REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum: Corpus Christi esse in calo, ex Trident. sess. 13. cap. 1. et August. de consecrat. d. 2. c. 1. haeresis, idque modo naturali. Secundum: Esse sub speciebus sacramentaliter. Tertium: Corpus, ut est terminus consecrationis panis, non includit animam, nec accidentia, licet haec comitentur. De anima patet, quia si fleret consecratio in triduo mortis, eodem modo poneretur corpus sub speciebus sicut nunc, et tamen non esset sine anima sub ipsis. Videtur hoc dicere Trid. sess. 13. c. 3. dum ait animam ex vi verborum non poni sub speciebus. Quartum: Corpus includere sanguinem, vel non, incertum est: et idem est de reliquis humoribus, an includantur in corpore, ut est terminus consecrationis, necne.
Respondeo, hic primo videndum est de suppositis in quaest. 2. Illis suppositis declaratis respondendum est ad quaestionem. De primo dico, quod supponitur in quaestione corpus Christi existere in coelo naturaliter, et modo naturali; supponitur etiam quod sit sub speciebus panis sacramentaliter, et quaeritur deinde si eaedem proprietates et partes conveniant ei ut existit hic et ibi? Ista supposita sunt vera. Primum existit in coelo quia tenemus ex fide quod Christus veraciter in corpore resurrexit et ascendit in coelum totaliter, et quod ibi sit corporaliter: Donec fi niatur saeculum, sursum est Dominus, di cit Augustinus.
Et secundum est verum, quia istae species facta consecratione sunt unum signum corporis Christi veri, tanquam primo contenti, licet ex consequenti et concomitanter possit alia, quae consequuntur primum signatum, consequenter signare, sicut est de signo naturali, ut rubore, qui ut primum signatum denotat et significat verecundiam inesse, ex consequenti vero apparens turpe. Sic est in proposito, quia Eucharistia primo ex institutione significat. corpus Christi sub illis speciebus contineri realiter, quia placuit Deo in speciebus post consecrationem, ut quodam signo vero et efficaci, corpus Christi realiter contineri; et hoc congruum erat, quia, ut dictum est, ex quo voluit corpus suum esse nutritionem et cibum animae spiritualem, congruum fuit instituere aliquod signum illud repraesentans, cui conveniret nutritio et cibatio corporalis, cujusmodi est species panis. De ratione autem cibi, ut distinguitur contra potum, est, quod habeat partes solidas; et ideo voluit species panis esse signum proprium cibi spiritualis, et carnis suae, ut distinguitur contra sanguinem, licet ex consequenti significet sanguinem, quia nec corpus, nec caro sua est sine sanguine. Eodem modo voluit vinum esse primum signum partium non solidarum, ut sanguinis, licet concomitanter significet partes solidas; unde sive fiat conversio specierum panis in corpus, et specierum vini in sanguinem, sive non, semper istae species ex institutione divina significant corpus Christi, et sanguinem sub illis realiter contineri, non ex vi conversionis, sed ex vi Sacramenti, et institutione divina semper suum significatum simul cum eis, et ita corpus est primum signatum hujus signi.
Sed quid includit corpus Christi, ut primum signatum hujus signi? Respondeo quod non animam, quia si fuisset consecratio corporis Christi facta in triduo, fuisset tantum corpus signatum hujus signi, et non anima, quia tunc corpus Christi sub speciebus non habuisset animam, quia fuit mortuum, et simul non potuit esse animatum, et non animatum; certum est etiam, quod accidentia non pertinebant ad rationem primi signati, quia quod continetur ibi, ut primum signatum, est nutrimentum spirituale reficiens animam, sicut signum ejus est species panis corporaliter nutrientis; et ideo licet accidentia concomitantur primum signatum, ut corpus Christi reale, non tamen sunt ipsum primum signatum, sed substantia corporis Christi, quod est primum contentum, tanquam primum nutrimentum.
De sanguine vero est dubium, de quo facta sunt argumenta ad quaestionem, an scilicet includatur sub corpore, vel in corpore, ut est signatum primum hujus signi, an vero corpus ex partibus solidis, distinguendo eas a partibus fluidis, et ut cibus sit primum contentum hujus Sacramenti, an omnia illa comprehendat ?
Respondeo quod corpus Christi, ut est primum signatum hujus Sacramenti, non necessario includit nisi partes solidas, et ita dico primo, quia possibile est non includere partes fluidas vel humores. Secundo, quia hoc congruit. Tertio, quia ita sit.
Primum, quod hoc sit possibile, probo, quia quaecumque possunt habere diversa signa naturalia, possunt habere diversa signa ad placitum multo magis, quia minor distinctio sufficit ad diversa signa ad placitum, quam ad diversa signa naturalia, quia ista consequuntur rem; sed corpus ut includit tantum partes solidas, et sanguis, possunt habere diversa signa naturalia, ut diversos conceptus in anima, quia conceptus sunt signa rerum I. Perihermenias, cap. 1. igitur possunt habere distincta signa ad placitum; sed cuilibet signo proprio correspondet proprium signatum; igitur possibile est primum signatum speciei panis non includere sanguinem, et nec e converso
Item, secundo dico quod istud congruit, quia sicut in cibatione vel nutritione corporali sunt distincta cibus et potus, quorum species sunt hujusmodi signa, ita correspondent eis in refectione spirituali duo hujusmodi signa, primo corpus, secundo sanguis, quae sunt nutrimenta, et refectio animae spiritualis.
Tertium probo, quod ita forte est, quia sicut in morte Christi fuit anima separata a corpore, ita verisimile est tunc temporis totum sanguinem a corpore ejus esse effusum, vel parum, vel nihil inde remansisse de sanguine, et sicut tunc si fuisset in triduo verum Sacramentum Eucharistiae, anima non pertinuisset ad primum signatum, vel ad rationem primi signati corporis, quia corpus tunc non fuit vivum, sed mortuum, ita nec sanguis, quia tunc nihil habuisset de sanguine in corpore Christi; et tamen potuit fuisse tunc vera consecratio corporis, et verum Sacramentum Eucharistiae. Et secundum hoc haberet dicendum sicut prius, quod corpus potest capi dupliciter:
Uno modo, ut est aggregatum ex partibus solidis et fluidis ut carnibus et sanguine, et sic est primum signatum totius Sacramenti Eucharistiae unitate integritatis, et non indivisibilitatis, quia sic ei correspondet unum signum, scilicet species panis et vini. Alio modo potest sumi corpus tantum pro partibus solidis, distinguendo eas a partibus fluidis, et sic sunt duo signata specialia, contenta sub proprio signato, sicut sunt hujus duo signa, ut species panis sit unum signum proprii signati, ut carnis corporis Christi tantum, et species vini sit proprium signum proprii signati, ut sanguinis; et ita corpus non continet sanguinem, nisi concomitanter solum, ut est primum signatum et proprium specierum panis, sicut prius dictum est, quia sanguis est primum contentum sub speciebus vini.