REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum corpori Christi ut existit in Eucharistia, possit inesse motus corporalis ?
D. Thom. 1. p. q. 76. a. 6. Rich. hic a. 4. q 2. Gab. q. un. a. 3. Capr. q. 3. Suar. 3. tom. a. 53. sect. 1. Scot. in Oxon. hic quaest. 6. Vide eum 9. Metaph. quaest. 14.
Arguitur quod sic, quia idem non potest esse simul continuum, et non continuum, quia continuitas praecedit omne ubi; corpus Christi in cruce per vulnerationem factum est non continuum, et per consequens divisum. Similiter si tunc fuisset in pyxide, fuisset divisum divisione motus corporalis; ergo.
Item, idem corpus non simul potest nutriri et non nutriri, quia nutritio necessario est acceptio alicujus formae absolutae, quia nutrimentum transit in substantiam rei alendae, aliter in eodem aliud generaretur in substantia, et non aliud generaretur. Sed corpus Christi semper nutriebatur ipso vivente, quia homo semper nutritur secundum Philosophum, 1. de Gener, text. comm. 41. igitur si tempore vitae mortalis fuisset sub Sacramento, sicut fuit continue, semper fuisset nutritus; sed nutritio est motus corporalis; ergo.
Item, motis nobis moventur ea quae in nobis sunt, ex 2. Topicorum, cap. 3. sed species panis et vini vere movebantur secundum locum, et secundum ubi; igitur cum corpus sit sub speciebus, movebitur saltem per accidens ad motum earum.
Confirmatur, quia impossibile est aliquid habere aliud et aliud wbi, nisi moveatur aliquo modo; sed cum hostia consecrata est translata de uno loco ad alium, corpus contentum sub ea habet aliam praesentialitatem ad corpus continens hic et ibi; igitur movetur motu hostiae de loco in locum.
Item, subjectum habens omnes dispositiones requisitas ad recipiendam formam absolutam de genere Qualitatis, ut ad frigus, et ad hujusmodi, potest talem formam suscipere. Sed corpus Christi in Eucharistia sic disponitur, quia habet quantitatem, et alia accidentia, quae praeexiguntur ad susceptivum talis formae; igitur ab agente praesente potest moveri ad talem formam.
Contra, 5. Physic. text. comm. 8. omne quod movetur est in loco; corpus Christi, ut in Eucharistia, non est in loco; igitur.