Ad secundum sic proceditur. Videtur quod christus, secundum quod homo, possit dici filius spiritus sancti. Humanam enim naturam quam assumpsit christus, tota per indifferentiam trinitas operata est. Sed homo christus jesus convenienter dicitur filius dei patris. Ergo etiam potest dici filius spiritus sancti, vel totius trinitatis.
Praeterea, secundum philosophum in 15 de anim. Lib., in generatione humana materiam ministrat mater; actio vero ex semine patris est. Sed omnem actionem quam facit semen hominis patris in generatione humana, facit in conceptione christi spiritus sanctus, et multo efficacius. Si ergo ratione illarum actionum dicitur unus homo pater alterius, videtur quod spiritus sanctus dicitur pater christi secundum humanam naturam.
Praeterea, ex hoc homo dicitur pater hominis, quia genuit eum ex matre similem in sua natura. Sed potest dici, ut videtur, quod spiritus sanctus genuit christum ex maria virgine, sicut etiam dicitur in Glossa Matth. 3, quod deus ex Sara genuerit filium. Cum ergo christus et spiritus sanctus sint ejusdem naturae, videtur quod spiritus sanctus possit dici pater christi.
Sed contra est auctoritas Augustini in littera.
Praeterea, sicut supra, 1 dist., dixit magister, ideo filius, et non pater aut spiritus sanctus, assumpsit carnem, ne nomen filii transiret ad aliam personam. Sed non est minus inconveniens quod nomen patris transeat ad aliam personam quam nomen filii. Ergo nomen patris non debet transire ad personam spiritus sancti, ut dicatur pater christi.