Ulterius. Videtur quod possit christus dici filius trinitatis. Christus enim, secundum quod homo, creatura est. Sed nos dicimur filii trinitatis per creationem; Deut. 32, 6: numquid non ipse est pater tuus? ergo et christus potest dici filius trinitatis, secundum quod homo.
Praeterea, Rom. 8, 29: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: Glossa: secundum humanam naturam, secundum quam fratres habet; secundum autem divinam non habet. Sed fratres dicuntur qui ex eodem patre nascuntur. Cum ergo pater eorum qui dicuntur fratres christi, sit tota trinitas, videtur quod etiam christi hominis secundum humanam naturam.
Praeterea, cujuslibet gratiam habentis dicitur pater tota trinitas: joan. 1: dedit eis potestatem filios dei fieri. Sed christus plenissime habuit gratiam.
Ergo potest dici filius totius trinitatis, inquantum est homo.
Sed contra, sicut infra probatur, dist. 10, christus non est filius nisi naturalis. Sed naturalis filius non est trinitatis, sed patris tantum. Ergo christus non potest dici filius trinitatis.
Praeterea, secundum Damascenum, filiatio non determinat naturam, sed personam. Sed in christo quamvis sint duae naturae, non est ibi nisi una persona aeterna. Cum igitur secundum personam aeternam non possit dici filius trinitatis, nullo modo potest dici filius trinitatis.