REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Praemissa distinctione duplicis necessitatis, primum ait posse corpus Christi habere partes et proprietates sub modo naturali, et non sub modo sacramentali, quia hic modus post judicium non perseverabit. Secundo e converso dicit posse habere partes et proprietates sub modo sacramentali, et non sub naturali, quia iste non dependet necessario, et simpliciter ab illo, quod late probat contra D. Thom. hinc inferens duo corollaria. Primum: Eucharistiam potuisse institui ante incarnationem, hoc est, ante formationem ex Virginis utero, si natura humana alias uniretur personae divinae. Secundum: Corpus Christi posse manere sub speciebus, licet modus existentiae naturalis desineret. Ita omnes Scotistae.
Quantum ad secundum articulum, est sciendum, quod non quaeritur de existentia extremorum, an scilicet corpus habeat necessario esse modo naturali vel sacramentali, nec etiam de absoluta inhaerentia proprietatum corporis Christi ad corpus Christi, ut existit in coelo et in altari, modo scilicet naturali et sacramentali, ut utrum sub quolibet istorum modorum essendi conveniunt sibi proprietates, passiones et partes eaedem; sed quaeritur an positis extremis cum suis proprietatibus, ut corpore Christi in coelo modo naturali, et corpore Christi in Eucharistia modo Sacramentali, utrum necessario proprietates, et partes quae insunt corpori existenti sub uno modo, insunt corpori existenti sub alio modo.
Et respondeo, distinguendo de necessitate, quia necessitas potest in telligi dupliciter: Uno modo simpliciter et absolute, ut absolute et simpliciter sit necessitas, quod proprietates quae insunt corpori existenti sub uno modo, et eaedem necessario, simpliciter et absolute insint eidem existenti alio modo. Alio modo potest intelligi necessitas secundum quid, vel concomitanter aliquorum, non quod fiat quaestio de necessitate consequentis, scilicet sacramentali existentia corporis Christi in altari, quia necessitas extremorum supponitur; sed quaeritur posita existentiasubjecti, consequenter de proprietatibus ipsum consequentibus et concomitantibus, an proprietates concomitantes corpus Christi in coelo, concomitentur ipsum in altari necessario.
Si fiat quaestio de necessitate absoluta, dico quod non sic est necessarium absolute omnem proprietatem, nec etiam aliquam, quae inest sibi, ut existit modo naturali in coelo, convenire ei, ut existit in sacramento modo non naturali, quianon est necesse corpus Christi esse modo non naturali, ut modo sacramentali, quia post judicium extremum in fine mundi non existet corpus Christi sacramentaliter sub speciebus, nec habebit esse tunc tale, et per consequens tunc non inhaerebunt sibi passiones, nec proprietates corporis Christi proprii, sicut modo non naturali, vel sacramentali existentis, quia habebit esse solum modo naturali.
Sed estne necesse absolute modo e converso, quod omnes proprietates, vel aliquae, quae insunt corpori Christi existenti modo non naturali, vel sacramentali, quod insintnecessario corpori Christi modo naturali existenti? Videtur quod sic, quia si aliqua passio inest corpori Christi modo non naturali alicubi, inest sibi alibi, ubiexistit modo naturali, quia quod nihil est in se naturaliter, nihil est in alio naturaliter; igitur omnes proprietates inexistentes ei, ubi est modo non naturali, insunt ei, ubi est modo naturali.
Sed istud non videtur mihi verum, quod posito corpore Christi habere esse modo non naturali sub sacramento, quod oporteat ipsum habere esse alibi necessario modo naturali, quia potest esse alicubi modo non naturali, absque hoc quod sit modo naturali.
Et ex hoc sequitur quoddam corollarium, quod corpus Christi ante incarnationem potuit primo fuisse sub speciebus panis et vini, sicut modo est, modo non naturali, absque hoc quod necessario fuisset alibi modo naturali; hoc autem, quod praedictum est, probatur sic: Ubicumque res temporalis potest habere veram existentiam temporalem, ibi potest incipere esse simpliciter. Sed Christus ante incarnationem, et antequam Ahraham fuit, in principio mundi potuit habuisse veram existentiam temporalem, et modo non naturali; igitur tunc potuit incepisse esse simpliciter, et habere esse modo non naturali.
Item, secundo sic: Quando aliqua existentia realis est indifferens ad duos modos essendi, si potest incipere sub uno modo sine hoc quod incipiat sub alio modo, potest et e converso incipere, sine hoc quod incipiat esse sub isto modo; sed existentia corporis est indifferens ad modum essendi naturaliter et sacramentaliter; igitur sicut incepit sub modo essendi naturali, antequam esset sub modo sacramentali, vel non naturali, ut in incarnatione, et in tempore incarnationis, ita potuit tunc incepisse sub modo essendi non naturali, ut sacramentali.
Dices quod major est vera, quia illi duo modi essendi aequaliter se habent ad illam existentiam realem, tunc enim sicut potest esse sub uno modo sine alio, ita e converso, et ita non est minor vera, quia modus essendi non naturaliter praesupponit modum essendi naturaliter, et per consequens ab ipso dependet.
Contra haec arguo, et potest esse triplex ratio principalis. Existentia modo naturali non est de essentia existentiae modo non naturali, nec causae ejus; igitur existentia modo non naturali non dependet ab existentia modo naturali. Consequentia patet, quia nihil dependet ab aliquo, quod non est de essentia ejus, vel causa ejus. Antecedens probo: De essentia hujus Sacramenti non est nisi res et signum. Existentia vero modo naturali non est signum hujus sacramenti, quia existentia corporis Christi modo naturali non est species sensibilis panis et vini; nec etiam est res hujus sacramenti, vel signatum contentum sub sacramento, quia existentia sub modo naturali non est res contenta sub sacramento isto, quia existentia ut sub modo non naturali, vel sacramentaliter, non est existentia sub modo naturali, licet haec existentia realiter sit illa; igitur nec est de essentia signi vel signati hujus sacramenti, nec etiam signati hujus sacramenti ut sic, modo scilicet non naturali exi-- stat, nec etiam est causa signi, quia ex conditione et similitudine naturali, habet esse tale signum ex institutione divina. Dico igitur sine assertione, quod corpus Christi simpliciter potuit incepisse fuisse modo non naturali et sacramentaliter, et habuisse tunc proprias passiones suas modo non naturali, sicut modo habet in Eucharistia, et non habuisse esse modo naturali sub speciebus convenientibus sibi modo naturali, sicut modo conveniunt sibi. Quod si verum est, sequitur quod ante conceptionem et formationem corporis Christi de purissimis sanguinibus, potuisset esse Eucharistia.
Sequitur etiam aliud corollarium, quod post formationem corporis, et ejus incarnationem, posset Christus manere sub Sacramento, et modo non naturali, licet desineret esse modo naturali, cujus probatio est, quia quando existentia alicujus est indifferens ad duos modos, quorum unus non necessario dependet ab alio, potest manere sub uno, licet non sub alio, sed desinat esse. Existentia corporis Christi est indifferens ad illos duos modos, et neuter dependet ab alio, ut probatum est; igitur modo post incarnationem potest manere corpus Christi in
Eucharistia sacramentaliter, licet non maneat, vel desinat esse quantum ad modum essendi naturaliter.
Sed contra istud est, quod prius argutum est, mirum enim videretur quomodo posset corpus Christi esse, antequam esset modo essendi naturali, et quomodo posset esse, postquam desineret esse modo naturali, quia quod nihil est in se, nihil est in alio; et ideo si Christus secundum esse suum naturale non sit in se, non videtur quod possit esse in alio sacramentaliter.
Respondeo, quod si corpus Christi prius incepisset modo naturali, vel sacramentaliter, ut si Deus produxisset corpus Christi solum secundum illud esse, quod modo habet sub speciebus in Sacramento Eucharistiae, simpliciter incepisset esse, et illud esse fuisset suum incipere simpliciter, et tunc incepisse fuisse sub Sacramento Eucharistiae fuisset simpliciter incepisse; et tunc fuisset verum quod Christus secundum suum esse esset simpliciter in Eucharistia, sicut modo est simpliciter in coelo; et tunc de novo incepisse esse modo naturali fuisset suum incipere esse secundum quid, quia prius incepit esse alio modo simpliciter. Unde si primo incepisset esse modo non naturali, ut in Sacramento, et postea naturali modo ut per incarnationem, non incepisset bis esse simpliciter, sicut modo incipit esse praesens alibi in Eucharistia, ubi prius non fuit; et incipere esse secundum istum modum, ut non naturaliter post modum essendi naturalem, est incipere esse secundum quid, nam per incarnationem prius incepit esse sub modo essendi naturali; ita si ante incarnationem incepisset esse sub modo essendi non naturali, sicut est modo in Eucharistia, incepisset simpliciter, et post habens esse modo naturali, incepisset tantum esse secundum quid.
Sed dices quod ex hoc sequeretur non fore tunc veram incarnationem Christi, nec veram ejus generationem de virgine, ex quo prius habuit esse simpliciter per inceptionem simpliciter alio modo dictam.
Respondeo quod licet isto casu posito, prius incepisset esse simpliciter modo non naturali, quam naturali, verissime tamen fuisset post incarnationem, et genitus de sanguinibus virginis gloriosae, et alitus et nutritus et augmentatus, et sic incepisset de novo esse modo naturali; nec haec inceptio fuisset inceptio ejus simpliciter, ut modo ejus, quia prius incepisset esse simpliciter alio modo, ut modo non naturali, et ita haec inceptio ejus secundum modum essendi naturalem fuisset inceptio ejus secundum quid; et ita patet quod potuit fuisse simpliciter modo non naturali, antequam fuisset incarnatus, et nec postea incepisset esse per incarnationem simpliciter, sed secundum quid tantum, quia praeintelligeretur esse simpliciter alio modo.
Sed quomodo posset modo desinere esse secundum modum ejus naturalem, et tamen esse modo non naturali in Eucharistia; videtur enim quod tunc esset, postquam desineret esse secundum modum, et esse ejus naturale, et maneret in Eucharistia.
Dico quod sicut corpus Christi existens modo non naturali in Eucharistia potest desinere esse, manente secundum suum esse naturale, et modo naturali ut in coelo, quia neuter modus essendi dependet ab alio, et desinit esse secundum quid, et manet secundum esse simpliciter; ita e contra posset Christus desinere esse sub modo essendi naturali, ut si incineraretur totaliter excepta substantia ejus, et tamen maneret sub modo essendi non naturali in Eucharistia, et tunc desineret esse secundum quid, et maneret secundum suum esse simpliciter, nam ita verum et simpliciter esse habet in Eucharistia, sicut in coelo.
Ad rationem igitur illam, cum dicitur quod nihil est in se, nihil est in alio, concedo, quia si Christus nullum esse verum et simpliciter haberet in se, nullum haberet esse in Eucharistia. Sed dico quod Christus, si non est secundum modum essendi ejus naturalem, nihil est in se, falsum est, quia illa hypothesi posita ita vera, fuisset tunc corpus Christi in Eucharistia, sicut modo est in coelo, et ita simpliciter et realiter; nam realis existentia corporis est indifferens ad istum et ad illum, et ita potuisset simpliciter esse sub uno modo, et sub alio. Christus enim habet suum esse naturale in Eucharistia, sicut in coelo, licet non modo essendi naturali. Sic igitur patet quomodo non est necesse necessitate simpliciter necessaria proprietate inexistenti corpori Christi in coelo naturaliter, inesse necessario idem existenti in Eucharistia modo non naturali, nec e converso.