verum est, quod est in coelo corporaliter, tamen aliquando de potentia absoluta posse esse alibi corporaliter, quam tantum ibi. Et hoc credimus esse necessarium, quia aliquando factum, quia pie creditur quod in assumptione matris suae occurrit ei corporaliter.
Ad secundum, cum dicit quantitatem esse formalem rationem alicujus essendi in loco, dico quod ratio formalis alicujus potest intelligi dupliciter. Uno modo quod sit quo aliquid est formaliter tale, ut calor est formalis ratio, quo aliquid est calidum, et similitudo ratio formalis, qua aliquid est simile, et albedo, qua aliquid est album: et ideo nullo m odo plurificatur, nisi plurificata sua ratione formali. Alio modo accipitur ratio formalis alicujus pro causa proxima elicitiva alicujus effectus, vel causa fundamenti proxima alicujus, sicut dicimus quod calor est formalis ratio calefaciendi, et albedo disgregandi et assimilandi; et isto modo quantitas est formalis ratio essendi in loco, quia est causa et proximum fundamentum plurium ubi et essendi, et de ista ratione formali non oportet quod plurificetur, et plurificata illa, cujus ratio est formalis, vel causalis, quia nunquam plurificato posteriori essentialiter, quod contingenter sibi convenit, multiplicatur de necessitate suum prius.
Ad tertium cum dicitur, quae simul sunt cum tertio, inter se simul sunt, dico quod haec propositio universaliter est falsa, nisi quando illud tertium, cum quo sunt illa simul, sit limitatum, secundum illud esse, secundum quod illa dicuntur esse simul cum illo, quia quando est illimitatum ad illud esse, secundum quod alia dicuntur esse simul cum eo, et ad aliud, est propositio falsa. Exemplum, aeternitas est simul cum hoc nunc, et anima Antichristi est simul cum aeternitate quando esti igitur hoc nunc est simul cum illo in quo anima Antichristi erit, non valet, quia aeternitas est quoddam illimitatum ad extrema, cum quibus licitur esse simul. Similiter quod sst hic, est simul cum Deo, et quod est Romae, est simul cum Deo; igitur ista inter se sunt simul, non valet, quia tertium non est praecise cum extremis, quando concluditur eorum simultas inter se. Eodem modo est in proposito, corpus enim de se non est formaliter limitatum, et de necessitate ad unum ubi, vel ad unum locum, quia ut comparatur ad virtutem et potentiam divinam, potest esse in pluribus locis, ut prius patuit: ideo non sequitur, unum corpus potest esse simul, simultate corporis in duobus locis: igitur et ista loca possunt esse inter se simul.
Ad quartum, cum arguitur quod si corpus distaret a se, esset aliud a se, respondeo, quod non sequitur, sicut patet de anima existente in capite et in pede, et distante a se per medium, scilicet in totum corpus, et tamen est eadem, ex illimitatione sua ad omnes partes, et tota in qualibet. Similiter esse, quod habet homo modo, et esse, quod postea habebit in fine vitae suae, distant ab invicem, secundum durationem mediam, nec tamen sequitur quod est aliud et aliud esse, sed omnino idem esse. Unde consequentia non valet, quia diversitas in posteriori non concludit diversitatem in priori, ut sunt duo loca, igitur duae quantitates.
Ad ultimum, utrum corpus Christi sub hostia moveatur mota hostia, vel non? et quomodo non, et quomodo sic, dicetur inferius.